04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 464, image: s494

ABDIAS PRAETORIUS.

ABdias Gode schalcus Praetorius anno Christi millesimo, quingentesimo
vicesimo quarto, die vicesimo octavo Martii, Soltvvellae, veteris
Marchiae oppido, natus: primum in patria, postea Magdeburgi ad
Academica studia praeparatus est: quae rum Francofurti ad Viadrum, tum
Wittembergae ad Albim, diligentia sibi propria continuavit.


page 465, image: s495

A linguatum itaque catdinalium, ut vocant, et omnis liberalis
doctrinae copia eleganter instructus, patriae aliquandiu ludum
gubernavit. Inde infelici illa de Adiaphoris disputatione orta,
Magdeburgum anno quinquagesimo tertio vocatus, seho lam eius urbis
reddidit celeberrimam. Ica enim uno ore omnes docti existimabant et
dictitabant: dostiorem eius scholae guberna cula numquam habuisse, et
ne quidem habiturum. Illi igtur acceptum ferendum, quicquid schola ea
habuit habetve optimarum legum, Theologicarum disputationum,
Philippicarum lectionum. Inter alia autem Praetotius etiam hanc ibi
invexit consuetudinem; ut sub horarum initia et intervalla,
intermisceretur symphoniacus cantus: quo et magistrorum et
discipulorum vires nonniyhil reficerentur.
Eo itaque in loco etsi ipse unice in votis habebat et honeste vivere,
et Spartam suam exornare pro virili: tamen cum in disputationibus
scholasticis, Melanchthonem secutus, dixisset: Evangelium esse
praedicationem Paenitentiae et remissionis peccatorum: summam
Theologorum incurrit invidiam, aliorumque odra et convicia. Quamobrem
cum Antagonistatum impotens anim us non solum doctrinam; sed et
personam no menque eius leviter deformaret: pro Godeschalco [Note: * Utrumque significat servum DEI, Gottes diever.]
, Abdias, Hebraeo vocabulo
synonymo, appellari voluit: tandemque Franco furtum, anno
quinquagesimo septimo, concessit.
Verum nec Francofurti quidem diu quietam sedem figere potuit;
Antinomis certatim eum impetentibus et doctunae falsae insimulanubus:
qua asseruisset; ona opera necessaria ad salutem acquirendam esse.
Quocirca ut et maledicis hnguis et malevolis oculis subtraheretur: ab
Electore et Marchione Brandeburgico inaulam Berlinensem evocatus,
munus orato ris saepe et feliciter tum in legationibus, tum in
consiliis obivit. Specimen eius hoc unicum esto. Anno sexagesimoprimo
mense Februario Berlini coram ipso Electore iussus est conferre de
doctrina cum legato quodam Pontificio. Ibi tum, ubi breviter summam
fidei orthodoxae exposuisiet: tandem que de bonis operibus addidisset;
bona opera ea esse, quae fiant a iustificatis, non a iustisicandis:
Iesuita opposuit, hominem fide in Christum iustificari, quod ad primam
iustificationem; bonis autem operibus quod ad secundam. Contra
Praetorius, plus ergo operibus tribuitis, quam sidei et Christo? Ibi
Iesuita: vos ergo Lutherani reicitis merita operum? Responsum tulit:
Promissio iustificationis et vitae aeternae tantum pertinet ad fulem;
promissio praemiorum pertinet ad bona opera praelucente fide. Sed haec
hactenus.
Cum veio et aulica rita ipsi, quietis et otii literarii cupido, minus
arrideret: Wittembergam reversus civiumque numero


page 466, image: s496

adscriptus, vitam egit privatam: atque auditorium apetuit ftsquens,
docendo artes liberales, linguasque ecclesiae Dei et scholis utiles ac
necesiarias: disputariones insuper habendo de eruditis argumentis.
Adscitus etiam fuit ibi in collegium Philosophicum; et Decani, ut
vocant, munus anno septuagesimo prime gerens, inter alios magisterii
gradu Georgium Sohnium, dre sexto Septembris ornavit.
Ita de iuventute studiosa et re literaria bene meritus ad vitam
meliorem abiit anno millesimo, quingentesimo, septuagesimo tertio, die
nono Ianuarii, aetatis undequinquagesimo. Pridie ante obitum vidit in
somnio fererrum afferri, et cum interrogasset; ecquis esset? responsum
audire visus est. Chrisium in sepulcro condendum, quem brevi sit
secuturus. A quo cum evigiiasser, mortem haud procul absore
praesagiit; simulque hoc: Zui Christum sequitur, bene graditur, nec
ambulat in tenebris. Christe, esto mihi misero peccatori propitius, et
trahe me post te.
Scripta posteritari Philologica et sacra reliquit, de quibus sunt:
libellus depoesi Graecorum, cui accessit alius de generalissimis
poeseos considerationibus: dephrasibus Hebraeis libellus aureus: de
discrimine sententiarum Lutheri, Sacramentaricrum, et Pontificiorum,
in materia de cena Domini, et de sententia sana et orthodoxa:
Analyses paulo generaliores locorum Theologicorum Melanchthonis,
propositionum formis accommodatae: Armeniorum de Trinitate et Filio
DEI Domino nostro Iesu Cyhristo confessio cum notis. Coronidis loco
addene placitum est regulas, de bonis operibus, quas adolescenti
cuidam petenti praescripsit.
Prima est: Restissime dicitur, Bona opera sunt necessaria; Nova
oboedientia est necessaria.
Secunda: Restissime dicitur, Bona opera sunt necessaria, tamquam res a
Deo mandata.
Tertia: Nonreste dicitur, Bona opera sunt necessaria ad salutem.
Quatta: Non reste dicitur, Bona opera sunt necessaria ad salutem
impetrandam.
Qumta, non proprie dicitur, Bonaopera sunt necessaria ad reeinendam
fidem et salutem.
Sexta: Restissime dicitur, Bona opera sunt necessaria ad
testificationem vel declarationem fidei, et salutis, ad declar andam
fidem et salutem.
Pantal. l. 3. Prosopogr. vita Theol. Wittembergensium.


page 467, image: s497