BErnae Helvetiorum honestis parenribus natus est Simon Sulcerus, anno
Christi, millesimo, quingentesimo octavo. In patrio ludo praeceptore
Rubello usus, prima literarum fundamenta feliciter iecit: suosque
aequales ingenio ac diligentia facile superavit.
Berna postmodum sese Lucernam contulit: ubi sub Osvvaldo Myconio, qui
celebrem ibi scholam aperuerat, plunmum in linguarum artiumque
cognitione profecit. Inde Basileam venit: atque in Mathematicis
Henricum Loricum Glareanum, popularem suum, domesticum habuit
praeceptorem.
Comparata itaque linguarum et artium humaniorum supellectile haud
contemnenda; animum ad Theologiae studium appulit: in qu Basileae
Oecolampadium et Paulum Phrygionem, Argentorati vero Bucerum,
Capitonem, ac Hedionem, egregios nactus est magistros. Eruditionem
autem ipsius cum vitae integritas eximia commendaret: restimonio
Basileae publico ornatus, ac Philosophiae Magister, anno Christi
trigesimo primo, aetatis suae
vicesimo tertio, renuntiatus fuit: ei demque post Academiae
instaurationem collegii Oeconomia et administratio commendata: quo
ipso rempore, ducta in matrimonium Basileae, ex honesta Merianorum
familia, ux ore; patremfamilias agere coepit.
Paulo post Bernensis Res publ. vitae eius ratione intellecta, eum ad se
vocavit, atque bonas artes sua in urbe profireri iussit. Bernam itaque
regressus, ad tempus linguarum et artium bonarum praecepta tradidit,
atque multorum discipulorum concursu omnibus bonis innotescere coepit.
Verum cum ipse ad maiora natus esset, et summo desiderio sacrarum
literarum teneretur; aliquot annis post Basileam rediit, atque
Munsterum in Hebraicis, Grynaeum vero in Theo logicis audivit.
Alebantur tunc Basileae publicis sumptibus in monasterio Praedicatorum,
Magistratus iussu, adolescentes quidam delecti tamquam ecclesiae et
scholarum seminarium. Eorum institutio et cura cum Sulcero commissa
esset: functionem eam magna animi moderatione suscepit, et interea
theologico studio ea dexteritare incubuit; ut iam tum praeclaram
omnibus de sese spem praeberet.
Ortum erat panlo ante id tempus sacramentarium dissidium in ecclesiis
reformatis. Quod cum non sine ingenti piorum omnium dolore, latius
latiusque serperet: Sulcerus sub annum nativitatis Domini trigesimum
octavum ad Saxonicas ecclesias profectus, cum ipso Luthero ea de re
amice contulit. E Saronia domum reversus, Bernam est in patriam ad
ministerium ecclesiasticum vocatus, pastoralique praefectus muneri,
anno aetatis suae tricesimo. Quam vocationem Sulcerus sincerioris
religionis amore secutus, singulari assiduitate, et naturali facundia
por annos decem subivit: ita ut et ecclesiam atque scholam ibi
ornaret; et cunctis bonis esset gratissimus. Nam in potenti ea Repub.
nihil intra aut extra urbem intermisit; quod ad ecclesiarum
incrementum, et Christi gloriam propagandam facere videretur.
Bernae autem lite illa Eucharistica quoque exorta, Sulcerus quietis
cupidus, locum mutavit: atque Basileam studiorum alumnam, anno Christi
quadragesimo octavo supra sesquimillesimum rediit. Ibi cum
aliquantifper sine docendi munere vixisset, sacrisque lectionibus
frequens interesset: postea collegii Augustiniani Oeconomia ipsi est
commendata. Sequenti deinde anno cum Wolfgangus Wissenburgius, ob
perpetuas humorum destillationes et vocis raucedinem, ministerio
Ecclesiastico minus vacare posset: Sulcerus in eius locum suffectus et
ad D. Petri docendi munus obire iussus fuit. Anno deinde quinquagesimo
secundo, post Munsteri obitum Hebraicae linguae professio eidem est
commissa. Quo in utroque officio
cum industriam diligentiamque probaret omnibus: eodem anne statim post
Osvvaldi Myconii, pastoris Basileensis mortem, unanimis superiorum
votis eius in locum ipse surrogatus atque summi cempli pastor fuit
constitutus.
Et quasi id non satis esset oneris, triennio post publica quoque
professio, explicandorum Veteris Testamenti librorum, huic eidem
Sulcero est delata. Istis in officiis omnibus, id sibi curae datum
proprie existimavit: quod Apostolus ab omnibus mysteriorum divinorum
Oeconomis requirit: fidus ut reperiretur: [Gap desc: Greek words] .
Eo fine privatas quoque instituit [Gap desc: Greek word] , lectiones,
atque contionum [Gap desc: Greek words] , in gratiam discentum: et in
singulis illis sacris progymnasmatis, quid cuique deesset. quidve ipse
desideraret, amice et candide monuit: atque ita sanctae Theologiae
candidatos ad munia Ecclesiastica eleganter praeparavit.
Deinde cum anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo, Carolus
Badensis Marchio suae ditionis ecclesisas reformare statuisset,
Sulcerum cum D Iacobo Andreae, et D. Iacobo Herbrando, Wirtenbergicis
Theologis, in superiori Marchionatu ei negotio praefeccit; atque ad
Augustanae Confessionis formulam omnia disponere iussit. Solitus
postea etiam fuit Sulcerus vicinos in Marchionatu ministros accedere:
quemque sui officii admonere; et ut rite omnia peragerentur operam
dare: idque tanta animi mansuetudine et affabilitate; ut a plurimis
Praeceptor, ab aliis pater appellatus habitusque fuerit.
Anno sexagesimo tertio promerente id pietate, erudita doctrina, atque
virtute sua, totius Academiae auctoritate et voluntate Theologiae
Doctor fuit renuntiatus. Eruditio enim eius atque animi virtutes
omnibus fuere perspectae. Trium linguarum, Gracae, Latinae et
Hebraicae praeclaram notitiam sibi comparavit: artes dicendi feliciter
percepit; Mathematica studia excoluit; qtque etiam Philosophorum et
Medicorum studio non vulgarem operem impendit. Quod ad Theologiam
atrinet, sacram scripturam cum antiquorum Patrum lectione sibi
familiarem reddidit: qtque de omnibus dogmatis insigne iudicium
acquisivit: Itaque et publice pro suggestu, et in scholis e cathedra
veteris et novi instrumenti libros aperte, distinctim, proprie, et
summa cum gravitate explicuit: idque non sine auditorum magno
emolumento.
Cum ita bonum certamen certasset atque cursum suum consummasset: ad
beatam piorum in caelis triumphantium consuetudinem abiit, anno
Chtisti millesimo, quingentesimo, octogesimo quinto, die vicesimo
secundo Iunii, aetatis suae septuagesimo septimo. Sepultus est
Basileae in templo cathedrali cum epitaphio monumento eiusmodi:
C. S. SIMON SULCERUS THEOLOGUS AEDIS HUIUSCE ANN. XXXIII. VERUS VIGIL
ANSQUE ANTISTES, UTRAQUE MANU VINEAM DOMINI SUI EXCOLUIT, SCHOLAM
THEOLOGICAM EREXIT ATQUE REXIT: FIDA DOCENDI ADSIDUITATE SUSPICIENDUS,
VITAE SANCTIMONIA ET PROBIS MORIBUS IMITANDUS. VIXIT ANNOS LXXVII. T
AN. SAL. CIC IC XXCV. XXII. IUNII.
De scriptis eius haec recensentur: primum Acta synodi Bernensis e
Germanico in Latinum iuvenis tranftulit, atque aliquot praefationes
bonis auctoribus coniunxit et edidit. Collegit etiam ex utriusque
linguae sacris et profanis auctoribus locorum communium thesaurum,
quem tanto studio ac artificio in certas disposuit arculas; ut de
quacumque re sit dicendum, amplissimam in promptu habeas materiam.
Haec de Sulcero ex lib. 3. Prosopograph. Pantaleonis: monumentis
Easileensibus, et elenchis librorum.