04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

ANDREAS CNOPHIUS.

PRima notitiae Christi semina et Ecclesiarum Livoniae Christianatum fundamenta, a Mcinardo quodam Segebergensi monacho et sacerdote, per Biemenses mercatores in Livoniam ducto, iacta sunt, sub aunum Christi millesimum, centesimum, nonagesimum. Is episcopus Livoniae primus, ad Dunam fluvium sedem collocavit: ubi successor eius Bertholdus urbis Rigae initium secit. Praecipue autem tertius episcopus Albertus, religionem et regionem Christianam inibi propagavit: cui deinde continenter succedentes Episcopi et Archiepiscopi praefuerunt.
Post aliquor saecula, circa annum Domini millesimum, quingentesimum, vicesimum secundum, emendationem doctrmae et rituum Rigae inchoavit Andreas Cnophius, Custrini ad Viadri et VVartae confluentes natus. Primum Treptoae, ad Regum fluvium, in Pomerania orientali, cui [Gap desc: Greek words] , propter omnium ad vitam sustentandam necessariarum rerum abundantiam Ioachimus Nissenus Secretarius illius Reip. nomen inditum autumat: Treptoae igitur primum cum Ioanne Bugenhagio scholam literariam rexit: quorum tantopere in docendo industria, dexteritas, et sides celebrata suerunt: ut non solum ex vicinis oppidis; sed Livonia quoque et VVestphalia exciti scholastici eo confluerent. Eo in oppido cum Pontificii errores in doctrina et abusus rituum publice deregerentur: turbulentius quippiam, non doctorum, dext ra veram doctrinam tradentium, sed vulgi sinistra accipientium culpa, in S. Antonii sacrificulos et idola gestum est. Quae res ad Episcopum delara vehementer eum irritavit, fecitque ut in sacerdotes, in cives et scholasticos acriter animadverterit. Itaque aliis alio diffugientibus, Andreas Cnophius cum Ioachimo


page 17, image: s047

Mollero, abductis scholasticis Livonis, Rigam, ad fratrem Iacobum, canonicum, profectus est. Eo simul ac venit, ad ministerium illius Ecclesiae in aede D. Petri vocatur: ubi exemplo pastoris Treptoviensis, in cuius convictu fuerat, acriter in idolomaniam et mores Pontificiorum invectus, doctrinam de iustitia fidei, et gratuita peccatorum remissione, propter Christum pro nobis passum et resuscitatum, cuivis credenti donanda, praecipue ursit: rirus tamen quosdam aliquantisper toleravit.
Sequenti anno accessit collega turbulentus Silvester Tegetmeierus: qui Rostochio, ubi ecclesiae Iacobaeae minister fuerat, nuper profugerat: et adeundae hereditatis fraternae causa Rigam profectus, exeunte anno millesimo, quingentesimo, vicesimo secundo, in aede D. Iacobi docere cepit: et maiori impetu Pontificiorum sup erstitiones et idola palam coarguit ac detexit: adeo ut vulgo abominationi esse ceperint: et paulo post statuas omnes ex templis eicerent, et lapides sepulcris impositos removerent: ut solent in primis mutationum articulis multa inconsideratius et turbulentius gert. Quare Lutherus ad Rigenses seribens monet eos, pietatem Christianam sitam esse in fide vera, in caritate erga proximum sincera, in spe salutis certa, quaecumque afflictiones fidei confessionem comitentur: non in humanorum et externorum rituum abolitione; quae cetra impietatem et seandalum relinqui possint. Biennio polt idem Lutherus alteram Rigensibus ministris, de ritibus Liturgiae inter se disceptantibus, epistolam misit: in qua de externorum rituum libertate, et vero u su ceremoniarum docet.
Sed quae post varios motus de religione, apud Rigenses consecuta sint: verbose David Chytraetes in Saxonia sua narrat: nos ad Cnophium redimus. Hic igitur, uti dictum, fuit [Gap desc: Greek words] emendationis doctrinae et rituum Rigae Livoniae metropoli: nec solum verbi praeco, sed etiam vates suavis; qui carmina sacra et odas, spiritu et vita plenas, sententiis et rhythmis venustas graveoque, adiunctis numeris Musicis in animos audientium penetrantibus composuit; de quorum numero sunt psalmi Davidis aliquot, Germanico carmine redditi: et oda illa: H Erz Christ der einig Gottes Sohn: 'Item: Hilff uns in deinem namen. D. Chytraus lib. 10. Saxoniae.