REformati apud Wittembergenses Evangelii primus praeco perhibetur Simon Heinsius, qui D. Chytraeo, nisi fallimur, est Benckius; honestis parentibus prognatus in oppido Wittembergae adsito, a [Note: * Bruck.] ponte nomen adepto. Pater ei furt Georgius; qui praecipuum illius oppidi magistratum diu gessit. Hic cum adolescens doctrinarum initia sic satis percepisset: aetate ad senium inchnante, Wittembergam, Lutheri potissimum adsidue audiendi causa commigravit.
Idem cum non tam hereditate et diligentia ac parsimonia oeconomica; quam benedictione divina, quae sola ditat, in re esset satis aucta et lauta: filios omnes, quorum tres habebat, literis erudiendoscuravit, tribusque diversis, uti nominant, Facultatibus consecratos voluit. Sed qui medicinae sese dedidit, Paduae in Italia immatura morte decessit. Alter patri cognominis Ius civile didicit, eique Pontani nomen adhaesit, de quo [Note: * In vitis ICto rum et Politicorum Germanorum.] alibi. Tertius hic Simon de parentis consilio Theologiae studio destinatus primum ad Philosophiam sedulo incubuit; brevique tantum profecit: ut supremo Facultatis eius gradu ornatus, et in professorum numerum suerit cooptatus.
Postea ad Theologiam studium contulit; in qua conatui successus ita respondit: ut Ecclesiastes Wittembergensis primarius fuerit electus. Sed cum ingenium eius male habiraret, et cum adversa valetudine quottidie fere ipsi conflictandum esset: functioni suae difficulter profuit. Itaque cum viribus exhaustis contionandi laborem subire amplius non posset: Lutherus, tunc vir triginta trium annorum, diebus Dominicis Evangelia eius loco pro contione explicavit.
Porro videns in doctrina, illo saeculo usitata, multum inesse
inextricabilium disputationum aliquantisper haesitavit: sed postea agnitam veritatem est amplexus, constanterqueprofessus. Cum ipso Lurhero aliisque erudiris ac piis viris saepe de omnibus controversi arum Tueologicarum capitibus serio contulit: recleque staruit: solam hanc Dei esse Ecclesiam, quae scripta Prophetica et Apostolica sine corruptelis amplecteretur. Ac valde fuit laetatus, cum videret congruere doctrinam Evangelii, cum Ecclesia veteri puriore. et cum Augustini, uti et aliorum seriptis: in quibus signa pietatis et eruditionis apparent.
Et cum diuturno, quemademodum diximus, morboteneretur; ex domesticis con versationibus et amicis colloquiis recreationem aliquam petebat; mensaeque suae adhibebat honestos aliquot, et erudiros iuvenes studiosos. Hieius [Gap desc: Greek words] cum aliquando dieb. illis, quos Bacchanaliorum nomine insignimus, comaediam agerent: id simul ac comperit, facti sui rationem ut redderent, postulavit, verbisque eos graviter castigavit: Vultis, inquit, in ludis imitari Pontisicios, qui ritu personas induendi, non satrorsim causa, sed turpi insaniendi studio, duos continuos menses ante quadragesimae initium, ludunt, inveterataque interim delirandi cosuetudine et licentia plusquam sexcenta flagitia committunt? Si quispiam Graecorum, aut Romanorum illorum antiquissimorum rediret, Iovem lapidem iuraret; sua Bacchanalia et Lupercalia hic agi. Cur non etiam ieiunium servatis? Ad haec cum illi mussitarent, acriter eos obiurgavit, et inter alia: Equidem exercitia, inquit, dramata et comoedias exhibendi, non improbo: modo vitetur obscenitas, lascivia et scurrilitas. Ita enim rerum verborumque supellex comparatur tam ab actoribus, quam a spectatoribus, memoria egregie excolitur, linguae vitia, et mores emendantur, dicendique libertas quaedam acquiritur. Verum hoc fiat insto tempore. Praesens certe Bacchanaliorum tempus, tali negotio destinatum, me et multos Christianos offendit. Considerate, quaeso, quam turpia et nefanda de abominandis Bacchanaliorum sceleribus recitet Livius, ut alios omittam. Peragebantur nempe Bacchanalia vestium mutatione, lar vis crinibusque dissolutis, pellibus cervinis, facibus, campanulis, imagine Priapi: Immolabantur aries et canis. Religionem sequebantur commessationes, et luxus. Cumque vinum animos, ac tenebrae nocturnae securitatem addidissent: mistifeminis mares discurrebant, fiebantque stupra, et omnis generis turpitudines. Nolite igitur aliis bacchandi occasionem praebere. De continentia et castitate praeter Decalogipraeceptum habetis et illud Catonis:
Casta Deus mens est, casta vult mente vocati.
De non mutandis vestibus manifesta exstat prohibitio in lege Dei: non induetur mulier veste virili: nec vir utetur veste feminea. Abominabilis enim apud Dominum est, qui facit haec.
Ceterum cum anno millesimo, quingentesimo, vicesimo, secundo,
occulte gliscerer secta quorundam; qui cum Deo sibi colloquium
esse iactitabant: et in mandatis se habere: ut, impiis internecions occisis, novum instaurent mundum, in quo pii solum viverent ac rerum potirentur: Heinsius lectulo fatali affixus, fanaticos istos, cum publice non posset in contionibus, animo tamen detestatus est: et alios, ut futorem in herba adhuc exstinguerent, animavit armavitque: inter quos principes Melanchthon et Hieronymus Schurffius, qui sese acriter huic malo opposuerunt.
Ipse autem Heinsius Pontanus dictus codem anno, postremum vitae suae diem, sancte, et cum desiderio migrandiad Christum, clausit: cui in pastoratu successit D. Ioannes Bugenhagius Pomeranus: qui triginta sex ipsos annos ei Ecclesiae deinceps praefuit ac profuit; ut in eins vita dicetur. Ex vitis Theologorum Wittenbergensium.