04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 525, image: s555

IOANNES MARBACHIUS.

LIndavii ad lacum Bodamicum mundi huius civis fit et ecclesiae
Christi, Ioannes Marbachius, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo
primo, die vicesimo quarto Aprilis. Rudimenta etiam literarum prima
percepit sub Casparo Heldelino, ludi tunc patrii magistro. Postea anno
trigesimo sexto Argentoratum augendae doctrinae causa missus est: ubi
praeceprore Bedrotto usus,


page 526, image: s556

triennium ipsum in linguarum et artium humaniorum studiis posuit:
temporisque et operae pretium magnum fecit.
Exinde annum aetatis duodevigesimum ingressus, Wittembergam sese
contulit: talemque sem omni literarum genere praebuit: ut aetatis auno
vicesimo gradu magisterii cum laude sua fuerit ornatus Coniunxit enim
cum eruditionis doctrina, et quae ei a natura inerar, facundia,
studium pietatis: quae gratiam suo cultori et apud Deum et apud
homines parit. Itaque admodum iuvenis ad ministerii sacri opus
accessit: Ienamque evocatus, annum ibi unum duntaxat diaconum egit.
Mox Wittembergam suam rediit, et Theologiae totum se devovit. Ibi
itaque decretus ei est atque collatus gradus Doctoratus Theologiae,
anno Christi, millesimo, quingentesimo quadragesimo tertio, die
vicesimo Febraurii; magno Luthero collegit tunc Theologiae decano.
Hoc ornatus restimonio Isnae in Ecclesiastico munere Paule Fagio
successor datus est. Ibi cum gnaviter officio fungeretur, fama de
industria et virtute viri emanante, Argentoratum anno quadragesimo
quinto evocatus, et ecclesiae ibidem ad D. Nicolai praefectus est. Hoc
loco in munere docendi plurimum profecit: et Patrum Ecelesiasticorum
interpretationes super articulis fidei, cum sacra seriprura studiose
contulit.
Inde sub exitum anni. millesimi quingentesimi quinquagesimi primi, ab
Argentinensi Senatu cum Ioanne Sleidano Tridentum ad Synodum missus
est: ut fidei suae et religionis, quam Resp. Argentoratensis amplexa
erat, rationem redderet Ibi mense Aprili cum Ioanne Brentio in aedibus
Toletani comparuit: et uti publice audiretur petiit. Verum fama de
Augusta a Manritianis capta, Tridentum paulo post allata, et synodum
et actionem omnem disturbavit.
Eodem quo Argentoratum rediit anno, a Deo e terris evocatus [Note: *An. 15 52 d. 17. Octob. Surrogatur Hedioni.]
in beatorum consortium est aspar
Hedio, praecipuus tunc Argentinensis ecclesiae minister. In eius locum
omnium calculo surrogatus Marbachius, qui et docendo fidem probaret,
et vivendo, quae docuisset exprimeret. Sub idem tempus in schola
quoque Argentotarensi provincia sacras literas de superiori loco
explicandi, Marbachio est demandata: quam quomodo gesserit, testimonia
tam hominum, quam scriptorum loquntur.
Anno millesimo quingentesimo, quinquagesimo sexto, cum Fridericus
Elector Palatinus rebus humanis exemptus esset, nullis relictis
liberis, successit Otho Henricus. Is ecclesias suae ditionis
reformaturus, Argentorato Marbachium, viri probitate et integritate
motus accersivit, et tum Haidelbergae, tum in Palatinatu toto omnia ad
Argentoratensis ecclesiae formam disponere iussit. Id quod cum
diligentia singulari praestitisset, re confecta Argentoratum rediit.
Initia itaque doctrinae aliqua inter alios Palatinatus


page 527, image: s557

Marbachio etiam debet. Incruduit autem ea tempestate passim per
Germaniam dissidium illud sacramentarium, quod omnes vere pii haud
excitatum unquam, aut sublatum statim optarint, hodieque optant. In eo
Marbachius quis suus esset sensus, libro edito declaravit, et ut in
aliis, ita et in hoc argumento Luthero subscripsit.
Anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo septimo, cum conventus
Wormatiae religionis ergo liaberetur, missus eo fuit et Marbachius:
ubi quid actum sit, ac qua arte colloqutum abruptum, explicatum est
alibi. Demum Collegii Thomani Decanus et Academiae Ephorus perpetuu:
designatus est, quo loco varios labores et certamina [Note: *In Antipp. Sturmii et vita Zanchii.]
suscepit et depugnavit.
Tandem cum annis triginta sex munere suo Argentorati fun ctus esset;
caducam et miseram hanc vitam cum aeterna commutat ibidem, anno
Christi millesimo, quingentesimo, octogesimo primo, die decimo septimo
Martii vitae suae anno sexagesimo. De functum Ioannes Pappus hoc
epigrammate est prosecutus:
Doctorem purae sidei, magnique Lutheri
Discipulum, insignem relligione virum:
Argentina diu fuit admirata docentem,
Divino afflatum numine Maerbachium.
Nunc dolet exstinctum maesta, absentemque requiris:
Sublatumque videt charius esse bonum.
Impiger ille Dei verbum cum laude fideque
Aedibus in sacris tradidit inque scholis.
Illius officio simul hic Ecclesia Christi
Crevit, et intacta relligionis amor.
Obstitit his, Dommi qui clam umeta revellunt,
Quique Deum violant, et nova sacra movent.
Pasteresque gregi saoro multosque bonosque,
Instructes magna sedulitate dedit.
Ergo, qui periit, vivit: quia nomen in orbe
Vivit, et in caelis gaudia viva capit.
Fuit staturae mediocris, et quae nonnihil ad macilentiam inclinaret;
in colloquiis familiaribus humanus et officiosus.
Scripsit de miraculis veris et falsis diiudicandis ex verbo Dei; et
Confutationem Canisiani miraculi, quod M. Euseng in libel lo devirgine
Ortingana tantopere praedicat Germanice. Veram item ex verbo Dei
tractationem interioris et exterioris hominis Germanice. Concioem de
officio Episcopi, et quis ad hoc munus debeat assumi, item de Cena
Domini duo volumina. Tantum de Marbachio ex Sleidani historia,
programmate et aliis.


page 528, image: s558