ILla quae nobis Ioannem Hussum sustulit Constantia, eadem Ambrosium
Blaurerum dedit, nobili natum familia, anno Christi millesimo,
quadringentesimo, nonagesimo secundo, die quarto Aprilis. Primum zelo
religionis, qui in optimo quoque summus est, ductus; monasticen
Alberspaci est professus. Deinde lectis Lutheri libris, cum ingenio
valeret, alium induit animum: et post multam simultatem, relicto
sodalitio, ad parentes ac propinquos
revertit. Collegium autem illud est in finibus agri Wirtembergici:
quem quidem principatum Ferdinandus Austriacus tunc possidebat.
Abbas igitur istius monasterii, per eius regionis praefectum,
interpellat senatum Constantiensem: ut Blaurerum ad ordinem suum
redire cogant. Blaurerus contra edito scripto rem omnem actam
commemorat: proponitque conditiones, quibus redire vellet: sed rales;
ut, eas repudiante Abbate, Constantiae ille permaneret Fuit hoc anno
millesimo, quingentesimo, vicesimo tertio.
Docuit ergo Constantiae evangelium, frustra ringentibus Canonicis:
quibus iam antea frenum a mag stratu erat iniectum, vetita
scortatione, aliisque parum honestis contuberniis. Postea anno
vicesimo octavo supra millesimum, quingentesimum, celebri conventui ac
disputationi Bernensi, cum Zvvinglio, Oecolampadio, Bucero, Capitone
et aliis complutibus interfuit: post cuius exitum, uti Bernae alibique
ita et Constantiae, iubente magistratu, missae, arae; statuae, cum
aliis idololatricis aut superstitiosis cultibus, abolitae eversaeque
sunt.
Anno undequadragesimo Augustam Constantia venit, religionis
conformandae causa, auctore Conrado Stierlino plebeio ecclesiae
praeposiro. Contiones ibi in templo Mauriciano Blaurerus habuit
uchementes: contra luxum mundi muliebris et vestitus, et pro
excommunicatione introducenda. Verum Wolfgangi Rechlingeri consulis
tune iussu, praeter exspectationem discessit. Senatus tamen, Blaureri
moniru, praeter fundationem antea a Langenmantelio factam, quatuor
insuper studiosis pauperioribus stipendia decrevit. Eiusdem Blauteri
hortatu duo Augustae gazophylacia, in stipem advenis et scholasticis
tenuioribus erogandam a Senatu sunt constituta. Ita curae ipsi et
doctrina et vita Christiana fuit.
Inde constantis et fidelis pastoris munere in parria sua functus est,
ad ea usque tempora, quibus decretum Caroli V. de Interim toties
laudato, ab omnibus recipiendo fuit promulgatum, annum scrlicet
quadragesimum octavum. Id enim, etsi Constantienses diu deprecati a se
fuissent: tamen ubi a Caesare proscripti, Hispanos, quorum ante
crudelitatem senserant, mucrones suos in illorum cervices exacuere
viderent: ne bis ad eundem: nolentes volentes recoperunt. Quod cum non
posset non improbare Blaurerus; patriam reliquit: ac tlim Biennae, tum
Vituduri, ac alibi ecclesiis sua opera subservivit. Vetam enim patriam
ibi esle ratus est; ubi pie beneque vivere licet.
Cursum suum in his terris absolvit vitae satur, annb Christi
millesimo, quingentesimo, sexagesimo septimo, aetatis suae
septuagesimo quinto. cum multis ecclesiis opera eius utilis: et chatus
ipse moderatis doctisque pluribus, de quibus Melanchthon et Calvinus,
ob piam et eruditam doctrinam fuisset. Inter alia
[Gap desc: Greek words] [Note: * Epist. Calv. Relapsi in peccata quomode consolandi.] movit
aliquando Calvino quaestionem, de relapsis in peccata, quorundam
conscientiae confirmandae causa; et quia exempla in sacris desint. Cui
Calvinus: nullum quidem in scriptura singulare huius rei reperiri
exemplum: et exempla valere ad confirmationem doctrinae: tamen si ea
desint. non minus tuto in illa acquiescendum. Iam autem scripturam
omnious paenitentiam agentibus spem veniae impetrandae offerre: ut
Veteris et Novi Instrumenti docent monumenta. Itaqui nemini de gratia
Dei desperandum: modo ne sibi quispian indulgeat, aut veniae spe
petulanter peccet. Sed haec fusius alibi.
Edidit epistolam exhortatoriam ad ecclesiam Constantiensem: The saurum
spiritualem, libellum consolatorium, qua ratione Christianus homo se
paret ad mortem, et quasvis aerumnas ferendas; Contionem Bernae
habitam cum actis disputationis Bernensis. Exstat in eum tale
Epigramma:
Blaurerum agnoscit civem Constantia clara:
Qui Monachus primum, qui sacra deinde docet:
Illius Ambrosium pia vox spirabat odorem.
Vox Christi miseris ipse salutis odor.
Sleidanus sparsim in commentariis lib. 6. lib. 21. Crusius in
annaelibus Suevicis: Calvinus in epistolis, alii.