COmmunem hic habuit partiam cum magno Luthero Islabium, ab aeris
fodinis dictam: ubi natus est anno Christi millesimo, quingentesimo,
trigesimo primo, die quinto Februarii.
Fundamentis, literarum et trium principum linguarum, in patriae ludo
literario, mediocriter iactis, Wittembergam venit anno
duodequinquagesimo, aetatis suae decimo septimo: ubi magistro usus
Ioanne Marcello, viro doctiss. quadriennium ipsum philosophiae,
Theologia non neglecta, operam dedit eam: quae publicum ei eruditae
doctrinae testimonium promeruit.
Alterum quadriennium Theologiae soli dedit: quo absoluto vocarus est
ad ministerium evangelii in templo arcis, simul de mandata lectione
publica Ioannis Forsteri Theologi. Itaque de voluntate Augusti
Saxoniae electoris, sic postulante Sparta sua, insignibus docturae
Theologicae ornari se passus est anno undesexagesimo; aetatis suae
duodetrigesimo die septimo Decembris, competitoribus Paeulo Ebero,
Cimbrio Erasmo Laeto Dano, Ioanne Coglero Quedelburgensi, promotore
Georgio Maiore Theologo. Officium autem illud satis arduum etsi suae
sibi imbecillitatis conscius, modeste recuaret: tamen auctoribus et
suasoribus viris, quorum auctoritatem et consilium sequendum putaret,
Melanchthone, Ebero, Georg. Maiore, Milichio, Winshemio, aliis,
obtemperavit tandem, et legibus facultatis Theolgoicae se subiecit.
Non admittunt autem ad gradum doctoris Theologi nisi eos: qui integro
sexennio audierunt enarrationes scripturae Propheticae et Apostolicae,
idque vel Wittembergae, vel in Academia evangelii doctrinam
amplectente. Crellius autem tum probavit collegio Theologico, non
sexennio, sed decennio se audivisse doctores Wittembergae Bugenhagium,
I. Forsterum, Melachthonem, Eberum, G. Maiorem.
Enarravit in Academia illa inter alia epistolam ad Romanos: idque
methodice et luculenter; nec imitatus est quorundam maledicentiam et
pugnacitatem: qui intem pestivis reprehensionibus augent potius, quam
sanant ecclesiae vulnera; ac sunt, ut dicitur, unguis in ulcere. Nec
tamen lentus in officio fuit, vel occultator; sed expresse sine
conviciis testatus est; quid de controversiis tunc mortis sentiret:
seque praeter Pontificios abhorrere ostendit a duabus potissimum
sectis Sacramentaria et Flaciana. Dedit insuper operam: ut
[Gap desc: Greek word] collegii prudenter tueretur: et quibus posset
officiis foveret.
Postea Calvinistarum, ut aiunt, machinationibus impetitus, Misenam
translatus est mandato electoris: ibique adsessor consistorii
superioris designatus. Quo in officio Calvinistis Lipsen sibus et
Wittem bergensibus obstitit semper: donec anno septuagesimo quarto ab
Augusto electore cum Casparo Eber hard Wittem bergam remigrare iussus,
professionem Theologicam et inspectionem suscepit. Sed Wittemberga
iterum anno septuagesimo septimo Misenam comigravit, sic iubente
Augusto, reservato tamen sibi iure postliminii et professionis
publicae.
Ibi anno septuagesimo nono in vigilia adscensionis, quasi praesagiens
mortem, ad suos dixit: Crastino die, sic volente Deo, novam induam
vestem, veteri inter filios meos distributa: id quod do mestici de
novis indumentis, ipse vero de nova vita intellexit. Mane ad uxorem,
caput monstrans, hic, inquit, arcus ruinam minatur: tum illa
medicamenta contra apoplexiam afferre, quo morbo ante biennium
laboraverat: et ex quo etiam tum difficulter loquebatur atque
incedebat: adhibere fomenta, et talia, quibus cerebri roborandi vis
est: accersere medicum atque chirugum: sed incassum omnia. Itaque
spiritum Deo reddidit die vicesimo quarto Maii, aetatis suae anno
undequinquagesimo, Matthaeus Dresserus ad exsequias ituro invitavit,
eiusque manibus oratione parentavit. Monumento tale epitaphium est ad
ditum:
Hic situs est celbris doctrina et nomine Pauli
Crellius, ingenio magnus, et arte gravis,
Quem pietas, Musaeque dolent, his vivere terris
Amplius in longos non potuisse dies.
Cui laeudem, et gratam meruit sapientia famam,
Consilii bonitas, iudiciique nitor.
Nam studiis florens tredecim Witeberga per annos
Tradentem audivit caelica verba Dei.
Consiliis eius laetata est Misnica tellus;
Iudicii assessor dum fuit ille sacri.
Ergo suis veluti meritis clarissimus unus:
Sic etiam multo dignus honore fuit.
Nunc tandem post lustra novem, tribus insuper annis
Adiectis, mortem non moriturus obit.
Ille solutus enim fragilis de carcere vitae,
Cessit ad aetherei lucida tecta poli.
Hic Christi in gremio, moriens quem in vota vocavit,
Quem docuit, vitam coepit habere novam.
Hic totus fulget caelo velut Hesperus alto
Laetus in aspectu colloquioque Dei.
Praemia tanta ferunt, Christi qui dogmata tradunt,
Tantus honos doctos, gloria tanta manet.
Obiecit sese hic Crellius, gener Georgii Maioris, Theol. D variis
certa minibus; Lutheri inprimis doctrinam amplexus; quamquam et
Melanchthonis visus est studiosus. Nullus autem vitae humanae gradus
sustinet gravius onus; quam ordo, cui doctrinae caelestis est
explicatio et diiudicatio commendata. Itaque summa hic vigilantia
agendum: doctrina pure tradenda: scriptura sobrie tractanda: officium
vita moribusque ornandum: et magnorum virorum scripta ita evolvenda;
ut quod bonum, retineatur; errores autem revincantur. Ceterum quae
de mortis [Note: *Laudatur Hospinianus, et tractat. de carcerib. Peuceri p. 7 58. alibi.]
huius Cellii genere, de spectro in aedibus eius viso,
vulgata: suo loco relinquimus, rei ipsius ignari: nec male cupimus
cuiquam.
Scripta ipsius haec recen sentur: commonefactio de verbis symboli:
credo remissionem peceatorum: et de dicto Pauli: Gratia salvati estis
per fidem, non ex vobis, on ex operibus; scripta pro pter corruptelas
doctrinae sincerioris de iustificatione, de paenitentia, et bonis
operibus, adspersas examini Theologico, quod Ienae edidit Tilemannus
Heshusius: Harmonia quatuor evangelistarum Germanica: et si quae alia.
Ex vitis Theologorum Wittembergensium.