IN Bavarianatum Ioannem Pfeffingerum tradunt, sub annum millesimum,
quadringentesimum, nonagesimum tertium. A prima adolescentia literis
imbutus, et sacris zelo quodam religionis addictus; postea repudiatis
Pontisiciorum superstitionibus, Evangelii veritatem est amplexus: quam
et totius vitae suae curriculo constanter propugnavit.
E Bavatia Wittembergam venit, anno Christi millesimo, quingentesimo,
vicesimotertio: ubi ad pedes Lutheri ac Melanchthonis,
[Gap desc: Greek word] Germaniae, sacra, quod in votis unice habuerat,
coram audivit: et audita alios quoque docuit Posteatum anno
trigesimonono duci Saxoniae Georgio absque liberis mortuo, frater
Henricus successisser: Lipsiam vocatus est; et abolitis ritibus pom
tificiis praeconii Evangelici laetum initium ibi fecit: et quasi sitim
diuturnam civinm incredibili gaudio explevit Idque factum est ductu et
auspiciis Lutheri: qui eodem accersitus Pontisicium statum in
Evangelicum convertit; successu et celeritate tanta: ut cum Pascbali
tempore Pontificii suissent Lipsenses, Pentecostes festo Evangelium
pleno ore profirerentur.
Mansit autem Pseffiongerus Lipsie hoc in docendi munere, ad virae
usque exitum, inter varias turbas, bellicos motus, et religionis
dissidia: atque ecclesiam Lipsensem magna gravitate, cuta, et
moderatione rexit Fatis concessit ipse, vitae satut, quippe qui
petiodum illam longissimam homini a Mose praescriptam attigit. annum
octogesi num, anno Christiano millesimo, quingentesimo septuagesimo
tertio, die tertio Ianuarii, Lipsiae: ubi et honotifice tumelatus
Concio in funere eius habita typis excusa produt: sed quam videre
nobis nec dum contigit. Curriculum ergo ipsius bene longum in
ecclesiastico munere totos annos quinquaginta quinque comprchendit.
Fuit statura eius probe compacra: vuliuslaetus, burba promissa: concio
autem gravis et suasis: plenaque literatae senectutis. Scripsit de
gradibus et vocatione ministrorum in eaclesia Dei: conclusiones ad
disputandum propositas; de capite quinto Maccabaeorum conclusiones,
cum comfessione doctrinae et sidei. Edidit quoque libellum Germanicum
de Adiaphoris:
item alium eontra dolos et fraudes: quibus divinam ventatem quidam
labefactare conantur. Librum praeterea consolationum desumptum ex verbo
Dei. Exstat eiusdem methodica enarratio universae historiae Iesu
Christi, additis formis precum, emendata ab auctore, paulo ante suum
ex hac vita exitum: concio insuper in funere Iusti Menii
Gregorius Bersmannus hoc elogio, ad esfigiem eius apposito, defunctum
ornavit:
Qui Pfefsingeri similes in imagine vultus
Aspicis, hospes, et haec perlege scripta memor.
Bavariae dedit hunc tellus in luminis auras,
Quem vita functum Lipsia condit humo.
Dicere longa mora est, per quot discrimina rerum
Hunc exercuerit doemonis iratrucis,
Finibus extorrem patriae, pressumque suorum
Invidia, atque odiis turba profana tuis.
Dum venale Papae caelum, missamque perosus,
Mavult esse tuiportio, Christe, gregis.
Cui se dostrinae studio, sanstoque labore,
Atque operae cura consiliique fide,
Addixit, moderansque scholas et templa gubernans
Haud gravis imperii fulmine, pacis amans.
Testis erit iuveni vitae sine labe peractae,
Leucoris, et saecli fama, Luthere, tui.
Et turelligionis apex, divine Melanchthon,
Et tu, qui clarum de cruce nomen habes.
Postque hos consilii consors, sociusque laborum,
Tu quoque adhuc nostrae spes, Ioachime, Scholae.
Orba sui luget Pastoris Lipsia fatum:
Amissumque gemit Misnidos ora patrem.
Salve sancte senex, decus o venerabile morum!
Salve caelestum consociate choris.
Matthaeus Dresserus in sexto millenario.