04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 428, image: s458

PAULUS EBERUS.

KIttingae pervetusto Franconiae oppido natus est Paulus Eberus, anno
Christi millesimo, quingentesimo, undecimo. IV. [Note: * d. 8. Nov. h. 1. p. med. noct.]
Idus Novembris Parentes ei fuerunt probi ac honesti: qui
ita vixerunt re sua familiari contenti: ut odia declinarent: et sine
invidia amieos pararent. Patri quidem nomen fuit Ioanni Ebero; matri
vero Maragarethae Pfleumiae: qui ambo honestis in Franconia familiis
prognati.
Etsi autem puerilis eius aetas in barbariem foedam ac monachorum
putidissimas nugas incidit: tamen ingenii sui praestantia et
nobilitate, im pedimenta, quae temporum iniquitas obiecit, facile
omnia superavit. Nam tanta ingenii vi fuit praeditus: ut quae
proponerentur a magistris minimo negotio comprehenderet universa: quae
comprehendislet, ea et probe meminisset, et interrogatus redderet
promptissime. Qua de causa, cum domi ab ipso ineuntis aetatis primordio
honeste pieque esset a parentibus educatus, et prima illa puerilium
exercitationum rudimenta mediocriter percepisset: in aliam scholam eum
ablegandum censuerunt.
Ipse igitur pater, vir prudens et honestus: cum paulum iam roboris
accessisset aetati; Onoltzbachium, quod octo circiter milliaria
Kittinga distat, opulentum hoc tem pore, et aula Marchionis celebre
oppidum, filium abducit, anno, supra millesimum, quingentesimum,
tertio et vigesimo. Quo ipso anno etiam matrem suam Margaretam,
praematura morte, amisit, natus annos non amplius duodecim.
Onoltzbachii ergo in disciplinam traditus eius scholae magistris: et
diligentia in discendo et morum honestate, eam iam tum de se
concitavit ex spectationem; ut omnes, qui aliquid de ingeniis possent
iudicare, virum praestantissimum futurum augurati sint. Sed vix annum
ibi exegerat: cum fortuna hanc ipsi felicitatem invidere visa est. Nam
in morbum incidit, et morbi occasione tum corporis decus ac staturam,
tum robur omne amisit, in ipso ineuntis adolescentiae flore.
Erat Onoltzbachii quidam Paulus Rothalerus, civis honestus, et Eberi
hospes. Hic considerato moibo pueri, patri per literas significat,
filium adversa laborantem valetudine domum ut recipiat. Hoc nuntio
allato, iubente ita patre, venit Onoltzbachium Ioannes, filiorum Eberi
natu maximus, fratris domum reducendi gratia. Qui etsi iussus erat,
thedam conducere: tamen cum animadverteret non adeo magnum esse in
morbo periculum,


page 429, image: s459

pedestri itinere una cum fratre se com mittit; sed fato infelicissimo.
Progressi enim ad quatuor milliatia, incidunt in lanium, equo vehentem
quatuor agnos; quem cum nosset Ioannes orat; ut fratri suo, qui ex
lassitudine progredi amplius non posset, equum liceat conscendere.
Assentitur lanius: puer laetus in equum insilit; itineris partem
aliquam provehitur, lanius et frater subsequ untur. Sed nescio quo
casu equus tandem oneris impatiens, sessorem excutit: et quia
peronibus forte indutus erat Eberus, qui non ita facile e staticulis
expediri possent, per quartam fere milliaris partem ab equo
consternato ineitatissimeque currente, misere raptatur. Tandem
delabente calceo (nam dextri pedis duntaxat stapede im plicatus
haerebat) ipse quoque decidit. Frater Ebero comes datus iram patris
veritus, domi rem omnem censet occultandam: et quia non nisi parvum
vulnus in capite apparebat, de hoc si pater quaereret; hortatur
fratrem, in diver sorio, ubi pernoctassent, ex lapsu se accepisse,
dicat Pater hoc figmento elusus, nec de vulnere sollicitus, nec
medicinam ullam admodum curavit. Post aliquot vero dies intumescente
collo, et causam nec dum aperiente puero, Herbipolim itum est ad
medicos, qui licer variis tentatis remediis, nihil tamen, quod
recuperandae esset sanitati, efficere potuerunt. Sic igitur praestans
ingenio et eruditione vir, in ipsa pueritia amisso omni corporis
decore, curvus et gibbosus factus est, aetatis tertio et decimo anno.
Dum autem totum ferme annum domi ita desidet Eberus, valetudinis curam
agens, et afflicti sui corpusculi: accidit interea: ut Norinbergam
pater ad nuptias invitaretur. Quo cum esset profecturus, quia
acceperat, illustrem ludum literarium ibidem a Ioachimo Camerario,
viro et Graecis literis et Latinis eruditissimo, apertum: filium eodem
secum abducendum statuit. Etsi enim iam olim in eam descenderat
sententiam: velle se filium hunc musis et pietati dicatum: tamen illo
adverso casu, qui eum ad alia vitae genera ineptum quodammodo, et
inutilem reddere videbatur, non parum fuit confirmatus. Erat is annus,
quo Norinbergam venit Eberus a reparata hominum salute millesimus
quingentesimus vicesimus quintus, qui et rusticanae plebis seditiosis
tumultibus, et obitu sapientissimi Principis FRIDERICI III. Ducis
Saxoniae Electoris celebris et clarus.
In schola Norinbergensi annos complures commoratus, cu ingenio esset
acerrimo, et haberet praeter Ioannem [Note: * Ludimagister is fuit Noribergae ad D.]
Ketzmannum praeceptorem Ioachimum Camerarium: qui omne studium
suum et ad bonarum rerum doctrinam, et ad rationem dicendi, quae
sapientiae exornatrix est, adhiberet: felices progreslus in literis
fecit. Artes enim quas vocant dicendi, quarum in formanda oratione, et
aliorum scriptis iudicandis, usus est praecipuus, ita cupide imbibit:
ut e condiscipulis paucissimos ei


page 430, image: s460

conferre; anteferre quidem liceret neminem. Linguam Latinam tam
numeris soluram, quam quae certa metrorum ratione includitur, usu
creberrimo per sibi familiarem reddidit. Graecae linguae initia,
praesertim sub tali magistro, magna cum admiratione didicit: omnis
denique liberalis doctrinae, quae quidem in eam aetatem cadit, et
locum in scholis puerilibus habet, ea iecit fundamenta; ut de
Praeceptorum sententia, et consensu senatus Norin bergensis; Academiae
iam tunc maturum ingenium iudicaretur.
Horumigitur consilio usus Eberus, a senatu Reip. Norinbergensis, et
quadam praecipua ibidem familia necessariis studiorum sumptibus
instructus, adiit Wittembergensem Academiam anno aetatis vicesimo
primo, qui erat a salutari nativitate Christi millesimus,
quingentesimus, tricesimus secundus.
Wittembergae Eberus, quod non nisi bonosum et virtutls am antium
gauderet consortio, eos brevi in studiis progressus fecit: ita vitam
et mores suos omnib viris honestis probavit: ut non solum propter
eruditionem in admiratione esset; sed propter virtutem etiam in
amicitiam et familiaritatem domesticam a precipuis viris admitteretur.
Unde et anno trigesimo sexto honorem in Philosophia sum mum, gradum
Magisterii vulgo nominant, cum summa eruditionis laude est consecutus:
Decano Iacobo Milichio, artium liberalium tunc magistro. Altero autem
anno post, in collegium facultatis artium a Decano Philippo
Melanchthone est adscriptus; cui ita carus deinceps, ita perspectus
et probatus fuit: ut non dubitarit etiam arcana sua, et secretiores
literas eius fidei com mittere. Cum enim eleganter scriptitaret, et
nitidos literarum characteres pingeret Eberus: in describendis
praecipuis suis materiis eius uti opera Melanchthon consuevit.
Progressu vero temporis ita paulatim crevit haec intima familiaritas:
ut nihil fere solitus sit aggredi Melanchthon, nihil scribere, nihil
commentari, de quo non prius cum Ebero suo communicasset: adeo quidem,
ut etiam vulgari ioco, sed huic viro honestissimo, Philippi
repertorium Eberus dicererur.
Cum itaqui penitus perspectam haberet Melanchthon Eberi eruditionem,
prudentiam, comitatem, et in omni officio diligentiam singularem:
multos adolescentes nobiles, aliosqui honestissi mis natos familiis,
quos aliunde commendatos habebat; ipsi eru diendos comcredidit. Ex quo
factum, ut Eberus aliquot annos continuos domesticam scholam habuerit:
tanta sapientia, tanta disciplinae severitate, tanto studiorum omnis
etatis incremento: ut eum non dico qui superaret, verum qui adaequaret
hac in parte, non facile tunc repertus sit. Quas enim virtutes M
Tullius in summo im peratore inesse oportere iudicat; ut recte et
laudabiliter commisso munere fungatur. scientiam nimirum, virtutem,
auctoritatem, felicitatem: illis quatuor omnib. Eberus,


page 431, image: s461

Ingentes animos angusto in pestore versans,
sic ex ornatus erat suo loco, ut in singulis fere quiddam praecipuum
et singulare videretur obtinere. Nam scientiam et erudite doctrine
copiam, cum felicitate et facilitate omniadocendi fuisse ipsi constat:
in communicanda doctrina fuisie facilem et begnum, non invidum, qui
disciplinae gravitate praeceptoris auctoritatem facile sustineret:
erudita denique discipulorum copia, in docendo felicissimum.
Prodierunt enim magno numero e schola et disciplina Eberi, multi
elarissimi praestantissimique viri; qui postea per omnem fere
Germaniam sparsi, patrim in remplis populum de pierate in Deum et
Christiani hominis officiis docuerunt: partim salutaribus consiliis et
iure dicundo res pub. gubernarunt; partim in tuenda sanitate corporum;
partim in erudienda tenera aetate, non minus utilem operam communi
hominum societati praestiterunt Quod ipsum, opinor, multo Ebero hon
orificentius. et ad nominis perpetuitatem gloriosius est; quam sivel
bellator strenuus multas cruentas ex hostibus victorias reportasiet;
vel mercator impiger lucrum undique consectans ingentes suis opes et
thesauros reliquisset.
In docendo autem Eberus eum cursum tenuit, qui plurimum ut proficerempt
sue disciplinae concrediti adolescentes. quam aptissim us esse
videbatur. Plerasque enim Philosophia partes breviter et dilucide
explanando percurrit; eoque non contentus, repetendo etiam, quod a
plerisque hoctempore, propter laboris molestiam fere negligi videmus,
cum magno discentium incommodo, diligenter auditoribus inculcavir.
Adiunxit etiam disputationum et declamationum exercitia: ex quibus
magnas utilitates ad iuventurem scholasticam redire inrelligebat.
Cumque multes naberet in auditoribus suis aetate iam grandes et
mediocri doctrina praeditos: horum precibus adductus cum sanctae
Theoiogiae studio se totos dedere decrevissent, succisivis horis
enarrandas suscepit aliquot D. Pauli epistolas. Qua in re tam fidelem
ipsi operam navavit Melanchthon: ut non solum quae in explicatione
epistolarum tractanda essent, monuetit; sed pleraque etiam suapte manu
praescripserit Quod in multis quoque aliis doctrinae partibus ab hoc
laborum patientissimo vito factitacum accepimus. Physicam quoque
dostrinam initio, ut eam privatis suis discipulis dictarer in gratiam
Eberi congessit.
Cum iraque Melanchthon Eherum summo, propter ingenium, amore
complecteretur, et eius operam Academiae inprimis utilem futuram
prospiceret: ut eum in Wittembergensi Academia retineret, in votis
semper habuit. Quam ad rem quia coniugium aliquid habere videbatur
momenti: non fuit ipse gravatus, vir cumprimis officiosus, et ad
omnium


page 432, image: s462

nutum paratus: ut Lipsiae virginem honestam, cui Helenae nomen, uxorem
Ebero dispiceret Quam ipsam cum legitimo matrimonio sibi coniunxisset
Eberus, anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo primo,
amantissime simul et suavissime cum ea virit, in annum usque vicesimum
ostavum, et DEO benedicente, fecundum expertus est coniugium, ac
numerosam sobolem ex ea procreavir.
Triennio post in senatum professorum, summa omnium cum gratulatione et
laetitia, est cooptarus, anno aetatis trigesimo tertio. Ac primum
quidem eam obtinuit provinciam; ut Grammaticam, orationis congruae
architectatricem, et Latinae linguae seriptores, studiosis
adolescentibus interpretaretur. Gravi enim et sapienti consilio, a
maioribus introducta consuetudo est; ut in Wittenbergensi Academia,
una cum superioribus artibus et difciplinis, etiam illa studiorum
quasi incunabula et prima rudimenta publice doceantur. Quamvis igitur
hec Grammatica professio in speciem vilis et abiecta videretur; nihil
habens dignitatis aut splendoris: tamen eam in docendo diligentiam, in
explicando fidelitatem praestitit Eberus; ut et summam laudem omnium
testimonio mereretur; et ad sublimiorem dignitatis gradum, aditum sibi
paulatim patefaceret, et quasi viam sterneret.
Sed consequutum est paulo post bellum illud acerbum et luctuosum toti
Germaniae: quo in bello Saxoniae Elector Ioannes Fridericus, dum
exemplo Ezechiae pia arma capit pro defensione verae religionis,
exemplum factus est fortitudinis et constantiae singulare: et oppidum
Wittemberga post aliquor dierum obsidionem, in Caesaris potestatem
venit, anno quadragesimo septimo. quo ipso tempore Eberus, cum D
Casparo Crucigero, rectore universitatis, templique arcis
contionatore, Ioanne Bugenhagio, Pastore; et aliis quibusdam; in
oppido mansit: obsidionis pericula fortiter pertulit: liberati0nem
magno erectoque animo exspectavit.
Sedatis autem belli tumultibus, cum sub Mauricio Electore mediocris
tranquillitas illi oppido reddita, et bello dissipata Academia
instaurata esset: ceterique professores ad docendi labores
rediissent: Eberus etiam nihil sibi cunctandum ratus, ad urgendum
curriculum suae vocationis incubuit; tanta quidem diligentia: ut, non
contentus Grammaticae et Latinae linguae professione, omnes fere
totius Philosophiae partes ordine explicatit: atque ita per parva
quaedam incrementa, longo tempore, paulatim se ad maiora evexerir.
Ut enim ipsam naturae vocem, testimonium de DEO clarissimum dicentem
in aspectum hominum, lucemque produceret: a Logicis artibus adcaeli
contemplationem digressus, quib. motibus


page 433, image: s463

Deus, et quam variis, caelestia corpora ornaverit: quas vices stellis
affectionesque tribuerit: qua magnitudine, quo situ, quibus
passionibus, officiisque donaverit: quem sinem denique in condendo,
quas hominum commoditates respex erit; diligenter auditores suos
edocuit. Naturalium item corporum principia ostendit: causas
generationum, corruptionum, aliorumque motuum aperuit: qualitarum
pugnas, et mutationes inde ortas, et mirandam corporum nostrorum
fabricam, dissimilesque animae vires ingeniose explanavit. Ethicam
quoque doctrinam, qua nihil ad vitam humanam tranqunile degendam,
magis est necessarium, quae mores hominum instituit ac format;
omnesque vitae actiones virtutis norma dirigit; naturae contemplationi
tamquam coronidem subiunxit. Omnes enim animadvertit, qui verum
doctrmae fructum intelligerempt, hunc suis e studiis fructum potissimum
auferre cupere: ut et morum elegantia, et amplissimo virtutis decore
ornati, vitae negotiisque mortalium quam certissime queant consulere.
Erat sub illud tempus remplo arcis praepositus D. Ioannes Forsterus,
Thcologus et Hebre ae linguae professor celeberrimus. Huie, cum ex hac
morrali vita ad caelestis ccclesiae consuetudinem emigrasset,
successor in aede arci comigua, datus est Eberus. Nam praererquam quod
artium et linguarum cognitione excelleret; et iam in cognoscendis
recteque intelligendis iis libris, quibus sanctissima divinae vocis
oracula sunt comprehensa, anhes iam plures desudarat. Qua etiam de
causa cum ad gubernacula eius officii accessisser; tanta side,
industria, authontare omnia ab ipso administrata sunt; ut Deiipsius
nutu atque consilio et gesta et provisa esse viderentur. Acvitrutis
quidem et doctrinae ipsius praeclarae, insequens statim annus
documentum illustre dedit. Cum enim auspi ciis Ferdinandi Imperatoris
colloquium institutum esset Wormatia, in quo dissidentes in religione
Theologi de controversis doctrinae Christianae capitibus conferrent:
inter aliosipseetiam dignus est habitus, qui a nostra parte, una cum
Melanchthcne Wormatiam ad colloquium mitteretur. Sed Pontificiis,
confessionis Augustanae socios urgemptibus [Note: * Consil. Theol. Melancht.]
: ut se a Zvinglianis, Osiandristis, Synergistis et aliis
seiungerents colloquium paulo post ut saepe alibi dictum, abruptum et
plane dissipatum est.
Interim venerandus senex D. Ioan. Bugenhagius Pomeranus, cuius
comsilio, virture, auctoritate, eruditione, et pietare annos amplius
sex et triginta pie et feliciter Wittenbergensis gubernata ecclesia
erat, quocum Eberus toto tempore coniunctissime vixerat, in pia invocatione
Filii Dei ex hac mortali vita discessit. Cum igitur successor illi
quaereretur: visus tandem est Eberus dignus: cui tam amplum munus
committeretur; qui docendi felicitate


page 434, image: s464

defunctum pastorem repraesentare, virtute auditorum exspectationem
sustinere, eruditione difficultates tanti officii, DEO adiuvante,
superare possecensebatur. Quamvis autem multas initio sui excusandi
rariones praetenderet: tamen quod indignum videretur, et DEO vocanti
ad verbi sui ministerium, et tot clarissimorum virorum praeclaro dese
iudicio, ac praeserrim Melanchthoni unice id flagitanti, pertinacius
reluctari, tandem assensus est. Accesserunt et ad senatus Academiae
consensum oppidani senatus suffragia, et gravissima Principis
Electoris auctoritas; qui neminem Ebero in eo officio praeferendum
omnes existimarumr. Anno igitur quinquagesimo ostavo Pastor ecclesiae
Wittenbergempsis creatus et confirmatus, annos natus amplius sex et
quadraginta. Cui officio quanta fide et diligentia annis fere undecim
praefuerit: quamta felicitate sacra docuerir. quo animi ardore
adversariis se opposuerit, et sanae doctrinae corruptelas refutarit:
quam insigni denique exemplo ad pietatem, et honestae vitae officia
facem auditoribus praetulerit: non est necesie pluribus exponere; cum
rerum testimonia adfint.
Cum ergo Numinis divini favor et eximiae dores in celsam dignitatis
sedem virum evexissent, honore eum maiori quoque cohonestari par fuit:
quod perfectum auctoritate mandatoque illustrissimi principis Augusii.
Anno enim nono et quinquagesimo, mensibus saltem quatuor prius, quam
diem supremum obiens Melanchthon, disputationis eius praeses, triste
sui desiderium illi Academiae, et luctum bonis omnibus relinqueret:
Decano Georgio Maiore, Doctoris Theologi titulo est ornatus,
competitoribus Faulo Crellio Islebiensi, Erasmo Laeto Cimbro, Ioanne
Coglero Quedlinburgensi.
Postea anno sexagesimo quarto Ienam a Professoribus Academiae evocatus
est: ut habita de more scholarum disputatione Theologiae Doctorem
renuntiaret Ioannem Stosselium: quem longo tempore et Ienensis
Academia Professorem, et Superintendentem Pirnensis Ecclesia habuit.
Elapso deinde quadrionnio una cum Paulo Crellio Onolsbachium abiit,
evocatus a principe Georgio Friderico, Marchione Brandeburgensi: cuius
pietas et in literatos munificentia etiamnum celebratur. Fuit ibidem
illustris Eberi virtus et industria, in componendis controversiis
inter Onoldinum Superintendentem et ministros reliquos ortis;
studiumque adeo illi optimo et liberalissimo principi probatum. ut et
ipsi Ebero honorarium amplissimum, et uni de filiis eius stipendium ad
virae annos decreverit.
Francicum iter mox Altenburgense colloquium excepit. Quod licet
optimo consilio ab illustrissimis principibus, Augusto Electore, et
Ioanne Wilhelmo patruelibus, ducib. Saxoniae institutum


page 435, image: s465

suisset: ut, sicuit in politicis iam factum esset; ita in religione
oriam, sublata omni litium et mutuarum condemnationum materia, pax
constitueretur, et vero ac stabili concordiae vinculo utrinque animi
devincirentur, gloriosissimo ad omnem posteritatem exemplo: tamen
cossocutorum importunitate abruptum, prorum exspectatioom minime
respondit.
Ab eo colloquio do mum reversus in morbum incidit, contra ctum ex
frigore inprimis, et mutata victus ac diaetae ratione: quo et pavio
post exstinctus est Sensit ipse, simul ac domum vensset, vitae sibi
finem imminere Itaque ad Baltbasarem Mencium, quo familiariter
utebatur, dixit: se non alia ratione, quam ipsa morte profestionis
illius incommoda corresturum esse: quod et eventus comprobavit.
Praemiserat non multo ante coniugem suam Helenam, cum catarrhis ipse
affligi cepit: qui quod ad dorsum et ad os sacrum incumberempt, aperta
ibi duo apostemata sanie fluxerunt per menses duos Demde oborcum
eryspelas in utroque crure secuta est febris. Quamobrem morbo natura
superante, tandem in ardentissima Filii DEI invocatione, et comstanti
confessione pla cide exspiravit, die 10. Decemb.an. Christi millesimo
quingentesi mo sexagesimo nono, cum vixisser annos quinquaginta osto,
et dies triginta duos. Postridiein templo parochiali, ad dextrum arae
cornu, honorifice sepultus est, contionem funebrem habemre Christoporo
Pezelio, templi arcis tumc ministro, super illud Dan. 12. et Syr. 38.
Fuit vir exiguae quidem starurae, sed ingenio et eruditione praestans:
cuius fidelt opera Ecclesia et Academia Wittembergensis magno suo
cumsiuctu annos complures est usa. Quae enim in Ecclesiae doctore
potissimum requiruntur virtures, eloquentia videlicer, sacrae
scripturae peritia, et zelus, seu fervor spiritus: eae in Ebero
egregiae fuerunt. Dicendi enim ficulta tem, qua cogitata mentis non
modo verbis aperire: verum etiam coloribus illustrare posset; cum
singulari narurae beneficio, tum incredibili studio et adsiduo usu,
eximiam sibi comparaverat. In scriptura vero sacra tantum potuit: ut
et principes externi in diiudicandis controversiis opera et studio
rilius sint usi, eo que nomine legatos ad eum misermt. Neque defuit ei
zelus et Theologo dignus ardor, sou fervor spiritus, quories a
flagiriis revocandi homines, et ad pieratis virtutisque studium essent
inflammandi.
Monumenta ingenii reliquit in omni diseiplinarum genere plurima:
quorum pars publici iuris facta, pars vel apud heredes, vel alibi
latent. Deiis, quae lucem viderunt, est historia populi Iudaicia
reditu Babylonici exilii ad ultimum usque Hierosolymae excidmm:
Calendarium historicum: expostio Evangetiorum Dominicalium: bymni
sacri vernacule editi, e quibus hymnus illenotissimus, pro placida ex
hac vita emigratione: et alia.


page 436, image: s466

Exstar in effigiem eius Ioannis Schosseri epigramma eiusmodi:
Hos quicumque vides infirmi corporis artus:
Quos tibi pistor is parva tabella refert:
Consilium perpende DEI, qui splendida mundo
Visa putat regno non satis apta suo.
Eligit infirmos per quos Ecclesia Nati
Dosta, salutarem poscit habere fidem.
Ille etiam praeiens iuvat instrum enta salutis,
Praesidioque levat membra pusilla suo.
Quare parvalicet fuerint vox membraque Eberi:
Ipse per hunc voluit notior esse [Gap desc: Greek word] .
Namque prius celebres docuit qui sedulus artes:
Post Christiaetherio Semine pavit oves.
Quid tenues spestas artus? in corpore parvo
Saepe etiam pietas, ingeniumque viget.
Ex oratione publice de vita Eberi habita a Balthasare Mencio collegii
Philosophici anno 1580. Wittembergae decano.