04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 548, image: s578

ABRAHAMUS BUCHOLTZER.

BUcholcerorum nomen clarum iam olim fuit et nobile: cum in
amoenissimis soli Misnici spatiis avita incolerent praedia; et non
opum duntaxat amplitudine; sed honorum quoque dignitate florerent.
Verum quod multis illustribus accidit familiis; idem Bucholcerorum
posteris posteris usuvenit: ut quorum lautior olim et affluentior res
fuerat; eorum singulari Dei consilio contraherentur postmodum
comprimenturque facultates. Itaque cum annus a beatae partu Virginis
millesimus, trecentesimus, octogesimus numeraretur; in civium
Brandeburgensium numerum Ioannes Bucholcerus primus venit, et huius ex
Ioanne filio nepos Vincentius, circa annum millesimum
quadringentesimum quinquagesimum primum, Dahmae, quod oppidum sex
milliaribus Wittemberga Saxoniae distat, sedem rerum et fortunarum
suarum collocavit. Quae res tantum abest, ut Bucholceris fuerit
dedecori; ut ab eo demum tempore et virtus eorum et pietas, in quibus
solis vera nobilitatis vis residet, Germaniae innotuerit: cum quod
ampli nomen generis opulentia tueri non possent, illud literarum et
ingenii gloria illustrare fuerunt annisi. Etenim qui a Vincentio
Bucholcerianae stirpis propagati sunt surculi, Georgius,
Christophorus, Andreas; in hoc sibi uno elaborandum esle duxerunt, ut
non adumbratam virtutis ac sapientiae divinae pariter et humanae
imaginem, sed eminentem effigiem consequerentur. Neque vero non
respondit honestissimis conatibus felicissimus eventus.
Georgius enim Bucholcerus Theologorum sui in Misnia scculi
doctissimus, disertissimus, prudentissimus denique fuit habitus. Hinc
illi summi in disciplina sacra honores decreti: hinc divinae
voluntatis publicus ad populum Lipsicum designatus interpres: hinc
eidem Monachorum Marpurgensium a viris princi pibus demandata fuit
reformatio: cuius usque adeo rasi fratrcs fuere impatientes: ut virum
iuxta et Theologum optimum


page 549, image: s579

veneno sustulerint. Christophori autem ingenium maius fuir, quam quod
patriae contineretur limitibus. Consedit in Oenipontis oppido, ubi
perspecta optimis quibusque vittus eius ad summa Rei pub. gubernacula
hominem, quamlibet externum, subvexit. Quae tanta cum prudentiae laude
moderatus est: ut non ita multo post a Friderico III. et hoc defuncto,
a Maximiliano I. Impp. Romanis ad secretiora consi lia describenda
fuerir adscitus; et utriusque Imperatoris nomine splendidas aliquot
legationes obierit.
Hic vetusta nobilissimae familiae insignia renovavit, eademque canis
Venatici adscriptione, benencio Imperatoris anno millesimo,
quadringentesimo octogesimo octavo, auxit; quae eriam posteris ipsius
sequenti saeculo Divus Ferdinandus Roman. Imp duplici diplomate
Cacsareo clementissime confirmavit. Similis in Andrea emicuit
industria, qui peragratis praecipuis orbis Europae provinciis, septem
linguarum cognitione excultus domum rediit; et rem patriae publicam
multos annos laudabiliter administravit. Filium hic habuit Georgium
Ecclesiae B. Nicolai in urbe [Note: * Berlini.] Arctoa praepositum: cuius
nomen eriam liodie eruditis notum est ex epistolis publicatis; quas ad
ipsum scripsit magnus ille Melanchthon.
Hoc patre anno Christi millesimo, quingentesimo, vigesimo nono, mense
Seprembri, die vigesima octava, vesperi, intra boram quintam et
sextam, Schonauri prope Dahmam ex honesta femina Anna Ioresia, matre,
ortus et procreatus fuit Abrahamus, quo de nunc agimus, Bucholcerus.
Quemadmodum ergo Demosthenis et Platonis eorumque hominum, quorum
ingenia imitaretur, starvas in villis M. Tullius habuit: ita
Bucholcerus vivas pietatis et doctrinae, quas intueretur, imagines
patrem avumque domi suae habuit: quorum industria institutus, una cum
lacte nutricis, putae vitae amorisque literarum naturalem sucum
imbibit.
Florebat tum temporis in gymnasio Coloniensi ad Suevum fluvium Paulus
ab Eitzen: cui cum in disciplinam traditus fuisset: diligenter et
assidue discendo rautum aequalibus suis praestitit: ut in sui
admirationem et vitae et ingenii parentes converterer. Nam quae res
commendant discenrem maxime, attentio in doctore audiendo: meditatio
in eo quod praelectum est ediscendo: sollicitudo in expositi auctoris
exemplo imitan do; contentio in omni genere scriptionis et dictionis
exercendo: cae in Bucholcero puero eximiae fuerunt.
Quocirca pueritiae studiis iam informato doctores in Academiis
quaesiti, Francofurdiana ad Viadrum primum, deinde Wittembergensi,
liberalibus studiis et professoribus in omni


page 550, image: s580

artium genere clarissimis tum affluente. Plutarchus auter este
Demarathum Corinthium Philippi Macedonis amicum dicere solitum:
[Gap desc: Greek words] maxima voluptate fraudatos Graecos, qui
Alexandrum in Darii solio sedentem non conspexerant. At vero
Bucholcerus infelices eos pronuntiabat, qui ante instauratam veritatis
Evangelicae doctrinam et nati essent et denati: felices autem, qui
fuperius illud, quod decimum quintum a Christa incarnato numerabatur,
saeculum attigiisent: rursumque inter hos se inprimis beatum censebat,
[Gap desc: Greek words] quod Melanchthovis aetate natus esset, cuius
in viri verius, quam in Platonis labris, non fictae illae Charites;
sed gratiae divinae stupenda [Gap desc: Greek word] resedissent.
Hunc igitur ex omnibus sibi delegit praeceptorem: inque eius usum et
familiaritatem omni arre irrepite et ex pectore illius sincerum lac
doctrinae caelestis, acri discendi cupidine suxit, quod multis altis
postea ipse instillavit. In augusta illa Saxonum schola commilites
haburt inter alios Thomam Hubnerum, post consiliarium Brandeburgicum:
Ioannem Sagerum Lubecensium medicum: Simonem Unvvirdium: qui viderunt
quam industrius in quaerendo, quam attentus in audiendo, quam impiger
et celer in excipiendis Melanchthonis vocibus esset; quarum, tametsi
non, lenta sed celeriuscula oratione uteretur Melanchthon, nullam
tamen ei excidere passus fuit; quam non prorinus arreptam in suum
myrothecium referret. Et sane si quod res est, dicendum: quae
Melanchthonis in textus quos vocant, Dominicales, hypomnemata, ab
Ebero primum, deinde ab aliis in lucem emrssa sunt publicam, eorum non
minimam partem Bucholceri industriae debemus.
Incidit antem flos aetatis et studiorum eius in acerbissima illa
tempora; quibus in ipso pacificae ecclesiae sinu quidam hypocritas
ambitionis oestro perciti ciassicum canebanr, litemque sincerioribus
doctoribus de Adiaphoris, de necessitate bonorum operum, de iustitia
essentiali, de communicatione idiomatum physica, aliisque fidei
Christianae capitibus movebant Hic cum non tantum libros editos avide
perlegeret Bucholcerus: verum ex Melanchthone quoque intra privatos
parietes sciscirari percontarique subtiliter soleret, de praecipuis
certaminum singulorum momentis: accendi sibi lumen a Melanchthone
singulare sensit ad omnes illarum controversiarum fonres recte
perspicueque pervidendos, et ad errores quoslibet dexteritate quadam
admirabili diiudicandos. Neque vero, qui multorum mos est, quae a
magistro Melanchthone didicerat, sibi


page 551, image: s581

vendicavit: sed cum quid de eo proferret, hoc se beneficio divini
Melanchthonis consecutum esse affirmabat.
Inter alia autem posteritatis memoria dignissimum iudicabat responsum
illud, quod anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo tertio, mense
Februario a Melanchthone tulerat, postquam ex eo iussu Electoris
Marchionis Ioachimi II. magnanimi et pii principis quaesivisset:
quidnam sibi vellent vocabula concreti et abstracti, quae in omnium
contra Franciscum Stancarum disceptantium ore esse Elector Ioachimus
animadverteret: et numquid doctrina de Filio Dei non explicari, et a
Stancari, aliorumque erroribus vindicari posset? Melanchthon, aiebat
Bucholcerus, audita ex me quaestione Electoris, cum sciret, Electorem
amare brevitatem et perspicuitatem, spatium sibi ad meditandum sumit,
meque postero die in examine ordinandi cuiusdam ad ministerium sacrum
adesse iussit Assum ego: sedebant suo loco Philippus cum Pastore,
Diaconis, et Doctoribus Theologiae; e regione suum tenebat locum
ordinandus: consessum hunc studiosorum cingebat corona, quam proxime
accedere quisquam posset: Ibi tum Philippus propositis variis
quaestionibus de lege, de Evangelio, de iustificatione, de fide, de
bonis operibus, de ecclesia, de usu sacramentorum: profert postremo
loco et [Gap desc: Greek word] illud Electoris Brandeburgici: Quis
esset usus vocabulorum in doctrina Concreit et Abstracti de
communicatione idiomatum? Quam quaestionem cum dissolvere ordinandus
non posset; Philippus, more solito, proximos e studiosorum corona
compellat. Quaerit ex uno, tacet: quaerit ex altero et terito;
tantundem respondent. Relicta circumstantium corona ad assessores se
convertit Philippus. Erant excitati auditorum animi, qui quo plures
ignorarent, quos interrogarat, tanto avidius exspectabant certam
doctioris alicuius sententiam. Sed tacentibus his quoque senioribus et
Theologiae ipsius Doctoribus, ardent omnium animi cupiditate audiendi
ipsius Philippi sententiam. Omnibus ergo tacentibus, Philippus ipse
his verbis ad quaestionem Electoris respondet:
In doctrina de persona Christi duo sunt consider anda:
Unio naturarum in unam personam: et
Distinctio duarum naturarum.
Unio exprimitur praedicatione in concreto:
Distinctio exprimitur praedicatione in abstracto.
Concretum igitur necesse est retineri propter unionem:
Abstractum vero propter distinctionem naturarum.
Auditis his Philippi vocibus tam brevibus, tam rotundis, tam
perspicuis, refcrebat porro Bucholcerus, ingentem omnium applausum
fuisse consecutum: nec temperare sibi prae


page 552, image: s582

admiratione et laetitia potuisse aetare iam provecta et senili corpore
Pomeranum, et pastorem et destinatum examinum praesidem, quin repente
surgeret, ad ordinandum accederet, porrecta manu humerum eius leniter
pulsaret, atque his verbis idiomate Pomeranico cohortaretur: Datt
marckh wol/ ick wils ock mergcken/ ick bin so alt worden / und heve
datt so korte min levelaug nit gehort. Hoc est: Age sis memor hutus
sermonis: insculpam etiam ipse has voces animo rreo. Ego ad hanc
provectus sum aetatem, et hanc doctrinam tanta verborum brevitate et
perspicuitate numquam audivi. Ipsum etiam Electorem Marchionem,
ingenio acerrimo, et iudicio gravissimo Principem, cum Philippi
responsum reserentem audivisset patrem suum Georgium praepositum, in
has magna cum admiratione prorupisse voces: Man muss doch Philippum
lassen einen Mann seyn / Es hette es doch kein ander so kurtz fassen
konnen. Hoc est: Relinquenda omnino est palma ignenii, pietatis et
eruditionis Philippo. Nullus Doctorum tanta brevitate quaestionem hanc
tanti ponderis et momenti explicare potuisset.
Sed ut ad institutum, non in una Theologia solum Bucholcerus
adolescens elaboravit: sed ex omnibus disciplinis libavit, quodcumque
specie necessitatis aliquem movere posset. In literarum quin etiam
Graecarum et Hebraicarum consectanda cognitione operam collecavit
tantam: quantam collocare necesse est eum; qui hominis nomen eruditi
et verbis sibi vendicare et re vult ipsa tueri. Deinde cum annum
ageret aetatis vigesimum sextum, confecto iam studiorum cursu,
Wittemberga profectus in Silesiam contendit, animo visendi amicos, et
regionem, amore lirerarum literarorumque nobilem lustrandi cupido:
nihil minus cogitans, quam Silesiam et virtutum suarum exercendarum
theatrum, et defuncti cadaveris sepulcrum futuram. Salutat Gorlitii
Georgium uthmannum, ocellum urbis: alios alibi: peragratis primariis
urbibus Freistadii ad Ioachimum Curaeum clarissimum illum et Medicum
et Philosophum, divertit: cui roganti, velletne Grunbergam quoque
oppidum Freistadio vicinum, videre? animum sibi esse respondit, non
singula Silesiae oppidula, sed celebriores tantum urbes obire. Vix ab
hoc sermone semestre abierat, cum senatores Grunbergici de schola
patria instauranda consultantes, ad no minationem viri cuiusdam docti
Bucholcerum principem ludi novi moderatorem e Saxonia deligunt,
huncque illi honorem liberali conditione per Lucam Cunonem Ecclesiae
pastorem deferunt. Audierat enim revera et veritate Bucholcerum
liberalium artium esse magistrum, non illum quidem publicis Academiae
ornamentis insigntium, sed privato Melanchthonis


page 553, image: s583

iudicio confirmatum. Perlectis senatus literis rem Bucholcerus cum
Melanchthone communicat, consilio se iuvet petit: staturum se iudicio
ipsius promittit, Fuit Melanchthon, si quisquam alius, umbrae
scholasticae amantissimus, atque idcirco de sese iam senex scripsit:
utinam ego, etsi tantum humilis fuissem paedagogus; tamen in tali
Paedagogia aetatis imbecillioris mansissem, de qua dicit Filius Dei:
Non est voluntas patris, ut pereat unus de parvulis istis Quantum
solatium est pio paedagogo, assidentibus casttis angelis, sedere in
coetu incontaminato iuniorum, qui Deo placent: et docere tenera
ingenia: ut recte agnoscant et invocent Deum, et deinde organa fiant
utilia Ecclesiae, et suis animabus? Auctor igitur et tum fuit
Bucholcero suo, munus delarum susciperet; susceptum fide et diligentia
expleret; idque inprimis operam daret: ut adolescenres ad sese in
Academiam mitteret omnibus Grammaticae praesidiis instructos.
Obsecutus Praeceproris consilio Bucholcerus, operam suam senarui
Grunbergico condicit: quae res dici non potest, quantae ipsius
aequalibus admirationi fuerit. Mirabantur enim hominem ingenio magno
doctrina eleganti, iudicio gravi et acri, qui in Academiae oculis tot
annos gloriose vixerat, ad excolendos puerorum animos, et quidem in
obscuro loco, sese demittere. Stetit nihil ominus in eo, quod
iudicatum fuerat, Bucholcerus, omnium dehortationum ab amicis sibi
suggestarum nervos unico prophetae regii dicto paululum deflexo,
elidens: Psallam DEO MEO ubicumque fuero.
Grunbergam igitur, anno Christi, quinquagesimo sexto, vicesimo tertio
Ianuarii, ingressus est, cumque eo omnes bonae literae: quo in loco
tanto maiore vixit gloria, quanto oppidum, ante illa tempora ignobile,
fama eruditionis et institutionis suae felicis clarius reddidit.
Etenim vix signum sustulerat: cum magnus ad scholam concursus factus
est, nonnullique ex vicina etiam Academia Marchionum Brandeburgensium,
celebritate Bucholceri illecti, in scholam eius trivialem secesserunt.
Est autem, ut [Gap desc: Greek word] id addamus, Grunberga oppidum
in Silesiae inferoris et Marchiae consinio, qua septem triones
fulgent, in valle situm longe amoenissima, quam purissimae
scaturigines rivulique limpidissimi, ut montes ipsos cultissima vineta
commendant; unde et nomen invenit GRUNBERGAE. Sed utcumque virerent
colles, utcumque florerent valles, aridi, non viridis appellationem
montis meruerat olim, quando superstitionibus Monachorum refertae
valles aeque, ac montes fuere, omnesque veri cultus et pietatis erga
Deum venae in hominum pectoribus exaruere. Tum vero profligatis, ex
schola quidem barbarie, ex Ecclesia autem idoloatria, merito a
Bucholcero THALLORIS nuncupata fuit, cum florere schola, florere
Ecclesia caepit, et ipsemet herbescentem pietatis viriditatem, e
teneris puerorum mentibus, velut


page 554, image: s584

plantulis, doctirinae suae institutis, elicuit Neque vero cives
duntaxat Grunbergici uberrimo ingeniorum, diligentia Bucholceri quasi
excultorum ac satorum proventu sunt gavisi: sed Melanchthonis etiam
tam praeclarum fuit de Bucholceriana iuventutis informatione iudicium;
ut subsidiis Academicis probe instructos censeret, qui e ludo
Thalloreo ad se venirent.
Hinc Bucholcero, circa annum quinquagesimum nomum discipulos nonnullos
sibi coram cxaminandos sistenti, respondisse accepimus: non esse cur
examinaret adolescentes Grisnbergicos. Hoc se per suasum sibi habere,
rudes et impolitos esse non posse; qui a politissimi iudicii homine
Abrahamo Bucholcero essent informati.
Ceterum cum ex Mosaicis mundi originibus didicisset, hominem
societati et coniunctioni vitae natum esse, ac praepotentis Dei
sapientiam legitimis nuptiis unum uni alligasse: ad matrimonium animum
adiecit anno quinquagesimo septimo: quo eodem Anna, Laurentii
Calmanni, honorati apud Grunbergenses civis et rei publ. Notarii silia
ipsi est desponsa: nuptiis in vicesimum sextum Iulii anni
quinquagesimi noni, propter teneram sponsae aetatem, dilatis.
Goniugium et felix et concors et fecundum fuit, de quo dicere possis,
dominatum in eo fuisle amorem, non illum terrestrem, caecum, abiectum
et in vilissimarum rerum, formae pecunaeque admirarione occupatum; sed
caelestem, oculatum, virtutis rerumque vere pulcherrimarum et
caelestib. similium cognatarumque affectatorem, quemadmodum
Pausanias [Note: * In sympos. Platonis.] amores istos erudire distinguit.
Atque ut Amphytria Euripidaeus dixit: se parvorum nepotum cur am non
aspernari, sed illos secum velut [Gap desc: Greek word] , manu
ductare, seque hoc officium viro bono dignum iudicare: ita
benignissimum Bucholcerus patrem erga liberos se praebebat; nihilque
prius habebat aut antiquius, quam ut tenelli ipsorum animi verae
pietatis succo imbuerentur.
Innotuerat iam fama eruditionis eius Silesiae universae; et doctorum
plerorumque consensu singularis gloria civitati isti concessa
videbatur; quae Bucholcerum auditura esset religionem sacram
profitenrem, Itaque certatim de eo accersendo Magistratus laborarunt.
Pastoratus illi honorem detulit Sprottavia anno sexagesimo tertio:
derulit Fraunstadium anno sexagesimo octavo: detulit Lubena anno
septuagesimo primo: obtinuit tamen doctorem hunc Sprottavia et ad
annum usque septuagesimum tertium detinuit, quo Illustrissimae
principis Catharinae, Henrici Ducis Brunsuicensis olim coniugis, tum
vero viduae voluntati paruit, et in aulam Crosnensem migravit: partim,
quod familiae Brandeburgicae multis nominibus esset devinctus atque
obstrictus: partim, quod tenui, aut potius nulla esset valetudine in
oppido Sprottano. Anno insequenti religiosissima


page 555, image: s585

principe pie et placide defuncta Eleutheropolin eum pertraxit nobilis
et generosa femina Euphemia, fortissimi, et historicorum huius saeculi
scriptis celebrati Herois, Equitis aurati Fabiani Belloqvertii coniux:
cuius ille urbis Ecclesiam, frequentia civium venerabilem, ita
complexus est: ut ne tum quidem ab ea avelli se paslus fuerit, cum
honorifico oblato stipendio ab Illustrissimo et laudatissimo principe
Anhaldino Iooachimo Ernesto anno septuagesimo octavo appeteretur.
Causa autem cur Bucholcerum summi pariter et infimi ambierint: et tot
civitates doctorem sibi expetiverint: non fuit nulla, nec fuit una.
Nam principio singularis ei inerat in docendo suavitas et suavis
dexteritas: quae novam ei subinde accessionem, ad nominis gloriam
attulerunt. Verbo ut dicamus, quem ille verum et germanum Evangelii
nuntium doctrinae puritate, cloquentia naturali, vitae postremo
integritate definivit: eius pulcherrimum omnium Bucholcerus fuit
excmplum. Detestabatur cum Melanchthone communicationem Idiomatum
physicam: praesentiam Christi in cena sacra, ut eam post adscen
sionem in caelos usque ad hoc tempus Ecclesia orthodoxa celebrat, et
cena ipsius Christi cum discipulis prima, eandem esse docebat:
praedestinationis doctrinam a sanioribus ecclesiarum doctoribus nostra
memoria dilucide explanatam, Paulinam esse diserte farebatur. Inprimis
vero locum de hominis coram Deo iustificatione, nucleum illum
religionis nostrae, inculcare auditoribus suis singulis contionibus
solebat: quem a beatae memoriae viro, Martino Luthero, anno
quadragesimo quinto, se didicisse gloriabatur. Et quid multa? sunt in
medio seripta eius Chronologica, quae non seriem solummodo tenporum,
sed genninam eius de primariis fidei capitibus confessionem quoque
continent.
Iam facundiae Bucholcerianae vix parem reperias! Ciceronis dicitur
ranta vis fuisse eloquentiae, ut pro Ligario dicens, arma de
imperatoris quantumvis irati manu excusserit, et misero supplici
veniam impetrarit. Quod cum legimus, tanrum non obstupcscimus: et
profecto deprecationis Ligarianae effectus iste fuit singularis. At
Bucholcerus in rostra sua, et mediae contionis suggestum numquam
ascendit: quin de cordibus hominum ipsis quos fere vellot, affectus
excuteret. Templum ingrediebatur quis sensu irae divinae perterritus:
Deum immortalem, quanta fidei voluptate perfusus domum redibat!
Calamiratum angore et tentationum fluctibus quassabatur alius: non
doloris tantum allevationem, sed propsitum etiam sibi ingenerari
sentiebat, mala quaeque forti constantique animo perferendi. Erat omni
vitiorum coeno contaminatus


page 556, image: s586

aliquis: flexanima orationis huius Suada, nisi plane desperatus esset,
corrigebatur. Vivida nimirum in Bucholcero omnia fuerumt, vivida vox,
vividi oculi, vividae manus, gestus omnes vividi. Adeo sese in illo
divini spiritus virtutes conseruere. Hinc auditorium eius ita commotum
oratione Bucholceri constat: ut, licet non nisi finita hora altera
peroraret, nullum tamen audiendi taedium, ule e media cuiquam plebe
obrepserit. His tot tantisque a Deo donis cum ornatus esset, illud
laudabile imprimis erat, quod quam vitae aliis commendabat
integritatem, eam suo vellet exemplo confirmatam. Ad pietatem, ad
temperantiam, ad iustitiam hortator erat suis, is videlicet, qui ex
pietate, temperantia, iustitia totus compositus esse videbatur. Ab
avaritia ad liberaitatem avocabat alios: ipse nimirum liberalissimus,
et ab omni avaritiae specie alienissimus.
Philippus Melanchthon interrogatus aliquando ab optimo principo
Mauritio Saxoniae electore, numquid ipsi sumptuum et rerum
necessariarum deesset? penuriam omnem dissimulavit: iuslus deinde ut,
quod vellet, peterer, respondit: habere se suum stipendium, quo sit
contentus, neque se ullum [Gap desc: Greek word] expetere: iussus
iterum, quando, inquit, omnino aliquid petere cogor ab illustri
celsitudine vestra, missionem peto. Quo audito, Mauritius illum
obsecrare, ut in statione maneret: tum autem cum admiratione et
stupore quodam dicere: neque vidisse, neque audivisse, neque habuisse,
vel habere se iam nunc illius similem, qui non tantum petere nihil
audeat, nec velit, verum etiam quiferre non possit; ut detur sibi
aliquid, et qui praeter oblatam Electoralem munrsicentiam nihil aliud,
nisi missionem petat. Insigne profecto hoc [Gap desc: Greek word]
exemplum fuit in praeceptore Melanchthone, quod discipulus Bucholcerus
felicissime studuit aemulari. Nam illustrissima Princeps Catharina
Brandeburgica praedicare solita fuit: hunc unum in aula sua ceterorum
familiarium dissimilimum esse; quod illi assidue et importune
flagitarent, hic contra ne teruntii quidem munus abs se unquam
petiisset, et, quae esset eius avaritia, ultro etiam oblata munera non
acciperet. Nimirum gratiam munerum, quam munera, et Theologiae
fructum, quam fortunae maluit.
Humlitatem quidem certe veram, non illam sub demissis oculorum
palpebris, aut depexa aut obosoleta delitescentem lacerna; sed in ipso
corde residentem, qui potuit monstrare luculentius, quam quod
expugnari se tot amicorum precibus passus non est: ut splendidius
aliquod, et se dignius vitae genus, scholastico suo (uti vocabat)
regno praeferret: quod item, cum aliorum camdidas de suis omnibus
censuras libentissime admirteret: eas tamen amavit, atque exosculatus
est maxime, quas videret adfectui ac amori quam minimum largittas:
[Gap desc: Greek word] vero [Gap desc: Greek words]


page 557, image: s587

tribunitiorum quorundam doctorum, scripta ac dicta sua omnia, tamquam
praetoria, adorari iubentium, imitatus numquam: sed ex animo semper
fuit detestatus. Quanti etiam illud est; quod, si quando in literis
amicorum nonnihil de suis, tametsi verissimis laudibus, sparsum
cerneret: non modo sine insigni molestia id non legebat: sed terreri
se etiam laudationibus illis tamquam fulminibus, dicebat, qui nihil in
se magni videret, ne corpus quidem Nimirum ut quisquis est laude
dignissimus, ita minime libenter suas audire solet laudes.
Candorem autem viri eximimum et pene singularem, parum candide agam,
si tacitus preteream. Huic enim virtuti per se pulcherrimae grande
pretium raritas addidit nostro quidem aevo. Quae tamen Bucholcero tam
individua adhaesit comes: ut nihil unquam dixerit, seripserit, nisi
dictitante animi affectu: nihil ab aliis dictum, scriptum, factum in
sinistram rapuerit partem: sed dextre omnia sit interpretatus. Itaque
ex suo ingenio alios aestimamti, proindeque cum omnibus aperte agenti,
non raro [Gap desc: Greek word] illa fraudi fuit: ut deprecari hanc
culpam et candoris poenas dare fuerit coactus. De controversiis
praesertim Theologicis, quoniam libertatem ex nobili Philonis
sententia amicitiae prae ferendam ratus, libere et aperte cum amicis
conferebat: in eiusmodi saepe incidebat amicos, qui arrepta ex
aliquibus voculis calumniandi materia, haereseos insimulare et
traducere optimum virum non erubescerent: frustra obtestante ipso,
dextre data dextre accipetent: et Christi exemplo ad auditores
provocante, quorum vox de sua confessione ad eiusdem Christi tribunal
testimonium verax esset dictura.
Tincti praeterea erant sermones eius leporibus eruditis, quos ilkle,
si quis alius, prudenter et feliciter norat adhibere Discedebat anno
quinquagesimo quarto in aulam Brandeburgicam ad erudiendum principem
Ioachimum Fridericum Electorem Thomas Hubnerus, et iam postremum
valedicturus erat Abrahamo suo: cui ille: Quandoquidem ex scholastico
aulicus futurus es praecepto mihi instruendus es ad omnem vitam utili.
Hubnerus audire gestit: Ille, fidem diabolorum tibi commendo, inquit.
Id ubi mirum visum homini, subiciens Bucholcerus, nosti, ait,
diabolos credere et contremisi ere. Hoc igitur tibi monitum semper in
promptu situm esto, promissionibus aulicis credere quidem, sed caute,
sed timide. De illo [Gap desc: Greek word] Apostolo dicere solebat:
Ille circulus est, cuius centrum in ditione Wurtembergica,
circumferentia in tota Germania, imo ubique. Si quando etiam audire
cogererur; quam foede beati melanchthonis sui nomen laceraretur,
subiciebat: Quidam sunt anathema secundum dici, quidam secundum esse;
Philippus est anathema secundum dici, ille secundum esse: malim ego
tamen cum Philippo anathema secundum dici, quam cum


page 558, image: s588

illo secundum esse. Amico cuidam, quocum nescio qua de re
expostularat, charitatem illi obicienti, quae secundum Apostolum
omnia fufferar, respondit; etiam charitatem nonnanquam iusta irasci et
iustissime de proximo conqueri. Ita etiam ioci Bucholceri, quod de
Socrate dictum, utiles fuerunt amicis.
Ceterum timiditas quaedam Bucholcero a quibusdam obiecta est; quod,
cum eximiis a Deo dotibus esser decoratus, in certamen tamen cum
rabiosis illias saeculi Theologis noluit descendere. Nos vero ut
Bucholcerum ab omnibus naevis non plane liberamus (nec enim
[Gap desc: Greek word] fuit) ita aliquas ipsum causas habuisse videmus:
cur a Theologorum bellis sacris refugerit. Equidem ex perpetua vitae
subductione et comparatione, amorem in Bucholcero pacis, cupiditatem
rixandi nullam prorsus com perimus. Quod ipse iuvenis saepe ad
ainicos; Desii, aiebat, disputare, coepi supputare: quoniam illud
dissipationem, hoc collectionem significat. Accesserunt et alia: vidit
de religionis Christianae negotiis controversias Ecclesiis orthodoxis
moverl ab iis; quos nulla unquam amoris Dei scintilla calefecerat:
vidit ex diuturnis Theologorum rixis, utilitatis nihil, detrimenti
plurimum in Ecclesias redundasse.
Quapropter omnis eius cura in hoc erat; ut auditores, fidei suae
commissos, doceret bene vivere et beate mori. Et annotatum in
adversariis amici eius repererunt: perinultos in extremo constitutos
agone gratias ipsi hoc nomine egisse: quod ipsius ductu, servatorem
suum Iesum agnevissent, cuius in cognitione pulchrum vivere, mori vero
longe pulcherrimum ducerent. Atque haud scio, an non hoc ipsum longe
Bucholcero coram Deo gldriosius sit futurum: quam si aliquor
contentiosorum libellorum myriadas posteritatis memoriae consecrasset.
Neque tamen sine negotio transegit: si quod illi a publicis
occupationibus, aut a valetudine affecta fuit orium. Aut enim patrum
Ecclesiasticorum scripra, aut historicorum profanorum monumenta
legendo percurrit. Quibus in auctoribus tam feliciter versatus fuit;
ut non minus sciete, quam vere publicls quidam literis asseveraverit;
universam antiquitatem in Bucholceri pectusculo latuisse reconditam.
Cutrique forte inter studiorum labores lectionis cursu ad Iubilaeorum
supputationem deferretur, et vero concursum sabbathi et partitrenis
teira, secundum rationis Funccianae filum deprchendisser: alioque item
tempore undecennalem interregrii sub Uzia rege Iuda, ab eodem Funecio,
contra scripturae fidem, omnsum animadvertisler: coepit de chronologia
diligentius contexenda cogitare; saxumque hoc Chronologicum tam
pertinaci volvir stiidio: ut prius non quiesceret, quam effectum, quod
voluit, daret. Hinc nobis illi libri nati sunt: Isagoge Chronologica,


page 559, image: s589

index Chronologicus, Catalogus Coss. Romanorum, Chronologia magna, qua
licet vix dimidiam partem confecta, omnium cruditorum oculos et
admirationem in se convertit.
Inter hos ergo labores dum versatur: anno octogesimo tertio, cum gravi
rursum morbo conflictatus est; eiusdemque anni mensis Februarii die
duodecimo, coniugem, omnibus virtutum ornamentis insignem, novem
liberorum matrem, amisit. Firmior igitur factus, familiae suae
prospecturus, uxorem duxit alteram; ex qua nullam suscepit prolem:
iamque editionen secundae Chronologiae partis meditabatur. Sed quae
est rerum humanarum instabilittas, inter ipsas illas curas longiore
vita dignum ingenium, anno octogesimo quarto exstinctum est, die decimo
quarto Iunii, aetatis suae quinquagesimo quarto, mense octavo, die
septimo, Freistadii Silesiorum. Quem annum a Lutheri natali centesimum
fatalem sibi futurum ipse praedixerat, anno septuagesimo septimo.
Quamquam autem celebre est veterum spientum dictum: Philosophiam esse
meditationem mortis: tamen et stenilis et iniucunda est meditatio
mortis philosophica. Nihil enim in morte invenit praeter formidabilem
illam naturae destructionen. Bucholcerus autem medium, aiebat, inveni
inter esse et non esse; nempe fieri. Fio qued non sum, et cum non ero,
tunc ero. Sic philosophari inter miserias, inter ingruentis mortis
terrores: sic dictorum scriprurae sententiam experientia magistra
discere, corum veritatem praxi sua aliorumque exemplis cognoscere et
confirmare; hanc demum Philosophiam et sapienriam dicobat salutarem,
et plenam solidae voluptatis. Unde nec genethliacorum minas, pericula
ex astris denuntiantium, ma gnopere morabarur. Communem agnoscebat
piorum omnium genesin, ubi in horoscopo est Iehova pater aeternus; in
medio caeli, Messias Iesus Christus; in sexta Spiritus sanctus; in
secunda, angeli eorumque [Gap desc: Greek word] ; in tertia,
Diabolus, peccatum, et ira Dei; in quarta, Moses cum suo decalogo; in
quinta, Prophetae et Apostoli cum suo symbolo; in septima sacramenta;
in octavapaenitentia, fides, spes, dilectio; in nona, pater noster,
precatio, crux, patientia, in undecima, mors: in duodecima, laetissima
resurrectio a mortuis, et beatitudo vitae aeternae: ubi Deus erit
omnia in omnibus: et Saturnus non supra nos, sed infra nos
conspicietur, luens poenas suae in nos saevitiae et malitiae. Haec
cogitantem non admodum posse, aiebat, infausto positu, vel Saturni,
vel Satanae, moveri.
Saepe etiam ad amicos, ingravescente iam aetate, scribens affirmabat;
se quidem semper ante id, haec, quemcumque in angulum vocanti DEO, cum
patre Abrahamo respondisse:


page 560, image: s590

Ecce adum, Domine mi: sed tum demum libentissime sic responsurum, si
vocet tandem ex his angulis inbeata immortalitatis spatia: nihil se
aeque expetere iam dudum; atque amabilissimam piaeplacidaeque mortis
horulam; mirari autem, tam diu illam differri, suumque imbelle
corpusculum, tamquam malum vasculum, non citius frangi. Itaque quos
sepulcro suo incidi voluit versus: eos mature contexuit. In quo illud
memorabile est: quod qui anteactorum eventuum harmonias magna
inquisiverat industria, idem epitaphii sui et diei sepulturae
congruentiam, quasi divinitus edoctus attigerit. Sepulcri sui colum
nam ex ovis perditae inquisitione desiderabat: Votum ratum Deus esse
voluit. Est enim terrae illo ipso die demandatus; quo parabola
Evangelica de oveperdita, Ecclesiae publice explicabatur: versiculi
autem ipsi hi sunt:
Hic pie Christe, tuo recubat quaesita cruore,
Inque tuo gremio parvula dormit ovis.
Reddidit haec animam balanti voce fidelem;
Huic pastor dicas: intret ovile meum.
Vere etiam Bucholceri [Gap desc: Greek words] fuit ea, quam
postremam habuit, concio: quando aeger iam, et deportatus a baiulis in
tenplum, illo, qui alter a Dominica Pentecostes festus celebratur,
die; tanto verborum splendore, tamque suavi devoti animi affectione,
de animae fidelis, et beato hominis Christiani ex hac vita discessu
disseruit: ut omnium eruditorum in urbe Freistadiana consensu, sic tum
sit iudicatum; ceteros contionatores a Bucholcero semper omnes, illo
autem die etiam ipsum a sese superatum. Interpretabatur praeclarum
illud Servatoris nostri de salutis humanae causis pronuntiatum; avod
Iohannes in Evangelicae suc historiae caput tertium retulit. Cumque
multa de Dei erga nos amore accurate, multa de Filii Dei
perpessionibus erudite, de fide denique apposite multa dixislet, ac
tandem orationis cursu ad fidei findem, qui verbis istis, Non pereat,
sed habeat vitam aeternam: continetur, pervenisset; et sese et
auditores suos certissima illa vitae aeternae promissionc, mirifice
oblectavit: idcntidem ista verba repetens: non pereat, sed habeat
vitam aeternam.
Postea semper decubuit donac placide exspiravit; cum paulo ante amicis
et collegis audientibus confessionem edidisset, et hisce clausisset:
Scis Christe a verbis tuis numquam discessi:
Adcrassas opiniones numquam accessi.
Quemadmodum autem eum propter elegantiam ingenii suspexetunt eruditi,
propter iudi cium in rebus sacris exquisirum honorarunt principes, ita
ob virtutem amarunt omnes boni. Inprimis amicitia illi dulcis et fida
intercessit, non cum Silesiae solum decoribus, Ioachimo a Berge, trium
Imperatorum consiliario,


page 561, image: s591

Georgio a Dyhrn, Quaestore per utramque Silesiam Caesareo, Andrea
Dudithio, Ioanne Cratone, utrqoeu Rhedingero, patre et filio,
Sigefrido Rybischio. Iacobo Monavio, Martino Schillingo, Alberto
Ursino, Daniele Engelharto, Ioanne hermanno, Laurentio Scholtzio:
Barthol. Sculteto Mathemarico, Sebastiano Hoffmanno, Ioachimo
Maistero, Laurentio Ludovico, Martino Mylio et alus: verum eriam cum
aliarum regionum claris doctrina et auctoritate viris, Lamberto
Distelmeiero cancellario Brandeburgico, Eartholdo a Mandesto Electoris
itidem Brandeburgici consiliario intimo, Theodoro Beza, Ioanne Iacobo
Grynao, Theodoro Zvvingero, Michaele Beutero, Wolfgango Amlingo et
aliis: familiarissime tamen a primo adolescenriae flore tribus
potissimum usus fuit, Gaspare Hoffmanno Archiatro Brandeburgico,
Ierchimo Curaeo, Thoma Hubnero: ac cum Hoffmanno quidem non amoris
tantum sinceritatem, sed nativitatis, sed mortis ipsius annum et
mensem, imo fere diem habuit communem.
Edidit rum ipse, tum post obitum eius heredes, Chronologicam
Isagogen: Chronologiam deductuam ab initio munid ad exilium usque
Israelitatum in Babylone: Indicem Chronologicum, quem Godofredus
filius, et post eum D. Abrahamus Scultetus Theol. auxit: catalogum
consulum Romanorum: opuscula item alia, quae exstant in officina
Comeliniana. Prodierunt eiusdem epistolae chronologicae ad D. Davidem
paraeum et Eliam Reusnerum: admonitio insuper ad chronologiae
studiosos de enodarione duarum avaestionum chronologicarum: annum
naetivitatis et tempus ministerii Christi concernentium, ab Elia
Reusnero propositarum. Praeter chronologicas istas meditationes
reliquit et alia lectu suavissima, de consolatione decumbentium; de
idea boni pastoris: de contionibus funebribus; et si quae talia, in
scriniis heredum et amicorum latitantia.
Hactenus curriculum Bucholceri delineatum ex narratione historica
Nicolai Eccii, et scriptis aliis.


page 562, image: s592