IOsias Simlerus natus est Capellis, Helvetiae coenobio, anno sautis
nostrae millesimo, quingentesimo, trigesimo, die sexto Novembris, hora
tertia pomeridiana, Diethelmo Roestio, et Henrico Waldero, Tigurinae
rei pub. consulibus. Puer statim ob pericula, a parennb. in urbem
Tigurinam, ad secundum inde lapidem fuit transportatus. Pater ei fuit
Petrus, vir pietatis, doctrinae, et prudentiae spectatae: qui deinde
ex coenobio illo Capellensi ad ecclesiasticum munus transiit. Summa
huic cum Bullingero, coenobii tunc doctore ac magistro, a quo ad veram
religionem conversus fuit, familiaritas amicitiaque intercessit; quae
ab utroque mutuo amore atque officiis constanter postea ad vitae finem
usque fuit culta. Wolfgangus autem Ionerus coenobii illius abbas,
summa Iaude dignus, statim ab initio reformatae religionis,
contionandi suscepto munere, Petro Simlero omnem fere rei familiaris
ad coenobium illud pertinentis curam administrationemque commisit.
Post Capellanam vero illam cladem, Petrus Simlerus coenobium miscre
direptum et spoliarum, suo studio, ac labore, reficiendum, et inprimis
scholam dissipatam inslaurandam curavit. Ob quod factum egregium
merito a Magistratu Tigurino laudem roportavit; ab eodemque, ut in
proposiro perseveraret, vehementer fuit rogatus. Tandem cum politicis
viris coenobii illius procuratio fuisset commissa, Simleri pater torum
se eoncionandi muneri addixit, quo singulari cum fide diligentia atque
laude, ad extremum usque vitae tempus cum fuisset functus, diem suum
obiit, anno Christi millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo,
die nono Iulii anno aeratis suae septuagesimo primo.
Avus Simleri paternus fuit Rodolphus, vir gravis et prudens, qui
Rinovii praecipuum munus gessit, faro suo functus, anno saltis nostrae
millesimo quingentesimo trigesimo quarto, aetatis suae octogesimo
quinto: sed nec patris, nec avi aetatem attingere. Simlero a Deo datum
fuit.
Maiores autem illius antiquitus sedem et domicilium rerum
fortunarumque suarum habuerunt Rinovii, quod communis Helvetiorum
ditionis est oppidulum, cum vetustase, ut in quo Romani olim sua
contra Alem annos castra habuisse
creduntur, tum coenobio antiquissimo Benedictini ordinis, in Rheni
insula, clarum et illustre; licet aedificiis hodie patrum admodum
cultum visatur.
Mater huius Simleri fuit Verena Husera, femina casta, religiosa, erga
pauperes et inopes liberalis et benefica; ex honesta et antiqua
Huserorum familia; qui Vitoduri, Tigurinae ditionis oppido
vetustissimo, in quo etiam Verenae matris Simleri frater Ioannes
consulatu magna cum laude functus est. Haec cum pie et concorditer cum
marito suo Iosiae patre, multos annos vixisset, omniaque illi
coniugalis fidei officia praestirisser, anno salutis millesimo,
quingentesimo, quinquagesimo quinto, die duodecimo Martii, vitam cum
morte, seu mortem potius cum vita commutavit.
His ergo parentibus omni virtutum genere ornatis procreatus, illis
sese quoad vixerunt, ab ineunte sua aetate, valde obsequentem
morigerumque praestirit. Ipsi vicissim, id quod piorum est parentum,
nullis neque laboribus neque sumptibus pepercerunt; quo hic suus filius
bonis moribus literisque excultus Christo et ecclesiae, quibus illum
statim ab ortu suo consecrarant, tandem aliquando inservire posset.
Cuius pulcherrimi sui voti egregie compotes facti sunt, suorumque
laborum atque sumptuum fructus, adhuc superstites cum incredibili
animorum gaudio atque voluptate perceperunt. Erant autem ad liberalem
huiusmodi filii sui educationem tanto promptiores et alacriores; quo
plura in illo adhuc puero bonae indolis ingeniique signa elucebant.
Intelligebant enim, ut agri neglecti et inculti, quo sunt fertiliores,
eo magis spinis et vepribus, et agrestium plantarum asperitate
vastantur: ita animos, cum non coluntur liberali disciplina, quo
clarior est illorum indoles, co pluribus et gravioribus vitiis infici
ac imbui.
Acipsi quidem principium huic operi, hoc est, piae et honestae filii
sui institutioni manus admoverunt, apud quos quatuordecim annos puer
vixit. Erat autem ipsis in sancto illo proposito, divinitus haec
oblata commoditas: quod tunc temporis Capellana schola a Wolfgango
Iunero ultimo abbate, primum instituta, adhuc florenti erat in statu,
ex quo veluti ex agro quodam optimo et fertili, eodemque bene et
dihgenter subacto, viri et doctrinae magnitudine, et vitae sanctitate
praestanres propagati sunt; quorum alii rei pub. alii ecclesiae, atque
scholae Tigurinae egregiam operam navarunt. In illo itaque monasterio,
ut primum lucem hauserat, claram antiquissimorum monasteriorum licuit
imaginem intueri, quae nihil olim aliud, nisi religionis literarumque
[Gap desc: Greek word] sive gymnasia fuerunt, in quibus pueri ab
ineunte aetate, et pietatis et artium praeceptis imbuebantur, quibus
instructi patriae ecclesiaeque aliquando prae essent, simul atque
prodessent.
Cum derimum quartum annum atugisset, parontas animadverso illius
singulari et ingenio et literarun amore, quo magnos brevi tempore in
primis literarum rudimertis, quibus tenella aetas informari consuevit,
progressus fecerat; in animum induxerunt, illum a se dimirtere, et
aliis quoque irstituendum tradere. Nec enimk semper utile est: ut
parentes lileros suos diutius in sinu gremioque suo foveant, quippe
cum sae e usu veniat; ut liberi matrum praesertim nimis molli et
delicatandulgentia corrumpantur. Quamobrem filioli unici
absentianatque desiderium, nec non sumptus, qui illis maiores
erantcaciendi, ferre maluerunt; quam ut quicquam, quod ad liberalen
educarionem faceret, neligeretur. Itaque anno Christi qualragesimo
quarto, menle Martio Tigurum cum miserunt; et Bulingero, qui illum e
sacro baptisino susceperat, ceu summo et intmo suo amico, in
disciplinam tradiderunt. Huius itaque domis, secunda Simlero pietatis
et doctiinae schola atque officina fur. Et hoc ipse Simlerus in
praecipua felicitatis suae parte posuit: quod Bullingero usus esset
primum [Gap desc: Greek word] , postea magistro, denique etiam
socero, imo parente.
Vixit apud Bullingerum annos fere duos, et ita vixit: ut et illi et
eius familiae, ob singularem vitae morumque probitatem, modestiam,
diligentiam, egregiosque in literis progressus, carus inprimis et
iucundus fuerit. Postea anno quadr agesimo sexto die decimo quinto
Martii Tiguro Basileam, in celeberrimum Musarum domicilium se ex
parentum voluntate contulit: ibique linguis et disciplinis
politioribus, quibus aetas illa ad humanitatem informatur, non parum
operae atque studii impendit. Erat autem id temporis Academia illa
hominum literatorum abundans, de quorum numero fuerunt Borrbaus,
Amerbachius, Munsterus, Acronius, Curio, Castalio, alii, Hanc quoque
divintis oblatam discendi commoditatem minime neglexit, atque Conradi
Lycosthenis usus hospitio et convictu, Acronio quidem Mathematico in
Astronomicis, Caelio Secundo Curioni in eloquentia potissimum operam
dedit.
Non diutius tamen uno fere anno Basileae commoratus, nde Argentoratum
profectus est. Florebant illic eo tempore Siurmius, Martyr, Bucerus,
Fagius, Herlinus, Sevenus, Dasypodiis, Hedio Niger, Conrad Hubertus,
alii; insignia illius Acadeniae lumina. Horum quosdam audivit: ac
biennium fere ibi in trtium atque disciplinarum studiis exegit,
Theologicis tunc qudem parum adhuc addictus.
Triennio in peregrinatione literaria prope consumpto, tanden ex
emporiis illis duobus artium et doctrinae domum rediit, magno cum
gaudio parenrum ac Bullingeri. Fuit id anno undequinquagesimo, mense
Februario. Patriae autem redditus,
nequaquam, ut sollennemultis, otio, deliciis, ac voluptatibus sese
dedidit: sed partin discendo, partim in urbe agroque Tigurino
contionando partim denique in schola docendo strenue se exercuit:
atque in vix dum viginti annos natus ecclesiae scholaeque inservire
copit.
Inter haec Gesneri etiam, infinitis occupationibus distenti; publicas
docndi pattes saepissime obiit: et modo Astronomica. modo Geonetrica,
modo Arithmetica tradidit. Gesnerus itaque perspecta amleriani ingenii
docilitate, plurimi ipsum fecit: et quibuscinque potuit stimulis ad
artium et doctrinarum studia sempernciravit. Mox autem Novi Testamenti
publice explicandi munus illi impositum fuit, quod a Matthaei
explicatione, anno salutis quinquagesimo secundo, suae aeratis
vicesimo seciido, feliciter exorsus summa fide, diligentia, et magno
non modo popularium; verum etiam peregrinorum, Angloum praesertim, eo
tempore religionis ergo Tiguri exulantium, admiratione sustinuit. Anno
quinquagesimo septimo, Martii vicesimo octavo die, ecclesiae ad D.
Petri diaconus electus Novi Testamenti professionem retinuit; et in
ecclesiae ministerio, quod quatuor fere annis obiit, suam fidem et
diligentiam civibus ita approbavit: ut omnibus carus esset, ommque
honore dignus haberetur.
Postea cum Bibliander rude fuisset ob senectam donatus: Simlerus
illius docendi vices aliquandiu supplevit, Martyris collega factus.
Summo isti theologo summe gratus et acceptus fuit: adeo ut Simlerum
saepe magno aliquando ecclesiae ornamento futurum praedixerit.
Moriturus etiam vel hoc nomine plurimum se sibi gratulari
vehementerque gaudere, muiris audientibus, affirmavit: quod illum,
talem et tantum virum, sibi successorem fore speraret. Quae quidem
illius spes vana non fuit.
Nam in ipsius defuncti locum concordibus Doctorum senitusque Tigurini
suffragiis fuit suffectus die decimo nono Iurii, anni sexagesimi
tertii. Collega autem, post Martyris obtum, usus est Ioanne Wolffio:
qui ipse eriam quantus vit fuerit, praeclara illius literarum
monumenta, quorum quaedim exstant, locupletissime testantur. Hic primum
ad collegum virginum pastor, postca, perente et ministerio et semptu,
Bibliandri munus, Ludovico Lavatero id certis de causs recusante,
obiit, una cum ordinaria sua functione. Tandem cum Ioann. Guilielmus
Stuckius in schola Tigurina Dialecticae et Rhetoricae professor, in
Bibliandri locum, peste anno sexagesimo quarto defuncti, succederet,
Wolfius unanimi superiorum consensu, veteris instrumenti professor
est [Note: * Moritur hic Wolf. Theol. anno 1572. d. 17. Nov. atat. 50.]
designatus.
Sed ad Simerum redeat oratio.
Hic ergo Spartam egregiam nactus, non publice tantum, verum etiam
privatim intraque domesticos parietes, multos discendi cupidos, et in
iis nobiles quosdam et generosos viros, cum sacras, tum profanas, quas
liberales vulgo vocant literas, magno studio docuit. Fuerunt autem
frequenres hae illius lectiones et publicae et privatae et ordinatiae
et extraordinariae, testes et iudices singulares ipsius diligentiae,
industriae, pietaris, doctrinae, eloquentiae, iudicii atque memoriae.
Ac publicas quidem illas suas lectiones, ut in lucem, qua dignissimae
videbantur, ederet, multi illi saepe docti viri auctores suasoresque
fuerunt: sed ille, qua fuit modestia, aliorum scripta, ex quibus
fructus aliquis ad doctrinae studiosos redire posset, quam sua edere
maluit. Vix tamen adduci tandem poruit; ut in Exodum commentaria
scriberet. Ad has porro praelectiones non longa illi praemeditatione
opus fuit.
Quippe et subito et ex tempore de rebus gravissimis, vel Latina vel
Germanica lingua lilli optime dicere logne faeilimum fuit. Memoria
enim, Ciceronis iudicio rerum et verborum thesauro, Plinio autem
necessario vitae bono, adco fideli omnium, longo ante tempore lectorum
vel auditorum, felicissimo custode usus est; ut de illis interrogatus,
tam prompte respondere sit solitus, ac si eo ipso die ea legendo
audiendove percepisser. Bibliothocam quoque illam Gesneri totam meoria
visus est tenere; quippe cum de cuiusvis auctoris scriptive nomine
interrogatus, promptissime ad unumquodque responderit; ut amicorum
plurimi saepenumero, non sine admiratione, experti.
Atque huiusce quidem et memoriae et iudicii felicitate fretus, non
ordinata accuratave, sed vaga plerumque et tumultuaria quorumvis
librorum scriptorumve lectione est usus: ita ut praepostero fere
ordine, a postrema saepe libri parte lectionem orsus, modo hanc, modo
illam paginam non tam perlegere; quam quasi per transennam inspicere,
nihilque annotare sit solitus. Et tamen nihilominus totius libri
summam, praecipua capita, extrema cum primis, et prima cum extremis
egregie contesxendo, acute vidit, poruitque aliis explicare.
Verum haec legendi ratio temere aliis imitanda non est: quin potius
quem sibi quisque auctorem proposuerit, eum ordine evolvat.
Ceterum non docendo saltem; sed eriam scribendo, plurimum rei
literariae profuit. Nam cum podagrae morbus gravis et molestus,
publicum ipsius docendi cursum saepissinie interpellaret:
et intta privatos parieres in carcerem quasi compingeret: otiosus domi
lectulo affixus non iacuit. Nam cum haud rato podagrae compedibus ita
iaceret adstrictus; ut nullum, praeter linguam, corporis membrum
liberum esset: ipse inter ipsos ictus morsusve doloris acerbissimi,
memoriter e lecto amanuensi suo dictavit; quae mox typis edita, viris
doctis admirationi fuerunt. Quautum itaque de corportis viribus morbus
ille detraxit: tantum ad ingenii vim videri potuit adiecisse.
Sed quemad modum Gesnerum, polyhistora illum, summum opus de historia
plantarum, ad quod reliqua eius scripta [Gap desc: Greek word]
videantur, absolvere conantem, in medio cursu fatalis oppressit hora:
ita et Simlerum inter conataus honestissimos, inter exspectationem
plurimorum excitatam suspensainque mors properata abripuit; ac de
statione sua, summo Imperatore volente, decedere iussit. Podagrae
morbus fuit ei hereditarius: quo pater iuvenis etiam dum laboravit:
sed aetate ad senium vergente, eo fuit liberatus: ut vel hoc exemplo
verum esse illud Plinii appareat: podagram non esse morbum
insanubilem. Verum haud eadem filius, qua pater, gavisus est
felicitate: quin potius podagrae calculique saevitia, cum
ingravescente aetate ingravescens, corporis illius vires sensim
attrivit atque enervavit. Tandem itaque vigiliis ac insomnia, quam tum
morborum dolores, tum adsiduae meditationes et lucubrationes
pepererunt, plurimae in corpore ipsius sunt accum mulatae cruditates:
quas cum nullis exercitationibus, ob corporis gravitatem, morborumque
immanitatem conficere posset; malorum vi naturae vis victa et
prostrata, mortem ei acceleravit. Er hunc talem exitum sibimet ipse.
balneis et medicamentis frustra rentatis, praedixit; neque ullius
metus vel minimum dedit signum: sed corpus et animam suam Deo adsiduis
precibus commendavit. Die itaque secundo Iulii, anni septuagesimi
sexti, in Domino exspiravit: somno consopitus beatissimo. Eodem, quo
discessit die, hora quarta pomeridiana, iusta illi ex patrio more,
summa civium frequentia, nec sine lacrimis facta sunt: corpusque eodem
tumulo reconditum: quo quatuordecim ante annis Petri Martyris: ut qui
animis vixissent semper coniunctissimi, corporibus quoque
coniungerentur. Sed quod de Simlere idem Martyr morti vicinus
praedizetat: non diu sibi illum super stitem fore: vatiomium fuit
nimis verum. Laborum enim et morborum pertinacia fractus vivere
desiit, cum per aetatem longe diurius vivere potuisset. Fuit enim
quadraginta quinque saltem natus annos, quando ultimum vitae diem
clausit.
Mortum laudavit Ioann. Guilielmus Stuckius oratione, quae typis
exscripta exstat. Carminibus etiam epitaphiis immaturum
optimi, et rei literariae studiosissimi viri obitum, docti passim
defleverunt: e quibus hoc est Theodori Bezae:
Simlere, mi Simlere, quo superstite
Tot mortui revixerant,
Quos ira nobis numinis, tam pauculis
Ademit annis plurimos.
Simlere, quem tremuit renatus Arrius,
Tremuit renatus Eutyches;
Vastator ille Poloniae, hic Germaniae,
Lasi fiaegella numinis.
Hou subita et immatura te mors auferens,
Quam multa tecum sustulit!
Lamenta amicis quanta. quot iustissimos
Secum dolores attulit?
Quos inter ecces Beza quondam haud ultimus,
His irrigat te lacrimis:
Beza repetito vulnere isto saucius,
Communis ad tumulum patris.
Fuit hic vir non solum Theologiae, sed et aliarum artium, quae
Theologiae ancillantur. apprime peritus: inprimis Mathematum. Et
quidem, quod miretis, eas ipsas scientias, tot tantisque
difficultatibus obseptas: ut inde, quod sine praceptore percipi
nequeant, [Gap desc: Greek word] sint dicta; ipse suo fere, ut
aiunt, Marte didicit. Nam et in Astronomicu Basilieae ab Acronio, et
in Geometricis Argentorati ab Herlino, qui peritiss. quidem
Mathematum; sed in docendi munere, quod auditonum fortasiis haberet
minus frequens, non fuit adfiduus; et in Arithmeticis ibidem a
typographico quodam opisice, alias diota, pauca admodum audivit.
Itaque ut Didymum Alexandrinum ferunt, oculis captum, Dialecticam et
Geometriam perfecte didicisse: et Diodorum Stoicum Cicero narrat, sine
oculis Geometriae munus tueri facile potuisse: ita Simlerus sine
externis oculis, magistris ac demonstrationib. interno
[Gap desc: Greek words] abstrusas illas disciplinas perlustravit, et ita
perlustravit: ut cum P. Ramus Tigurum venisset, eruditionem in eo non
potuerit non sumopere admirari Nec lubet hoc loco disputare; an
Theologo Mathemaeta conveniant: unum Augustinum, si Platonem,
Aristotelem, Pythagoram, alios aversantur, osores illi talium audiant.
Sic eigo [Note: *August. l. 2. de doct. Christ. c. 16. et. 38.] ille:
numerorum, ait, imperitia multa facit non intelligi, translate ac
mystice posita in scripturis. Ac numerum et Musicam plerisque in locis
ac sanctis scripturis posita, honor abiliter invenimus. Idem
intelligetur de Geomentria et archirechir ectonica. Nemo igitur in
Theologo vituperam humus scientiae studium; nisi Aristippi et Epicuri
sequacces: aut [Note: *De quo Aventin. in Boior. ann.] Bonifacii episcopi
Mogunsini: qui ludibrium eriamnum erudito orbi debet.
Natura praeterea Simlerus fuit facilis, lenis ac placidus? ut plane
[Gap desc: Greek words] irae bilisque expers videretur. Et ab hac
naturae lenitate ne ipsius quidem podagrae, quae homines alias
morosos, difficiles, iracundosque reddit; nec calculi exquisirissimi
dolores dimoverunt. Fuit praeterea valde liberalis: ac patrimonii,
quod a parentibus mediocre accepit, usum cum amicis, propinquis,
pauperibus et peregrinis largiter communi. cavit. Qui Studiorum gratia
Tigurum venerunt peregre; in domum victumque suum libenter admisit: et
quibus potuit officiis beneficisve iuvit. Conviviis multos saepe
excepit: nec ipse amicorum conviviis defuit: quae sermonum festiva
urbanitate condivit: alias sermonis parcus, a garrulitate
alienissimus.
Amicorum popularium, quorum copia abundavit, congressa colloquiisque
valde est delectatus: inprimis intima ei intercessit cum Ludovico
Lavatero affine a pvertia necessitudo: cuius fidei testamentum suum
commisit. Studiorum quoque historicorum magna illi cum Aegidio Tschudo
Helveticarum antiqutatum studiosiss. fuit communio: quodque ille
Germanice, id Simlerus Latine praestitit.
Corpore fuit admodum procero, pingui, candido, et robusto: sed quod
podagra paulatim debilitavit: facie ita liberali et amabili: ut in
vultu, quasi in speculo, suavissimos eius mores intueri liceret. In
matrimonio vixit gemino, et honorato. Prior uxor fuit, Elisabetha
Bullingeri filia: quam anno quinquagesimo primo duxit: anno sexagesimo
tertio sine prole praemisit. Alteta Magdalena, Rodolph. Gualteri
filia, tribus filiis et una filia cum patrem fecit: quos omnes cum
matre vidua superstites reliquit. In cultu victuque neque sumptuoso
nimis neque sordido, sed mundo et eleganti est delectatus. Rei
familiari tantum tribuit; quantum non indiligens debet paterfamilias.
Scipta ipsius partim Theologica, partim Mathematica, partim Historica
sunt. Ex Theologicis sunt libri tres de aeterno Dei Filio, adversus
novos Arianos, Tritheitas, et Samosatenianos: quibus adiuncti duo
libri ad versus eosdem de Spiritu sancto: Adsertio orthodoxae
doctrinae de duabus naturis Christi Servateris nostri, opposita
blasphemiis et sophismatibus Simonis Budnaei: Narratio veterum
controversiarum de una persona, et duabus naturis Christi, una cum
collatione controversiarum nostri temporis, edita cum Latinis veterum
scriptis de eadem controversia, quae ab ipso recognita, et
annotationibus illustrata, inque unum volumen coniuncta sunt: item
Apologia, (eius enim ipseauctor est) ministrorum Tigurinae ecclesiae
ad confutationem Iacobi Andreae, pro defensione Brentiani Testamenti:
praeterea orthodoxa et brevis expositio, de vera Iesu Christi Domini
et Servatoris nostri scundum humanam naturam in
terris praesentiae: responsio ad duas disputationes Andreae Musculi,
Theologiae professoris in Academia Francofordiana ad Viadrum, et
ecclesiarum Marchiae superintendentis generalis, de vera, reali et
substantiali praesentia corporis et sanguinis Iesu Christi in
sacramento altaris: qua prioris quidem disputationis propositiones
ordine oppositis contrariis proposirionibus confutantur: posterioris
vero praecipua tantum capita examinantur: item responsio de Christo
mediatore, adversus libellum Francisci Stancari. Ex Germanica etiam
lingua in Latinam transtulit libros sex Bullingeri adversus
Anabaeptistarum errores: Institutionem eorum, qui de fide ab
Inquisitoribus examinantur: quae est responsio ad articulos Bavaritos,
cuius Bullingerus auctor: Bullingericompen dium Christianae
religionis: eiusdem adhortationem ad ecclesiae ministros omnes; ut
concordiam mutuam colant, veramque resipiscentiam fideliter doceant:
eiusdem libellum de persecutionibus, quas ecclesia passa est, earum
causis, et perscutorum poenis: Othonis Werdmulleri pastoris Tigurini,
paraphrasticam interpretationem orationis Dominicae, symboli
Apostolics, et allorum.
In Mathematicis exstant eius duo libri Astronomici: de principiis
Astronomiae: descreptio quinque columnarum Ioann. Blum archirecti, cum
symmetrica earum distributione e Germanico in Latinum translata.
Historica denique eius sunt: descriptio vitae Gesneri, Martyris, et
Bullingeri: Bibliotheca Gesneri secundum locupletata et castigata:
notae in Aethici cosmographiam, antea numquam editam: item in Antonini
Augufli itinerarium: quod collatione veternm M. S plurimis locis
emendavit. Fuit enim in corruptis librorum locis corrigendis, suaeque
integritati restituendis, mira [Gap desc: Greek word] et sollertia.
Praecipuam autem hic laudem merentur eius diso libri de federe et
repub. Helveticorum: descriptio Valesiae, cui adiunctus commentarius
de Alpibus. Reliqua fatum absolvere non est passum. Et hic quaestio
moveatur, cuc Deus saepe impiis et stolidis, quos merito
[Gap desc: Greek words] dixeris, diuturniorem vitae usuram concedat, quam
piis, et generi humano utilibus? Causa est duplex: una mundi
ingratitudo erga Deum et pios sapientesque homines. Altera Dei amor et
benevolentia in illos: qua eos omnibus ereptos malis ad aeterna gaudia
praepropera morte transferre dignatur.
Tantum de Simlero ex narratione de illius vita et obitu a Ioann.
Guilielmo Stuckio edita.