04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 562, image: s592

FRIDERICUS WIDEBRAMUS.

ORtum Friderico Widebramo dedit Pesnecium, Voitlandiae oppidum, anno
Christianae epochae, millesimo, quingentesimo, tricesimo secundo,
mensis Iulii die quarto. Parentibus natus est honestiss. patre
Bonifacio Widebramo, et matre Anna Stappia, quae filia fuit consulis
eius oppidi, Friderici Stappii. Ac patrem quidem admodum per ad
caelestem vitam et consuetudinem praemisit: post ab avo materno
educatus, quod ingenio eslet [Gap desc: Greek word] , ad studia
literarum adhibitus fuit; primum in patria: mox Neoburgi: et demum
Isenaci: qua in urbe tum temporis egregii formandae iuventutis
artifices, medlerus et Rosinus, florebant. His duobus cum indoles et
ingenium probaretur, et ipse sibi non deesset; felix fuit puerituae
illius institutio, et disciplina severior, que fir mat ingenia, et
apta reddit magnis conatibus; ut ait Seneca.
Anno aetatis suae decimo septimo, Christi Iesu millesimo quingentesimo
quadragesimo nono Ienam Thuringorum, tamquam ad mercatum bonarum
literarum, missus, optimos eruditae doctrinae et pietatis doctores, et
morum gubernatores, adolescens sortitus est. In horum numero erant,
Erhardus Snepfius, S Th. D. cuius in dicendo [Gap desc: Greek word]
et ubertaten, illi qui vivum in laudatissima Tubingensi Acad. docentem
audierunt, olim non satis celebrare poterant: Victorinus Strigelius,
Melancht. [Gap desc: Greek word] discipulus: Ioan. Stigelius, Poeta,
et vir optimus, cuius institutione et exemplo excitatus Widebramus,
naturalem illum imperum ad Poeticen ardentiorem et firmiorem in sese
fieri sentiens, carmen intio componere, tandem etiam magna ubertate
suavitateque fundere coepit.
Biennio post, Iena, in quo oppido eo tempore nondum erat Academia
privilegiis instructa, Wittemberg. profectus est, ut Melanchthonem
audiret. Etsi hoc auten illi cum multis commune fuit: felix tamen prae
aliis idem fuit, singulari benevolentia et amore tamti viri; et quod
doctrinam religionis, quae ab eodem pie tradebatur. recte didicit. Ut
enim Aristoteli perhonorificum fuit, quod annos viginti Platonem
docentem audivit, eique familiaris fuit: Theophrasto vero Lesbio, et
menedemo Rhodio, quod Aristotelis [Gap desc: Greek word] fuissent
auditores, et [Gap desc: Greek word] : ita profecto et Widebramo
magne laudi est, quod melanchthoni mores, ingenium, harmoniam Musicam
et Poeticam, ac inprimis veram erga Deum pietatem ita probavit: ut ei
carissimus et acceptissimus esset.
Magisterii Philosophici testi monium (quo magni illi viri,
Melanchthon, Camer. Gryn. alii contenti fuerumt) in eadem Academia,
virtute et doctrina sua comsecutus [Note: * An. 1555. aetat. 22.] est: cum
hoc studio ipsi esset, quod


page 563, image: s593

Anacharsi: qui ad Croesum Lydorum regem scribens, olim testatus est,
se ideo Athenis in contubernio eruditorum, quam Sardibus in aula
Vivere malle, ut aliquando doctior et melior in patriam redire posset.
Sequente anno, ducta Isenaci uxore Elisabetha, consulis Ioan. Noedemi
filia, pietatis, pudicitie, et industriae oeconomicae laude conspicua
virgine, maritus factus, de sacro et pubhco munere, in quo Dei
consilio, et aliorum utilitati, pro eo talento, quod acceperat,
servire posset, cogitare: atque legitimam vocationem expetere et
exspectare coepit. Itaque cum melanchthon senatui Servesttano hortator
esset, Widebramus ab hoc ad guberna tionem scholae vocatus, de
pueritiae studiis optime meritus est: quum ut ait Fabius, ipse
praeceptor nec haberet vitia; nec etiam ferret. Sed cum optimus
quisque praeceptor, ut idem Fabius, Frequentia gaudeat: exacto
biennio, bona cum omnium pace, Isenacum migrans, sibi delegatum
Rectoris in eius oppidi schola munus sus cepit; eoque fideliter
aliquot annos functus est. Etsi autem imperitis rerum aestimatorib
humile istud vitae genus videtur; et in pulyere scholastico versari,
inque co florem eratis consumere molestum, aut indignum homine
ingenroso: quia tamen preceproris opera ad hoc prodest plurimum: ut
pueris honesta faciat iu cunda; quemadmodum Plutarchus alicubi monet:
ac vere Cicero dixit: nullum munus melius maiusve Reip.
adferrepossumus, quam si deceamus et erudiamus iuventutem: iis
praesertim moribus et tempribus, quibus illa prolapsa est: ut omnium
opibus refrenaenda atque coercenda sit: quantum res pub. Christiana
ludimagistris doctis, ad docendum aptis, laborum tolerantibus,
disciplinae amantibus, debeat, certe obscurum non est.
Utautem virtus et doctrina in obscuro esse nequeunt; et mediocres
honores tempus auget, immodicos abolet: ut Theopompus Pylus
rescripsit: sic Widebramus super pauca fidelis, super multa
comstituendus, diutius latere non potuit. Vocatus enim literis
publicis Ienam, in efflorescentem Academiam, linguae Latinae pro fess
egit, ex Virgilio et Caesare, ac Dialecticen exposuit. Cum autem ibi
quidam [Gap desc: Greek words] , parum aequi essent Melanchthonis
doctrinae et consiliorum aestimatores: atque adeo iis omnibus, qui
haec probantes, delectabantur memoria virtutum, doctrinae et meritorum
in rem pub. Christianam tanti viri, infesti essent: factum et ut
humanissimis literis Peuceri, doctissimi ac optimi quidam viri,
wittembergam accerserentur, ac eo quoque sese conferrent. In horum
numero fuit Matthaeus Wesenbecius, et hic Widebramus; qui illud
Cieronis probans: Nihil bono viro ac quieto magis convenit, quam
abesse a civilibus controversiis: cedendum sibi
[Gap desc: Greek words] et odiis quorundam hommum censuit: sicut saepe boni viri
vehementibus ingeniis cesseruntine maiores motus in Ecclesia aut
repub. excitarentur. Venit eo anno sexagesimo nono.


page 564, image: s594

Factum est deinde, anno septuagesimo: ut unanimi consensu, Ecclesiae,
Senatus et Academiae Wittermbergensis, cura Pastoris eius Ecclesiae,
post obitum Pauli Eberi, Widebramo, serio tantam provinciam
detrectanti, demandata sit. Tanti muneris functionem, quum diu
multumque citra [Gap desc: Greek word] , suscipere recusasset,
amplexus tandem fuit, cum hac prorestatione: ut ceteri Theologi, si
quando res ita postularet, consilio et auxilio sibi praesto essent.
Non multo post de voluntate Electoris Saxoniae Augusti, una cum aliis
quibusdam doctissimis viris. Theologiae Doctoris gradu et restimonio
est ornatus. In horum numcro fuerunt viri bonorum amore ob virtutem et
[Gap desc: Greek word] dignissmi, Henricus Mollerus, quem
doctissimum: Caspar Cruciger, quem acutissimum: Christophorus
Pezelius, quem disertissimum: Widebramum, quem pientissimum,
pronuntiasse accepimus Peucerum: Nicolaus itidem Selneccerus
Norinbergensis, Ioannes Bugenhagius Wittembergensis iunior.
Audierunt Widebramum ingenue magni quidam viri fassum esse: se, cum ad
ministerium Ecclesiae accederet, alienum a sententia, quam de
Eucharistia quaedam Evangelicae ecclesiae profitentur: hoc tantum
habuisse: ut iudicaret, odio non habendos nec hostilibus
anathematismis et vitulentis scriptis insectandos, qui aliter
senrirent. Sed cum incidisset in qusodam doctos et exercitatos
homines, qui iis argumentis orthodoxam de sacramentis doctrinam
defenderunt, quibus non nisi responsionibus ab ipsomet Luthero in
polemicis scriptis traditis, satisfieri posse opinatus fuerat: ubi
vidisset, nullum argumentum ita soliede ab eodem confurari, paginas
interdum ironiis, sarcasmis, et aliis vocibus respergi; lacrimis se
prae dolore paginas illas madefecisse, dixit.
Anno septuagesimo secundo Dresdam cum collegis vocatus est: ubi
consensu Theologurm, qui tum erant in ditione Electoris Saxoniae
Formula consensus deliberata et edita fuit. Sequente anno
Thuringiacarum ecclesiarum inspectioni, una cum aliis quibusdam
Theologis, interfuit.
Interea dum haec fiunt, Dominus Iesus respexit optimum virum, et codem
tempore veritaris circa rem Eucharisticam fulgore mentem eius magis
magisque illustravit: et eundem veriratis comitem crucem gestare
iussit. Nam sequenti anno, qui fuit septuagesimus quartus, ob diu
multumque degenatam subscriptionem Torgensium articulorum, de
controversia Eucharistica: ipse una cum collegis Christophoro Pezelio
Plavensi Varisco, in tem plo arcis contionatore, Casparo Crucigero
Theol. professore, henrico Mollero Hamburgensi, sanctae linguae
doctore, M. Wolfgango Crellio Misnensi, Logices profeslore, Caspare


page 565, image: s595

Peucero Med. D. et Academiae Inspectore, certis expressique
conditionibus, quarum testes se fore Lipsenses quidam Theologi
receperant, eisdem subscripsit ante menstruo carcere multatus. Sed
conditiones illae postea neglectae, nec editae fuerunt.
Postea naumburgum est relegatus: ubi trionnium commoratus Psalterii
[Gap desc: Greek words] versionem, quam Christo Domino in carcere
voverat, ab solvit De exercitiis privatis, eo in oppido frequentatis,
amicis recitavit hos versus:
Hic studiis miscere preces lacrimasque solebam:
Tristis in exilio cum Widebramus eram.
Solus eram, nec eram tamen illo tempore solus:
Quando suo mecum numine Christus erat.
His deinde alios quatuor adiecit, adeoque epitaphium sibi ipse
scripsit:
Liber ab exilii dimissus carcere tandem,
Rursus in exilium triste profectus eo
Patria terra vale: caelestis patria salve:
Quaelibet est forti patria terra: vale.
Exacto triennio exulare iussus, id quod illi et cum aliis bonis
commune, et patrimonii causa diffic le ac singulari damno fuit, cum
loca quaedam adiisset: hospirium tandem honestum et functionem sanctam
obtinuit in valle Deciana, benigne eum vocante, et tamquam Eliam
exulem suscipiente, illustri Heroe Ioanne Comite Nassoviensi: cuius ea
fuit animi tum magnitudo tum pietas, ut Christi servos ac restes,
nequaquam in cuiusquam alterius gratiam sibi iudicaret aspernandos.
Ut autem vir bonus [Gap desc: Greek words] , commune bonum est, nec
quicquam aliud maiori studio habet, quam ut multis prosit: ita
Widebramus non tanrum Ecclesiae, cui tum praeesse caeperat, pie tum
docendo tum vivendo; sed etiam viciniae, cum Ecclesiarum inspectione
ipsius fidei et curae demandata fideliter defungeretur, plurimum
profuit.
Anno septuagesimo nono, Senatus Bremensis rogatu, et venia illustris
Comitis ac Domini sui, Bremam, una cum D. Christophoro Pezelio, est
profectus, ob dissidia quaedam, in er verbi Dei ministros tum ibidem
gliscentia; quae, Deo ipsorum consiliis benedicente, utriusque
diligenti moderatione, studio veri, et gravitate simplici, sunt
sopita.
Quadriennio post, eollega Caspare oleviano, Ecclesias in ea ditione
Solmensi, quae subiecta inclito Comiti Conrado a Solms, Braunfels, et
Domino in Muntzenberg, reduxit ad sinceritatem puritatemque doctrinae
Apostolicae, et ceremoniarum primitivae Ecclesiae.
Vocatus tandem ab illustrissimo Principe Ioanne Casimiro, Comite
Palatino ad Rhenum, Haidelbergam, anno octuagesimo


page 566, image: s596

quarto, ut deliberationibus de Ecclesiis et scholis recte regendis,
una cum aliis quibusdam Senatoribus Ecclesiasticis, et interesset et
praeesset: accidit illi id, quod est in vetere proverbio: Mala senium
accelerant:
et [Gap desc: Greek words] .
Quippe repente homines curisque malisque sene scunt.
Docendi enim laboribus, curis de ecclesia, incommodis exilii, iniuriis
adversariorum fractus et confectus, denique hectica febre, ad quam et
alia symptomata accesserunt, correptus; pie placideque secundo Maii
mane intra quintam et sextam decessit; vere iis annumerandus, de
quibus dictum est: Beati mortui, qui in Domino moriuntur: quoniam
requiescunt a laboribus suis. Funus postridie ei factum et hoc
programmate indictum:
Rector Academiae Haidelbergensis, EBERHARDUS, Comes Solmensis, et
Dominus in Muntzenberg et Sonnenwalde/ omnibus omnium ordinum
Doctoribus, Candidatis, et totis studiosae iuventuti S. P. D.
HERI mane febre hectica consumptus, pie et placide obiit, vir
reverendus, et omnium bonorum memoria et amore dignissimus, D.
Fridericus Widebramus, S. Theologiae excellentissimus et orthodoxus
Doctor. Qui cum per omnem vitam suam pie, iuste, et temperanter
vixerit; et in vitae suae catastrophe, fidem erga Dominum iesum
Christum, charitatem erga totam Ecclesiam, constantiam in veritatis
professione, patientiam, et alias virtutes sic omnib. qui eum invisere
solebant, probaverit: ut nemo non cum fructu sanctum senem et
intueretur, et alloqueretur: dignissimus enimvero est; evius exsequias
sua praesentia exornent omnium Professionum homines. Hortor itaque
Academiae huius Doctores et Professores, literatam Nobilitatem,
studiosam Iuventutem; utfrequenter paulo ante secundam horam
pomeridianam accedant aedes, in quibus eximius hic DEI servus
postremos vitae suae dies sancte et cum desiderio migrandi ad
Christum, cui vixit et mortuus est, clausit. Bene valete. Perscriptum
3. Maii. 1585.
Sepultus est ad D. Petri in choro, addita epigraphe ciusmodi:
D. O. S.
Fridrici haec tegit urna Widebrami
Doctoris pia membra; quem Nariscis


page 567, image: s597

Pesnicum genuit: Salae Albidosque
Lycea excolu ere, et audiere;
Id magnum Lyrica magistrum in arts,
Cunctis Oenotriae aemulum poetis;
Hoc sacrae quoque praesulem cathedrae
Insignem pietate Sed professum
Constanter meliora, trux Erinnys,
Discor des quatiens faces ubique,
Inclusit Neopyrgicis catastis.
Excepit Decium exulem trenni
Fractum carcere: quinque vix et annis,
Cum lustris tribus ac novem peractis,
Haidelberga benigniore fato
Gratis occuluit solutum arenis.
Sic manes Pietas polo beatos,
Indiditque perenne nomen aevo.
At tu, quisquis ades, memor, fugaces
Anni quam volitent; vicesque nostri
Quam circum instabiles rotentur aevi:
Sic vivas pius, et mori memento.
Ac dum vivifico tubae fragore
Surgant excita, dic: cuben: benigne hic
Fridrici pia membra Widebrami.
Elisabetha Widebr. uxor marito cariss. pii desiderii ergo P. C.
Anno Domini M. D. LXXXV. die 2. Maii, reverendus et clariss. vir D.
Friderious Widebramus, S. Th. D. Eitelbergae pie obiit, nat. annos
LIII. M. II. D. II.
Toto illo tempore, quo decubuit, submisit se potenti manu DEI: ac de
vita aeterna, de sua ad Christum migratione, cum I. Iacobo Grynaeo, et
aliis oprimis viris libentissime est collocutus. Cum ei recitasset
Grynaeus huistoriam de Babyla martyre Antio cheno: qui cum grandaeva
coniuge et aliquot filiis ductus ad supplicum, ubi spectator fuislet
necis filiorum, cervicem feriendam praebens, dixit [Note: * Ex Psal. 116.] :
Revertere anima mea in requiem tuam, quia Iehova benefecit tibi:
liberasti animam meam a morte. pedem a lapsu, oculos meos a lacrimis:
ambulabo in luce viventium: ibi widebramus valde delectatus, recitavit
verba Pauli: Cupio migrare hinc, et esse cum Christo: restatusque est;
se desiderio clari conspectus DEI, et liberatronis a toto peccato,
vehementer affici. Rogavit praeterea et illum Grynaeum, et alios
praestantes viros: ut testes essent sui sermonis, quo professus esset:
se iam in actu postremo vitae suae, cum sensu gaudii spiritualis,
doctrina illius ecclesiae de Eucharistia, et de spiritualis communione
corporis et sanguinis Christi,


page 568, image: s598

ad cuius cognitionem sero vocatus esset a Domino, probare; eius
cognitionem sibi gratulari: et in ea acquiescendo ad Christum Dominum
migrare. Alio quodam die Grynaeo dixit: Tu vero testis mihi esto, quod
sancte, in fide Christi iesu sim mortuus. Gratias etiam suo nomine agi
voluit pro beneficiis principi I. Casimiro, eius coniugi, ac huius
parenti Duci Saxoniae, D. Augusto principi Electori Hoc unum valde est
questus: quod cum eo animo Haidelbergam venisset: ut regni Christi
negotiis promovaendis reliquum vitae tempus optime collocaret, adversa
valetudine praepeditus, minus praestitisset, quam voluisset. Responsum
contra illi est: magnum quiddam esse ecclesiae causa puras ad Deum
attollere manus, concipere pias preces et [Gap desc: Greek word] ,
publico privatoque nomine Deo gratias agere, pro spirituali et
corporali benedictione: ac eo nomine, et ipsum et alios pios, plurimum
prodesse Ecclesiae, etiam quando per valetudinem munia cetera obire
non possunt.
Reliquit ingenii monumenta non contemnenda, venusta et pia Poemata,
quae propter elegantiam magnis illis viris Melanchthoni et Camerario
probata fuerunt: quorum partem primam heredes ac generi anno 1601.
ediderunt: reliqua adhuc premumtur, pietatis et eru dire elegantiae
studiosis, non iniucunda nec inutilia, si ederentur, futura.
Haec de Widebramo ex oratione parentali a Barthol. Pitisco habita,
praescribente I. Iacobo Grynaeo: item ex monumentis Haidelbergensibus.