HIc Roppenv veilerae, qui pagus est in Wirtembergico ducatu,
Mattbacchensis praefecturae, circa annum Christi millesimum,
quingentesimum, trigesimum primum, natus est parentibus honestis:
cumque felix in puero sese exsereret ingenium, literatae vitae generi
destinatus, primisque artium elementis in schola patria est imbutus.
Postea Tubingensem adiit Academiam: in qua principis sui alumnis
adscriptus, tantos in phiosophicis brevi fecit progressus: ut
testimonium eruditionis publicum fuerit cum laude adeptus.
Ab eo sacrarum amplexus literarum studium, et sollenne suum obtinens,
supremum eadem in Academia Theologi [Gap desc: Greek word]
consecutus, ibidem, cum eloquendi facultate polleret naturali, verbi
divini aliquandiu praeconem egit. Tubinga Biberacum anno sexagesimo
accersitus, accedente principis Wurtembergici consensu; fidum
ecclesiae eius oppidi pastorem egit; unum et unicum Dei atque hominum
mediatorem Christum docendo; afflictasque et prostratas sensu irae
divinae conscientias verbo gratiae erigendo.
Et cum Evangelium, crucis sit doctrina: ipse quoque suum
[Gap desc: Greek words] constanter exantlavit. Inter alia ad Ferdinandum
Augustum delatus aliquando fuit super sacrificio, ut Pontificii
vocant, Missae. Sed Placius ex verbo Dei accusationem omnem diluit: ur
calculo uniformi iudicum fuerit absolutus. Donatus fuit itidem
divinitus tum aliis ingenii bonis, tum memoriae felicitate tanta: ut
auditorum suorum ad unum omnia nomina in promptu habuerit: perinde ut
ille Imperator olim suorum militum.
E vita hac discedit anno Christi millesimo quingentesimo ..... die 2.
Mensis...... aetatis suae anno.......
In usum posteritatis literis mandavit haec: Inquisitionem catholicam,
hoc est, an in Papatu apud Angelos, Mariam virginem, divos caelites,
et per bona opera, gratiam Dei, iustitiam, salutem, vitamque aeternam
inveniri posse, docendum sit. Eiusdem apologiam catholicam, adversus
contiones D. Gasparis Franci: cui accessit dialogus Petri Canisii et
Gasparis Franci de Catholico per I, et catholico per Y: denique
fratris Nasi convitia contra formulam concordiae: Concioem de tribus
virtutibus Magistratui necessariis: ut de timore Dei, de amore
veritatis, et de odio avaritiae, ex c. 18. Exodi: Explicationem
cycneae cantionbis: Nunc dimittis: Tractatum de spectris et lemuribus:
Artem moriendi: deque certae vitae et mortis hora: in qua respondetur
ad varias quaestiones. Scripsit etiam responsionem ad Pontificiorum
obiectionem: Lutherani canunt: Nun bitten wir den heiligen Geist umb
den rechten glauben; derowegen haben sis den glauben nicht: hoc est:
Petimus fidei verae donum a te Spiritus sancte: ergo non habent veram
fidem. Pantal. l. 3. Prosopogr. Crusius in annalibus: bibliothecae.