04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 415, image: s445

IOANNES SEBASTIAN. PFAUSER.

IOannem Sebastianum Pfauserum Censtantia ad lacum Bodamicum edidit,
circa annum Christi millesimum, quingentesimum, vicesimum. Hic cum
ingenio esset acri, ac politae eruditionis cupido, vitaeque
integritate doctrinam ornaret: facile amorem ac benevolentiam apud
vitos pios et doctos est consecutus.
Maximiliano itaque regi tunc Boemiae, post Caesari Augusto,
commendatus; a sacris contionibus eidem principi, veritatem
evangelicam amplexo, aliquantisper fuit. Sed cum et principi ipsi, et
pastori Pfausero, varia obicerentur in aula impedimenta, atque
Evangelii remorae: dimissus inde, Lavingam, superioris Palatinatus
oppidum, venit: ubi ecclesiae est antistes designatus Factum id sub
annum, millesimum, quingentesimum, sexagesimum.


page 416, image: s446

Eo in Ioco cum ad annum usque undeseptuagesimum, constanter et
fideliter docuisset: apoplectieo paroxysmo correptus, ad vitam abiit
meliorem, die sexto Iunii, cum vixisset annis undequinquaginta.
Theologus fuit praesentis magnitudinis animi et consilii: eloquentia
praeterea ac dignitate magna praeditus: et plane vir bonus, omnibusque
rebus ornatus.
Nicolaus Reusnerus IC. defunctum hisce Phaleucis laudavit loco
epitaphii:
Ioannes cubat hic Sebastianus
Pfauserus, placida sepultus urna.
Quo vios sanctior his, Deique vixit
In terris reverentior: piarum
Plenus pectore cogitationum:
Praeco, Christe, tuus: tui professor
Invictus meriti, sacrique verbi.
Pro quo mille tulit volens labores,
Casus mille: simul minas potentum
Forti pectore tempsit, ac pericla,
Pro Christi decore et fide paratus
Pulchram, si sit opus, necem pacisci.
Inculpata fuit, gravisqui vita:
Virtus ardua: splendor eruditus:
Mores ingenui: fides probata:
Pectus mite: cor altum, et os disertum.
Magno maximus hunc favore Caesar
Complexus, sibi praesidem sacrorum
Legit, consiliariumqui fidum.
Nunc ecclesia praesulem Lavingae
Tristi funere maeret interemptum.
Pantaleon vero Candidus, antistes ecclesiarum in Ducatu Bipontino, hoc
eum epigrammate ornavit:
Caesaris Augustas docuit Pfauserus ad aures,
Praeco celebrandi dogmata sacra Dei:
Quanto maior erat, quem tu, Pfausere docebas
Sacra: aliis tanto tu quoqui maior eras.
Nunc, ubi divini sparsisti semina verbi,
Custodit cineres clara Lavinga tuos.
Ex elogiis doctorum virorum, et epitaphiis Pantal. Candidi.


page 417, image: s447