ZAcharias Vrsinus, Vratislaviae, Silesiorum metropoli, urbe Germaniae
facile pulcherrima, repub bene constituta, natus est, anno Christi
millesimo, quingentesimo, trigesimo quarto, die decimo octavo Iulii,
die Sabbathi, sub vespetam, familia honestissima, patre Casparo, avo
Conrado Beer: qui Neapoli Austriae civis in re sat aluta fuit.
Hic Conradus, Ursini avus, miserat filium Casparum ad Academiam
Viennensem studiorum causa: ubi cum Thoma Venatorio, scriptis eruditis
et piis claro, degens, haud mediocres in literis progressus fecit:
erudiendis etiam quibusdam nobilibus Stiriis ad hibitus, egregium ab
iis pietatis et industriae testimonium retulit.
Post Vratis laviam, anno Christi vicesimo octavo, profectus, ibi
patriciis aliquot, et in his Sigismundo Puchero, primariae
auctoritatis viro, in instituendis filiis operam addixit: cui ita
fidem et integritarem probavit: ut eum et officiis publicis, et
affinitare fuerit dignatus. Nam munia quaedam in Republ. illi sunt
imposita; inprimis Diaconiae, sive curandae elecmosynae. Quod munus ut
sacrum, ita et ibi et in amplissimis regnis honorificum: hominem
requirit fidelem, impigrum, prudentem: qui et pauperibus indigenis de
necessariis prospiciat: et ecclesiastica bona rite procuret. Praefuit
ei officio octennium summa fide: cumque eruditione, ac iudicio,
dicendique facultate polleret: a primario pastore Ambrosio Moibano
cathedra ecclesiastica dignus est iudicatus. Desponsa quoqueei tune
est e patritia familia, Pucherianae consanguinea, Anna Rotha; e qua
hic Zacharias primogenitus est natus.
Qui posteaquam puer ad scholam patriam accessit: statim indolem
praeclaram ostendit: et ingenti felicitate commilitones antevertit.
Mox in iis literis, quibus aetas puerilis informari solet, eos fecit
progressus: ut anno decimo quinto aetatis, elegantis carminis haud
minus, quam solutae orationis scriptione, summis scholae praesidibus,
Ambrosio Moibano, et Ioanni Morenbergio suam diligentiam probarit: et
accedente commendatione ludimoderatoris Andreae Winckleri, anno
sequenti aetatis suae decimo sexto, ad Academiam Wittembergensem,
uberioris doctrinae capessendae gratia missus fuerit: a senatu,
amicis, ac tribu mercatoria subsidio, ad illius temporis annonae
difficultatem tolerandam, adiutus.
Ingressus est Wittembergam anno quinquagesimo secundo calendis Maii;
ac politiora humanitatis studia amplexus, sodalitia prava, otium
igoavum, et ludos magis, quam libros sectantia, et sibi quoque
insidiantia, fugit ceu pestem: animum autem honestis ac seriis studiis
intendit: insignes Academiae doctores ac [Gap desc: Greek word] in
quibus emicabat tamquam Hesperus Melanchthon, audivit sedulo biennium
et amplius. Postea ob luem ibi gliscentem et contagii metum, primo
Torgam, quo Melanchthon secesserat; deinde in patriam se recepit,
honestissimo Melanchthonis testimonio ornatus, ibique hiemavit. Mox
sequentis anni vere Academiam Leucoream repetiit, adiuctus patritii
Quirini Slaheri, magni viri, Ioan. Cratoni et Ioach. Camer aerio
amicissimi filio: cuius studia moresque graviter guberna vit, comvictu
Viti Winshemii usus9.
Wittembergae commoratus est quinquennium: et eximiam linguarum,
poeseos, artium Philosophiae, ac Theologie, scientiam, studio
indefesso, sibi comparavit. Itaque et Melanchthoni familiaris at
dilectus; aequalibus carus et iucumdus; doctissimis quibusvis viris,
qui tum ex illa Academia in universam Europam magno numero
effundebantur, notus acceptusque fuit: quibus cum amicitiam
scholasticam, tum aliis officiis, tum mutuis literarum commerciis
aluit postea, et constanter auxit.
Annomillesimo, quingentesimo, quinquagesimo septimo, de cdsilio
Imperatoris Ferdinandi, et principum Elcctorum Imperii, institutum
fuit in urbe Vangionum colloquium, inter Pontificios et Protestantes,
de modo componemdi religionis controversias; quo eventu, alibi eriam a
nobis est indicatum. Adid Ursinus quoque, Melanchihonem, eiusque
comites Eberum, et Peucerum securus, abiit, haud absque venia et
viatico senatus Vratislaviensis, una [Orig: unà] cum Ioanne Ferinario, professore
Wittemberge, post etiam Marpurgi et synodi istius clatissimos
Theologos audivit, vidit; quae agerentur, perspexit. Ea
opportunitateusus vicinas ad Rhenum urbes. et Academias invisit,
Argemrinam, Basileam, Helvetiam perlustravit: inde Lausannam, et
Genevam se contulit: ubi Cabvinum ac collegas audivit, et fibi
conciliavit. A Calvino quidem et libellis a se tum editis donatus est;
quib. manu propria nomine prae scripto testatus est amorem in Ursinum.
Post adut Galliam ac per Lugdunum, et Aurelias penetravit Lutetiam
Parisiorum. Hie paulo [Orig: paulò] diutius haesit linguae Gallice et Hebreae ex
doctissimo Mercerorectius addiscendae gratia Itaque saepe dixit.
Mercero se multum in Hebrateis debere. In reditu Tigurum delatus, ita
tum urbe, tum eximiorum illorum, quibus abundabat doctorum virorum
consuetudine delectatus est; ut aliquamtisper ibi commorari visum sit
lubitumve. Tandem ex Helvetia per Sueviam Tubingam, Ulmam,
Norinbergam, et Franconiam in Saxoniam ad praecaptorem Melanchthonem,
a cuius latere noluit avellt, reversus est. Ibi vix dum studia
recolere coeperar, cum eccoliteris a senatu Vratislaviensi, anno
quinquagesimo octavo mense Septembr. vocarur ad scholae patriae, quam
Elisabethanam dicunt, guber nationem Munus id honestissimum non
dertectavit; ut qui patriae natum se cogitaret, atque etiam cum laude
et approbatione sustinuit:
Ante annos annos animumque gerens curasque viriles: ac gessisset
diutius: si per importunitatemquorumdam commodelicuisser.
Commissa erat Ursino, praeter artium et linguarum lectiones, etiam
explicatio libri examinis ordinandorum ad ministerium a Mclanchthone
conscripti. In qua cum pervenisset ad locum de cena Domini proposuit
eius exegesin secundum analogiam fidei, scriptutae, et anriquitatis
orthodoxae consensum, adeoque sensum ipsius auctoris, praeceptoris
Philippi [Gap desc: Greek word] , verum et germanum, quem ipse
[Gap desc: Greek word] discipulus optime perspectum habebat. Ibi starim
Ursinus Sacramentarius a Demagogis proclamatus, et adversarios
expertus est; quos prius amicos et fautores habuerat. Igitur ut fidei
suae rationem redderet isto necessario tempore, et erroris
Sacramentarii famam aur culpam amoliretun rotam doctrinam de
Sacramentis, Baptismo, et Cena, propositionibus certis, nervosis, et
accuratis complexus est, et quib, conveniebat, exbivit, et
communicavit, quae Tom. I. oper. eius insertae legumtur.
Huius dissidii fama perlata Wittembergam, Melanchthoni dolorem magnum
attulit; qui consultus eciam epistolam ad Morenbergium scripsit, quae
publice exstat. Hortatus est idem Melanchthon Ursinum ad constantiam
in tuenda vera sententia; vel ad reditum in Academiam; ut se meboribus
temporib. servaret. Libeteius sententiam ex epistola Ioannis Ferinarii
ad Ursinum adscribere: Satis, ait scio, te quarere, quidad haee
Philippus? Ipse vero te hortatur ad constantiam in tuenda vera
sententia, eum eertamen plane iam motum sit: tamem quantum omnino
fieri possit eum moderatione, et patientia summa: idque suo exemplo.
Expoiveram ei quaedam etiam antea sednunc quidem totum negotium: ac
cum pie admodum et reverenter scripseris, cum de ceteris omnibtum de
reipsa; dedi ei legendam tuam epistolam quam recens misisti, ad
verbum. Qualecta, non credis, quale eius de te fuerit iudieium: et
stutim postulavit librum propositi num quem cum inspexisset tantum
obiter, coepit laudare et ordine et tractationem fundamentalem libri,
addens, se omnino totum velle legere. Nam de eruditione tuase quidem
hactenus scivisse: sed de tantarum rerum cognitione, quae inte sit,
tam illustre nihil comperisse. Vides igitur, in qua nunc parte hareas
apud ipsum amicitiae. Et post pauca. Etiam tui mentionem faciebat,
priusquam ego inciperem de te quidquam dicere. Si Zacharias, inquit,
usus fuerit suopoetico spiritu: profecto ibit isticlameri obviam. Haec
ille.
Ursinus, qui tum natura a rixis, tum certo iudicio a contentionibus
ecclesiasticis abhorreret: loco cedere maluit: ac a senatu missionem
impettavit, honestissimo cum testimonio, eaque conditione: ut,
quandocumque revocaretur, ad ecclesiae, patriaque usum; se facilem
exhiberet, acsisteret. Factum id die septima post obitum
Melanchthonis: vigesima sexta Aprilis, anni sexagesimi. Cum ibi ab
avunculo suo, Alberto Roth, veneranda canitie sene, interrogatus
esset; quonam animus esset abire? respondit ei his verbis: Haud
invitus equidem exeopatria: quando veritatis confessionem admittere
non vult: quam bona conscientia non possum omittere. Sedsi viveret
adhuc optimus praeceptor Philippus: alio non concederem, nisi adipsum.
Nunc eo mortuo, conferam me ad Tigurinos: quorum etsi non est hic
existimatio magna, tamen in ecolesiis aliis ita celebre nomen est, ut
a nostria contionatoribus obscurari nequeat. Sunt enim illi pii,
docti, magni viri: quibus cum agere, Vitamque transigere deinceps
decrevi De ceteris providebit DEUS.
Sic excessit patria, die vicesimo quinto Iunii. dolentibus optimis
quibusque, quos in orthodoxa fide, viva voce et scriptis, atque
inprimis eruditissimis illis Thesibus de Sacramentis, confirmarat:
quibus, reditum eius maturum optantibus et sperantib. summum sui
desiderium reliquit. Inter illos fult Ioannes crato, et Maternus
Eccelius intimi et familiarissimi. Quorum hic in aede
Vratislaviae primaria, contionibus praeclaris doctrinam sinceram
modeste proposuit: at a nonnullis delatus Calvinismi nomine, non ita
longe post, eandem cum Ursino, exilii sortem subiit: et Benshemii in
Palatinatu inferiore ecclesiam postea fideliter docuit; ubi et vitam
in terris clausit. Ille vero Ursino peregre profecto, subsidia
pollicitus, ita ad eum: Ego bonis caducis, ad aerumnosam hanc vitam
necessariis, quorum usum mihi Deus concessit, tibinon sum defuturus,
cum tu sempiternos thesauros mecum communices. Vratislavia Vrsinus
Wittembergam venit: ubi cum gaudio a Professoribus excoptue, atque
collega expetitus, subsistere noluit: animo secum praecipue volvens,
aut praesagiens, a morte Philippt, cui vivo ingrati cuculi
[Gap desc: Greek word] non peperceramt, imo insidias, pericula, exilium
struxerant; Academiae mutationem imminere, quae et secuta. AdI
Ielvetios ergo iter suscepit, Tigurumque appulit die tertio Octobris,
anni sexagesimi: quo eum Martyris, Bullingeri, Simleri, Lavateri,
Gualteri, Gesneri Frisii, virorum omni laude clarissimorum, pietas,
doctri na, humanitas, ac consuetudo, cumque illis ante biennium
contracta amicitia, vel potius ipse drus rettahebat. Sed et ipsimet
eum ad se literis amantissime in vitabant: ut ex his Ioannis Frisii
deprehendere licet: Hoc tibi, Ursine, omnino persuadeas: me tuacausa
facturum omnia. Non te latet, quid tibi discedenti communicarim: ut si
patria religionis causa pulsus esses; tibi apud me seires, quoad Deus
vitam concesserit, esse prospectum.
Ad hunc igitur se contulit; iu cundissima usus consuetudine magnorum
illorum virorum, quibus Tigurum affluebat: ex qua et fructus cepit
uberrimos. Nec enim otiosam ibi vitam egit: sed ad usum ecclesiae se
com paravit, praesertim a P. Martyris ore pendens; cui plurimum
acceptum retulit: ut a quo seientiam solidiorem Theologiae hausislet.
Gesnero autem quam carus fuerit: ex epistolis eius ad Cratonem
liquet.
Anno sexagesimoprimo, posteaquam synodo Tigurinae suam fidem,
doctrinam, et pietatem abunde probasser: a sum mis illis viris et
Theologis, ad talentum sibi divinitus commissum cum foenore multiplici
elocandum ecclesiae, est exstimulatus. Advenerant commodum eo tempore
Tigurum Haidelberga missae literae a Thoma Erasto: quibus Academiam
eam idoneo Theologo destitui signisicabat Expetiverat quidem elector
Otho Henricus ante triennium Petrum Martyrem: suaserat etiam Calvinus,
ei vocationi pareret: verum quod Martyr aetate gra vis iustam
excusationem haberet: Ursinus autem ab ingenio acri et igneo, iudicio
exacto, doctrina varia et exquisita laudatus, et Haidelbergensibus
ipsique principi electori esset commendatus, tamquam natus factusque
ad docendum, et Germanus, et Germanicarum rerum, et ecclesiasticarum
controversiarum probe gnarus,
ac iuvenis, et laboriosus: Haidelbergam vocatus nono Septembris eo
appulit. Statim adhibitus est ad erudiendos adolescentes studiosos in
collegio Sapientiae: quam Spartam ornavit egregie, omnes partes
implens prçceptoris et magistri fidelis. Paulo post ei fuit additus
Conradus Marius IC post consiliarius ecclesiasticus. Contiones etiam
aliquas habuit ad populum. a quibus tamen post abstinuit: quod ea in
parte sibi minus ipse satisfacerer.
Anno sequenti sexagesimo secundo, aetatis 28. perspecta iam illius
ingenii vi, et doctrinae copia, summaque docendi facultate et
dexteritate, praeter id, quod in collegio Sapiemtiae gerebat munus, ad
publicam etiam professionem Locorum communium est vocatus: acsecundum
leges Academiae, et facultatis Theologicae, Doctoris titulo non tam
lubitu suo; quam iussu et imperio alieno decoratus, Vicesimo quinto
Augusti. Postridie senatui Academiae adseriptus, moxintra unius
hebdomadis spatium auspicatus est publicas lectiones, habita oratione
de locis Communibus: quae post obitum eius, ex reliquiis bibliothocae,
in lucem est producta. Professoris officio functus est ad annum usque
sexagesimum octavum. quo successit ei D. Hieronymus Zanchius.
Collegas habuit Petrum Boquinum, Immanuelem Tremellium. hunc Veteris,
ilium N. T. professores, pietate, doctrina, scriptis clarissimos,
eosque sibi coniunctissimos, qui una manu, concordib, votis, Ziona et
Hierosolymam Palatinam exaedisicarunt. Quinquennium autem docuit Locos
Communes, ca perspicuitate et seliditare; ur si perrexuisset; integrum
sacrae Theologiae corpus haberemus, et tale, quale diu desideratum a
piis optari potuisset.
Praeter ordinarios istos in Academia et Collegio Sapiemtiae labores,
fuit etiam adhibitus deliberationi de Catechesi Palatina Cum enim
ecclesiarum et scholarum ministri dissentaneos Catechismos, unus
Brentii, alter Lutheri, quidam sua commenta proponerent: optimus
Elector, ut ad harmoniam, et uniformem hypotyposin sacrae doctrinae
cumctos revocaret, a Theologis pleniorem et planiorem Catechesin
scribi iussit. Id ab Ursino quoque factum cum laude, sicut ex operibus
eius quisque colliget.
Anno sexagesimo tertio lucs pestilens aulam curiam, Academiam,
Collegium Sapientiae dissipavit, ac locis disianxit: Ursinue autem
domi remansit, et commentariolum de mortalitate, et comsolationibus
Christianis, in usum popularem, conscripsit; qui e Teutonico in
Latinum sermonem est conversus.
Eodemanno Mattbias Flacius Illyricus, Heshusius, et alii quidam
haudita pridem editam Catechesin Haidelbergensem adorti sunt chartis
dentatis, et hinc inde nonnulla cavillati (totam enim impugnare non
fuerunt ausi) potissimum de Christi adscensione, praesentia,
Saecramentis, cena; et pium opus instaurationis ecclefiarum in
Palatinatu, calumniis et obtrectationib. passim in vulgus
iactatis, haud parum remorati. Hic corum conatibus occurrendum ratus,
pius princeps Fridericus Elector, uno quodam apologetico scripto
lingua Germanica, veritatem et innocentiam vindicari, et in aspectum
etiam imperitorum, ac lucem, tenebras memdaciorum fulgore suo
pellentem, proferri iussit: eamque curam Ursino commendavit: ut
iniquas Catecheseos censuras dilueret; finceram autem doctrinam
tueretur: quod ipse quam sideliter aut feliciter praestiterit; haud
ignorant, qui legerunt illud scriptum.
Cum autem non modo profanum vulgus tribunitiis clamoribus
conviciatorum incitatum, sed maiorum etiam gentium Dii, a suis
Theologis persuasi, Electori Friderico plurimum negotii facesserent:
attamen nihil aliud exprobrarempt magis, quam qued in articulo de Cena
Domini novam, peregrinam, ab Augustana Confesl. damnatam doctrinam
inveheret: Electori visum est, apertam hoc de capite comfessionem
publicari: quod effectum, Exegesi verae doctrinae de Sacramentis, et
Eucharistiia, iussu magistratus ab Ursino, nominc Collegii Theol. sic
scripta. ut plurimorum oculos in Germania aperuerit, animosque vel ad
orthodoxam fidem, vel ad moderatiora consilia, sensaque et iudicia
meliota de Palatina confessione traduxerit.
Anno sequenti 64. Ursinus etiam ad colloq. Maulbrunnense vocatus ab
Electore Brentii et Smidlini ubiquitatem ita revicit, ore primum, post
etiam calamo: ut iisdem argumentis ab aliis etiam, tum Lutheri
sequacibus, tum Pontificiis cxplosa fuerit. Sed aliorum etiam
adversariorum invectivas in nostros, sub id tempus accuratis libellis
comfutavit: qui in lucem sunt prolati. Sub idem tempus eidem Electori
Friderico, Paedagegea, vel scholas illustres, Ambergae, Haidelbergae,
et Neuhusii Vangionum instituempti, comsilio suo adfuit: formam
docendi, modum discendi, et regendi praescripsit: ac pro accurato suo
iudicio, quo valebat plurimum, in multis aliis magnisque rebus, quae
ex usu Reip. forent, prudenter ad monuit. Unde pio Electori carus adeo
fuit: ut cum a Bernatib. per Benedictum Aretium Haidelberg. eo nomine
missum, anno septuagesimo primo, ad professionem Theologiae in
Academia Lausannensi, vocaretur, et missionem peteret: eam impetrare
haud potuerit. Nam, quod clementiae et propensionis summae
testimonium, clector sua manu, id quod et alias facere solitus,
scriptis literis, serio illum multis allatis causis ab ea profectione
retraxit, et [Gap desc: Greek words] detinuit: oblata ipsi
benignissima sua gratia, et data optione collegas unum aut alterum
adscisceret; ne laborib. corpus, etsi natura firmum ac robustum,
exhauriret. Unus enim ipse supra triennium omnes in eo Collegio curas
inftituendi et gubernandi tumc sustinebat: collega autem ex voto
nuspiam apparebat. Itaque discipulum Iacob Kimedontium, virum insigni
ingenio, doctrina, et virtute, socium ac [Gap desc: Greek word] fibi
adscivit, anno
septuagesimo secundo. Paulo post coniugium iniit, cum Margarita
Trautuinia, honesta mattona: ex qua unicum suscepit fiium Ioannem,
ecclesiae deinde ministrum, paternaeque virtutis heredem. Ipse
Ursinus autem nihilo remissior in officio fuit guhernandae iuventutis;
aut segnior in adornandis utilibus monumentis.
Anno septuagesimo quarto de mandato electoris Friderici, composuit
confessionem fidei, de DEO, de Persona Christi, et Cena Domini: quae
opposita fuit vesanis cuiusdam male feriati calumniis, de seminibus
Arianae haereseos Haidelbergae sparsis: a quatamen quantum abhorruerit
pius Elector, et ecclesiae Palatinae, facta seria, poena severa, et
scripta orthodoxa testantur, et testabuntur.
In aliis autem occupationibus, quibus ingenii et corporis vires, cum
publico commodo, impendit Ursinus; totus in eo fuit: ut discipuli tum
sanae Philosophiae, et praesertim Logicae praeceptis, tum orthodoxae
Theologie cognitione, quam optime imbueremptur. et ad scholarum atque
ecclesiarum ministeria [Gap desc: Greek word] redderentur. Et sane
ex ipsius officina prodierunt invumeri ac celeberrimi domus Domini
architecti. quorum illa studio preciare et in Belgio, et alibi est
exaedificata. Ac floruit illud Pietatis [Gap desc: Greek word] usque
dum vivis exempto Friderico III. mutatio sat nota incidit anno
septuagesimo septimo. Tum enim, quotquot Lutheri dogmata omnia non
amplecterentur, sunt exautorati, atque in his etiam scholastici alii
et alumni Collegii Sapientiae, postridie cal Octobr. Octiduo post
dimissus est et Ursinus cum collega Kimedontio. Verum privatam illc
vitam diu non egit: ad quam tamen inclinabat ea aetate, senectutis
ingruentis incommoda praesentiscens. Nam illustriss, et fortiss. dux
Ioann Casimirus ilico eum ad se vocavit. ut qui sciret, quanti eum
pater elector Fridericus, q quo et commendatus erat filio Casimiro,
fecisset: et quanto usui sibi scholaeque futurus esset Adventarunt
etiam mox senatus Bernatum literae: qui b.invirabant eum in urbem
suam; ut Aretio, aut Basilio Marquardo Theologis succederer.
Instigabant insuper Musculus, Gualterus, Lavaterus, Hortinus:
ancipitem etiam ac dubium aliis ex locis reddebant al ii.
Sed duci Casimiro certum erat, Ursinum a se non dimittere: cui ut
operam suam addicerer, rationibus haud exigui momenti a Christophoro
Ehemio cancellario, Wenceslao Zulegero, et Petro Beutrichio,
consiliariis, persuasus fuit. Cumque; optim us princeps constanter et
sincere, secundum symbolum suum, orthodoxam fidem propugnare; et eius
rei causa Neustadii novam Academiam aperire deliberatum haberet: eam
de Ursini quoque consilio constituit. In ea praeter alios aliarum
disciplinarum magistros, voluit, ut et duo Theologi scripturam sacram
docerent. Itaque vocati D. Hieronymus Zanchius, et D. Zacharias
Ursinus: qui
post Zanchium biduo migravit Neapolim Casimirianam, die tertio Maii,
anno septuagesimo octavo. Eiusdem deinde mensis die vigesimo sexto,
lectionem publicam, enarrationem Iesaiae cepit: quem Prophetam quam
enucleate quamque [Gap desc: Greek word] exposuerit: nullus, qui vel
inspexerit commentarium, ignorat.
Cum autem ita libris et literis affixus, exercitia corporis et
valetudinis curam negligeret: incidit in aegrirudinem: e qua vix anno
sequenti se recollegit: et dccimo octavo Sextilis ad docendi munus
rediit.
Praeter Theologicas autem, in studiosorum usum Logicas etiam scholas
habuit. Hoc loco clariss Viri Ioannis Sturmii de Ursini lectionibus
iudicium placet adicere: quod ad laudes viri non parum facit Hic
ergo, Ursinum, inquit, aliquot scholis audivi. Absque arrogantia et
ostentatione, prudenter, definite, distincte omnia explicat: quae
auditorem faciant eruditum, et bene iudicantem etiam paucis mensibus.
Digniisti duo, (Zanchius et Ursinus) ad quos ex longinquis regionibus
multi conveniant. Haec Sturmius Neustadii anno LXXXI.
Auditoribus suis tunc edixit: ut si quid minus in lectionibus
aedsequerentur, aut alias serupuli quippiam haberent, id in charta
eonsignarent, et sibi sub finem lectionis cuiusque traderent: se tum
domi cogitaturum de obiectis, ac eorum solutione sufficienti: eamque
sub initium sequentis lectionis allaturum: ut omnes simul eam audiant,
et expendant, an sibi satisfactum sit. Hoc pacto se labore
rcsponsionum extemporanearum, quae non semper adeo possunt esse
solidae, ac omni ex parte perfectae, liberatum: studiosos autem bene
praemeditatis solutionibus [Gap desc: Greek word] rectius informatum
iri. Quod disputandi genus utilius eo, quod ubique fere teceptum,
iudicavit.
Praeterea multos utiles tractatus, et libros intra biennium il lud:
imprimis Admonitionem Neustadianam anno octogesimo iprimo nomine
communi conscripsit Ac licet ob continuas vigilias, curas,
meditationes, scriptiones, imbecilli valetudine,
[Gap desc: Greek word] , aliisque morbis gravibus obnoxius esset: tamen ab officio, et
laboribus docendi abduci non potuit: sed tamquam fortis dux in acie,
et statione sua perstitit: usque dum vis maior cum afflixit, et lecto
affixit: e quo tamen epistolas, et scripta, praecipue considerationem
commonefactionis Chytraei, suo amanuensi dictavit, nullam etiam tum
animi quietem captans: sed pro ecclosiae commodo sollicitus, plura
quoave monumenta post se relinquere cogitabat: ut refutationem
Iesuitarum, praesertim eorum dogmatis, de iustificatione,
Samosatenianorum, Schvvenckfeldianorum, et libri Georgii Cassandri:
qui dum
Papatum reformare simulat: stabilit et commendat aeque, at aperti
hostes.
Sed aderat faralis hora; qua cursu suo completo, post agona praeclarum
decertatum, coronam illam amarantinam gloriae, a caelesti Agonotheta
accepit. Obdormivit enim in Domino, dulci quasi somno sopitus,
adstantibus familiaribus, die sexte Martii, anno Christi millesimo,
quingentesimo, octogesimo tertio, sub horam sextam vespertinam,
aetatis suae anno undequinquagesime climacterico. Sepultum est corpus
eius octavo Martii Neustadii, in choro rempli a Ruperto rufo Palatino,
Academiae Haidelbergensis fundatore, magnifice conditi: sic volentibus
superiorib. Ipse enim sine pompa, ut vixerat: ita etiam commu ni
publicoque coemiterio humari cupierat. Ibidem ei monumentum, honoris
crgo, in templi parte interiori, positum est a Scholarchis et Collegis
huiusmodi:
CONDITUM HIC EST CORPUS ZACHARIAE URSINI VRATISLAVIENSIS, THEOLOGI
SINCERI, PROPULSATO RIS HAERESIUM DE PERSONA ET CENA CHRISTI. VOCE ET
STYLO ACERRIMI, PHILOSOPHI ACUTI, VIRI PRUDENTIS, MODERATORIS
IUVENTUTIS SEVERI, EVOCATI EX HAC VITA ANNO DOMINI M. D. LXXXIII.
AETATIS SUAE XLIX. DIE VI. MARTII. MEMORIAE ET HONORI COLLEGAE IN
CHRISTO CARISSIMI ET OPTIME MERITI, NEAPOLITANA NEMETUM SCHOLA GRATITU
DINIS ERGO P. C.
Mortuum oratione funebri laudavit V. Cl. Franeiscus Iunius in schola
tunc Neapolitana apud Nemetes Theologiae professor: et carminibus
epitaphiis deflerunt viri in omni doctrinarum genere praestantissimi:
quae operibus cius adiuncta leguntur: de quibus nos hoc Bezae
adscribendum duxtmus:
Ursinum dederas unum, Deus optime, nobis,
Sufficeret nobis tua qui pene omnia solus,
Sive homines ille humana tatione doceret,
Artibus excultus cunctis: sive entheus illum
Spiritus arcanos depromere pectore sensus
Iusserat: et sacri quatientem lampada verbi,
Discutere errorum nebulas: cuneosque ruentum,
Divinis fretum telis, hinc inde luporum
Rumpere, tutantem Chrisli divinitus agnos.
Ergo quid Ursino properata morte perempto,
Crediderim superesse gregi, qui sicut in uno
Cuncta habuit quondam, sic cuncta amisit in uno?
Sic ego multa gemens et planctibus aera complens,
Quum Deus excelsa miser atus ab arce gementem,
Pone modum lacrimis, inquit; vobisque sibique
Vivit qui vitam impendit vobisque mihique.
Erge, Ursine, absit nobisque, tibique, Deoque
Ut te viventem, deinceps cou lumine cassum
Ploremus stulti, quem tot tantique labores
Aeternum aeternae consecravere saluti.
Et quibus hosce lupos tecum victricibus armis
Fregimus, in media nobis cum morte relinquas,
Nempe etiam nobis vere post funera vivis,
Et vives, donec eoelorum regia tecum
Felici excipiat functos certamine cunctos.
De reliqua vita et virtutibus eius plura non dicemus: sed paucis rem
totam complectemur. Non fuit Ursinus ex iis, quos ultionis tem poribus
Apostolus venturos [Note: * 2. Tim. 3. v. 2. seq.] dixit:
[Gap desc: Greek words] quales haud pauci reperiuntur hac aetate quoque inter eos,
qui se profitentur Theologos. Ab his abfuit longissime. Nihil sibi
tribuit: Theologiae studiosus, quam Dector dici maluit. Rei privatae
minime cupidus: a donis Principum abhorruit: ea quoque literis
deprecatus; adeo non placuit illi, quod plerisque, carmen Homericum,
[Gap desc: Greek words] Si beneficiis eiusmodi uti voluisset, aut
etiam abuti gratia Principum; opes acquisvisset: sed his haud
inhiavit, ipse supra sortem prope liberalis.
Pietas, morum probitas, et gravitas ex omni vita relucebant.
[Gap desc: Greek word] teres, atque rotundus erat; fibi semper similis et
constans. [Gap desc: Greek word] : temporis parcus: quod inscriptio
Musaei innuit:
Amice, quisquis huc venis,
Aut agito paucis; aut abi;
Aut me laborantem adiuva:
Fuit tameu [Gap desc: Greek word] ; ut fit in eiusmodi ingeniis. Quo
enim quisque sollertior et ingeniosior: hoc docet iracundius et
laboriosius. Fructus laborum ac institutionis eius omnibus sunt noti
ac manifesti: ut nihil attineat amplius adferre:
[Gap desc: Greek words] .
Scripsit, ut supra attigimus, commentarium de mortalitate et
consolationibus Christianis: Admonitionem Neustadianam: opigrammata
item ad Ioaennem Frisium Tigurinum, hospitem suum. Post obitum autem
eius opera eius collecta et edita sunt, partim a filio herede unico,
partim a gratis discipulis, D. Davide Pareo, et D. Quirine: et ab hoc
quidem postremo omnia, quae haberi saltem potuerut, collecta,
tribusque tomis distincta evulgata sunt, praeterquam quae ipso vivo
sine nomine suo prodierunt. Nam quod esset ab omni
[Gap desc: Greek word] specie alienus, et non personas cum personis; sed causas cum
causis, rationes cum rationibus contendendas existimaret: nomen suum
supprimi voluit; et necubi adscriberetur, diligenrer cavit: contra
quam hodie factitant famae avoupes, et quos tenet insatiabile
scribendi cacoethes.
Coronidis loco placet subicere testimonium geminum, cuius et supra
alterius facta mentio: quo optimus vir et Theologus Ursinum vere
ornavit. Primum est ei datum anno 1552. cum ob pestis contagium
Wittemberga se in patriam reciperet; estque eiusmodi:
S. D. Omnibus lecturis has literas.
Sua cuique virtus praecipua et vera commendatio est. Cum igitur exstent
Latina et Graeca carmina Zachariae Vrsini Vratislaviensis erudite
scripta: prudentes et docti viri, lectis illis, suo iudicio probabunt
ingenium, studia, et voluntatem eius. Nam et genus versuum splendidum
est; et res ex fontibus doctrinarum fumtae sunt; et sonant eius Musae
veram de Deo doctrinam, et virtutum laudes: Propter has virtutes et
vir clarissimus Quirinus Slaher studia eius sua liberalitate adiuvit.
Ostendit et Senatus inclita urbis Vratislaviae, se de ipsius ingenio
bene sentire. Quamquam autem habet Zacharias haec testimonia virtutis
illustria: tamen et a me literas petivit; ut amicitiae nostrae signum
in hae migratione secum auferret. Dedi igitur ei hoc et iudicii et
benevolentiae testimonium. Spero Zachariam Ursinum, Deo iuvante, usui
etornamento fore Rei pub. quia natura eius est avida et capax optimarum
artium. Didicit igitur linguam Latinam et Graecam, initia
Philosophiae, et incorruptam doctrinam ecclesiae Dei. Et animi
pietatem vera invotatione Dei, et honesta morum gubernatione
exprimit. Ae specimen ingenii, studiorum et voluntatis edidit, ita
scriptis carminibus: ut eruditis et propter versuum elegantiam, et
rerum gravitatem placeant Estque virtus digna laude, quod cum vena
ingenii singulare Dei donum sit, ut hanc auctori significationem
gratitudinis reddat, suo eum dono celebret. Etsi autem in his publicis
periculis, et metu vastationum, quas Turcica arma minitantur, multorum
voluntas erga literas fit languidior: tamen sciamus, voce divina
utrumque praedictum iesse, in hac senecta mundi et futuras esse
maiores generis humuni confusiones, quam fuerunt antea; et tamen
Filium Dei collecturum esse Ecclesiam aeternam, etiam inter Imperiorum
ruinas, et hospitia ei servaturum. Hac vera consolatione se quoque
eonfirmet honestissima civitas Vratislavia; et petat, ac speret a
Fileo Dei protectionem adversus barbariem Turcisam, nec deterreatur,
quo minus Ecclesiam ornet, et bonis ingeniis opem ferat; sicut diu iam
facit. Magna fuit laus veteris Massiliae, quod mores civium honeste
rexit, et fovit artes Haec officia sunt civitatis necessaria.
Sedaccedere hoc debet, ut sit urbs hospitium ecclesia Dei. Quare
Vratislavia et disciplinam civium honeste regit et tuetur arter. et
praebet hospitium ecclesiae, eamque omnibus officiis ornat. Ideo
Senatui patriae hunc Zachariam praecipue commendo Oro autem Filium Dei
Dominum nostrum Iesum Christum; ut gubernet Zachariam, et faciat eum
[Gap desc: Greek words] , et organum salutare Ecclesiae, et suae
animae. Datae Wittebergae, anno 155a. die Iacobi Apostoli, filii
Salomes.
Philippus Melanchthon mau propria.
Alterum testimonium eiusdem Melanchthonis Ursino daum anno 1557 in
conventu Wormatiensi, sic habet:
S. D. Omnibus lecturis has literas.
Dulcissime dictum est in Graeco poemate:
[Gap desc: Greek words]
Cum igitur hic Zacharias Ursinus natus in familia honesta inclitae
urbis Vratislaviae, a Deo facultate scribendi carmen ornarus sit, et
mores eius sint honesti et placidt: dignus est et benevolentia bonorum
virorum et laude. Vixit in Academia nostra eirciter septennium, et
omnibus bonestis viris apud nos propter eruditionem, venam, bonos
mores, et veram invocatienem Dei, carus est. Seit autem in veteri
Heracliti versu sic describi vitam eruditi viri:
[Gap desc: Greek words] adest, peregrinari discendi causa, et tamen retinere morum
inter gritatem. Hoc consilio peregrinationem hic Zacharias suscepit:
ut
doctorum et bonorum virorum de doctrinis iudicia audiat. Fetinet autem
morum integritatem, et quia peetus eius luce divina regitur, et quia
honestorum virorum familiaritatem expetit. Ut autem aditum ad viros
eruditos et honestos habeat, hoc ei testimonium tribui: qui quidem
statim suo eum iudicio complectentur, cum eruditionem et modestiam
consideraverint. Ore aistem eos, ut psrficiant: ut ipse etiam
experiatur verum esse versum supra recitatum; Musas decus et
honestorum hominum benevolentiam eorum cultoribus adferre. Datae in
urbe Vangionum, calendis Otiobris, anno 1557.
Philippus Melanchthon manu propria.
Tantum de Ursino, ex oratione Francisci Iunii et Quirini Reveeri
Theologorum.