04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 458, image: s488

CUNMANNUS FLINSCHBACH

CUnmannus Flinschbachius natus est Tabernis montanis, inferioris
Alsariae, ad Vogesi radices, oppido, virorum doctorum ferace, sub
annum Christi millesimum, quingentesimum, vicesimum septimum, die
vicesimo quarto Iunii. Pater ei fuit lacobus, vir sapiens, et sanctus,
nec illiteratus: avus Petrios, ludi Tabernaemontani primum magister:
post in tabulario ibi alibellis: qui cognatione genus Melanchthoniorum
attigit.
Huius autem pueri, literis adhibiti, cum ingenium esse eiusmodi
praeceptores animadverterent: in quo quasi in agro felici omnes bonae
artes facile essent plantandae: cum parentibus egerunt, ut literis
ipsum omnino destinarenr. Itaque primis rudimentis in patria positis,
Argentoratum, quasi ad frequentiorem doctrinarum mercatum est
ablegatus. Ea in schola per omnes classium ordines progressus, non tam
pictatis et linguarum, primarumque artium fundamenra iecit: quam eadem
publicis praelectionibus firmissime munivit: ac a viro diserto Ioanne
Sturmio linguam Latinam, Graecam a Ioanne Guinterio Andernaco,
Hebraicam a Fagio plenius percepit.
Cum vero iam ut ad aeratem roboris: ita ad doctrinam cognitionis earum
artium, quae quasi fores caererarum artium, et diseiplinarum aperiunt,
accessio facta esset: Wittembergam prosectus est; ut et reliquas
philosophiae parres adiungerer, et quam in delitiis habebat,
Theologiam penitus cognosceret. Eo cum venisset diuturnam quasi sitim
discendo vix potuit explere. Nam quod unice in votis antea habuerat,
viros in omni disciplinarum genere excellentes, qua publice, qua
privatim audivit cupidissime: sibi ipse studiorum leges atque
ordinempraescripsit, a Melanchthone autem affine totus pependit: et
biennium in linguarum studio, physices, mathematum, historiarum,
omnisque antiquitatis memoriae consumpsit. Confecto hucusque studiorum
curriculo. Magisterii ut vocant, titulo ornatus [Note: * Factum An. 1549.] ,
biennium itidem fere, de Melanchthonis et cae terorum Praeceptorum
voluntate et adolescentum quorundam rogatu, privatim docuit, ac
navatae in studiis operae specimen dedit: auspicarus a Graecarum
Demosthenis Olynthiacarum et Philippicarum orationum explicatione.
Deinde Mathemata exposuit, et expeditam fastos componendi rationem,
omnemque annorum seriem et histor iarum memoria a mundi exottu
revocavit. Postremo etiam linguae Hebraicae rudimenta ex Munstero
tradere, ac Ionam Prophetam, aliosque aliquot ex minoribus Hebraicos
fuit interpretatus.
Sed hoc ipsius studium atque operam pestilentiae vis iaterpellavit.


page 459, image: s489

Itaque Academia etiam dissipata, Argentoratum revertit; ubi
contionando aliquandiu se exercuit: conventus doctorum adiit: totumque
divinarum rerum cognitioni sese addixit. Invitissimus autem
Wittemberga discesserat; cuius, quasi loti Homericae dulcedine, captus
tenebatur, Itaque, cum pestem illis de locis abiisse, et scholas
redintegratas inaudiisset: totus in co fuit; ut eodem rediret. Sed
praeter animi votum tunc accidit: ut, vocante principe Wolfgango,
Rheni Palatino, cuius munificentia aliquot iam annos in literis
vixerar, Bipontinae ecclesiae diaconatus, et reliquarum illius Ducatus
ecclesiarum gubernatio illi fuerit demandata Ex Melanchthonis enim
aliorumque iudicio persuasum principi iam erat: esse in eo homme et
rectitudinem iudicii, et constantiam in veris sententiis, ac
singularem eximiamque actionum moderationem, et vero parem isti
officio doctrinam.
Hac in provincia annos fere viginti ita versatus est: ut in publici
muneris administratione nihil, nihil in fide, nihil in vita fuerit ab
eo desideratum. Ecclesiam suae fidei commissam, et ecclesie seminaria
scholas studiose diligenterque cura vit: contiones et doctas et ordine
bono dispositas habuit, tanta cum suavitare et efficacia; ut multae
earum quas iuvenes ex eo audiveranr, adultis etiam in sederint. Cum
collega Hilsbachio seniore amice vixit: eique nec ambitiose se
praetulit, nec superbe aut importune resti tit: sed ut parentem carum
habuit ac observa vit. Ceteros apud minissios, qui ad eam dioecesin
pertinent, ob amorem, quo univer sos prosequebatur, ob praesidium,
quod omnib. praestabar, in summo et pretio et honore et venerarione
fuit. Acivib. et reliqua multitudine omnem benevolentiam et caritatem
in se transtulit, officio, fide, veritate, vitae candore, iisque
virtutibus quae pertinent ad mansuerudinem et moderationem: effecitque
ut vix pastoris sui voci aur pedo visae sint uspiam oves tam libenter
obtemperasse. Anno 64 mense Octobr. peste correptuslethaliter
decubuit: ac non solum corporis, sed animi etiam gravissimos sensit
dolores. Omnes tamem tentationes Diaboli, Spiritu S. auxilio, clypeo
verbi divini excepit, reiecit, fugavit. Nimirum fidelis ess Deus, qui
non paritur suos tentari supra vires. Nec vero constantia ipsius et
fides, inque ecclesia reformanda cura ac prudentia, angustis se
patriae terminis ac sinibus continuerunt: sed et foras extulerumt, et
ad aliorum principum aures promanarunt. Itaque ad externas etiam
ecclesias recte constiruendas fuit evocatus. Nam et Mompelgartensem et
Hanoviensem comitatus obivir, et viriusque ecclesias ad decentem modum
laudabilemque formam revocavit: grata maxime incolis et salutari
lustratione et en emdatione. Preterea et ad maximi momenti
comtroversiarum disceptationem et diiudicationem arbiter ab
Argentinensib, suit expetitus: et cum apud cos gtavissimae religionis
dissensiones inter Theologos exarsissempt. eas


page 460, image: s490

cum quibusdam aliis doctis et idoneis viris restinxit. Nec silentio
hic praetereunda est legatio ad Treviros, quam obiit demandatam sibi a
Principe Wolfgango, poscente id urbis senatu cum civium ad saniorem
religionem facta esset inclinatio. In ea quae non criminationes
devorandae, quae non pericula reformidanda, quae non contentiones
fuere suscipiendae? Nam praetextu religionis seditionem in civitatem
inducere, collegia diripere, sacerdorum sanguinem exforbere velle, in
maledictis fuit audiendum: intestinum bellum civium, iam iam ad arma
iturorum, et subita caede omnia completurorum, extimescendum: et nunc
cum Archiepiscopo, nunc cum eius Consiliariis, vel scripto, vel
sermone agendum: nune cum Latomo in palatio, de fidei articulis in
certamen disputationemque descendendum: nunc cum aliis aliisque
dimicandum. Quae tamen co omnia pertulit animo; ut qui sibi omnia
perpetienda perferendaque, si modo ecclesiae prodesse, et opem afferre
posser, haberer omnino persuasum.
In hac pastoritia cura et obeundi muneris sollicitudine perpetuo
versatus est multisannis: et paulo ante, quam vita excessit, tractum
Mosellanum, ad Bipontinum Principem pertinentem, ex quo querimoniae
nonnullae perferebantur, sibi adeundum, et in eo ecclesias ordinandas
componendasque censuit. Salvus iter ingressus, cum rebus ex animi voto
et ecclesiae fructu perfectis domum properaret: ex inopinato graviter
commoveri corpus sensir ex toxico, ut suspicio fuit, a quodam pastore
clam P0ontificio, propinato. Domi cum nihil, quod ad valetudinis
recuperationem facere videbatur, praetermitteretur: quartoque post
die motus ventriculi nonnihil conquiesceret, ac spes somni, et ex eo
levationis morbi esiet; ecce praeter omnem exspectationem, assidenrium
etiam opinionem, nullo edito nec doloris nec commotionis vestigio,
viri optimi et immortalitate digni vita morte intervertitur, non sine
luctu piorum, die undecimo Septembris, anno a Christi nativitate
millesimo, quingentesimo, septuagesimo primo, aetatis vero suae
quadragesimo quarto, ministerii vicesimo. Elatus est honesto funere
Bipont i ac in monasterio virginum monumento tali honoratus:
D. O. M. S. CUNMANNO FLINSBACHIO TABERNAEMONTANO DIACONO ET
SUPERINTENDENTI VIGILANTISSIMO, CUM EVANGELIUM PER ANNOS XIX. HIC
POSTREMIS ETIAM PASTOREM AGENS, PURE DOCUISSET: ALIBI REFORMATIONI
ECCLESIARUM


page 461, image: s491

INTERFUISSET: UTILIA SCRIPTA EDIDISSET: DIE XI. SEPTEMB. ANNO M. D.
LXXI. AETATIS XLIIII. PIE CUM LACRYMIS BONORUM DEFUNCTO, MEMORIAE ERGO
HEREDES POSUERUNT. HODIE MIHI CRAS TIBI.
Henricus Fabricius medicus et rector quondam Gymnasii Hornbacensis
amicum demortuum hoc elogio etiam celebravit:
FLINSBACHIUS LOQUITUR.
Flinsbachius Christipraeco, fidusque sacrorum
Antistes Geminipontis in urbe fui.
Me commendavit gravitas, laudemque perennem
Iudicii merui dexteritate mei.
Quos potui promptus iuvi, solique putavi
Numquam me natum, ceu pecus, esse mihi.
Quoddam praesidium lugens Ecclesia, quoddam
Amisit Vogesus, me moriente, decus.
Hic placuit, Domino quas cogito sistere Christo,
Inter oves obita morte cubaremeas.
Fuit vir doctus, pius, et officii sui satagens: ea morum gratia, quae
ommbusipsum commendaret: faceretque; ut qui suavitatis ipsius gustum
aliquem brevi conversatione percepisset; omnem cum ipso aetatem
exigere optarit: ea etiam oris et corporis in eo fuit dignitas: ut
primo adspectu hominum animos sibi conciliaret. Cum itaque, quod
pulchrum est, sit amabile, ut Theocritusait: floruit et Flinsbachius
familiaritatibus clarissimorum virorum Philippi, Chytraei, Eberi,
Sturmii, Marbachii et innumerabilium propealiorum, quorum plerorumque
demortuorum reliquae sunt literae, consuetudinis, familiaritatis,
amicitiae testes.
Reliquit, praeter [Gap desc: Greek word] filium Ioannem Gallum
medicum, monirnenta a multis commendata: ut Chronologiam, primum
Wittembergae, deinde Argentorati editam: Genealogiam Christi et
tabulis explicatam et iusto volumine comptehensam: Basileae ab Oporino
excusam, et si quae alia.
Exnarratione de vitaipsius M. S. et monumentis Pantaleonis Candidi.


page 462, image: s492