04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 411, image: s441

IOANNES FUNCCIUS.

CUm saepius huius Funccii, chronologi et Theologi sit iniecta mentio,
eiusque scripta etiamnum a doctorum theatro approbentur: visum est
paucis quoque eius curriculum delineare. Quod dum facimus, profecto
sine dolore non facimus, quando vel hic videbimus; tantum esse diaboli
furorem, et naturae nostrae im becillitatem ac pravitatem: ut praestan
rissima etiam ingenia saepe am bitione et [Gap desc: Greek words]
gravissime errent; et quasi enripis persuasionum falsarum in
naufragium et exitium tristissimum abripiantur.


page 412, image: s442

Ioannem itaque Funccium natum perhibet cum aliis Bucholcerus, anno
Christi millesimo, quingentesimo, decimo octavo, die vel septimo, vel
de aliorum calculo vicesimo quinto Februarii, Werdae prope
Norinbergam, vel ut Crusius, in suburbio Norinbergensi.
Disciplinis humanioribus a puero deditus, non proletariam sibi
comparavit eruditionem. Postea ad sacrarum etiam literarum studium
animum convertit: contionibusque habendis est praefectus. In Borussia
quidem contionator aulicus factus, Alberto principi fuit cum Osiandro
socero gratus et acceptus. Sed postea ex contionatore factus
consiliarius politicus, et munere sibi mandato praepostera am bitione
relicto ad civilia munia obeunda se contulit. Habuit autem princeps in
aula sua quendam Paulum Scalichium, qui a Scaligeris Veronensibus
originem repetebat, et cum eruditionis variae specimen, editis aliquot
libris, aemulatione magni illius Ioannis Pici, ut doctrina longe
inferior, sic moribus longe dispar, dedisset: paulatim se in gratiam
principis nimium creduli, vana doctrinae et pietatis opinione,
insinuavit. Abutens igitur ingenio senis, suasit ei ne Prutenis,
utpote ab antiquo Germanis infensis, nimium crederet: et ad cognatos
principes se conferret. Removit itaque princeps suspectos, et in eorum
locum elegit Scalichio acceptos alios, inque his Matthiam Horstium,
scurrilitate fere sola gratum, Steinbachium, Snellium, et hunc
Funccium. Sed Scalichius tem pestatem praesagiens mature se, quasi
sponsam regiam e Gallia novo principi im petraturus, subduxit.
Paulo post supervenit gener Alberti Borussiei Albertus princeps
Megapolitanus, cuius consilio ac suasu teseamentum Dux Borussiae, quod
fecerat, rescidit: Scalichium regis iussu rota Borussia exegit:
donationes ipsi factas abolevit. Postea institura totius provinciae
nomine contra Funccium, Horstium, Snellium et Steinbachium
accusatione, ex vinculis causam dicere iussi, cum regiis delegatis
traditi, et seorsim singuli detinerentur vincti, tandem tamquam
publicae pacis turbatores, et rerum novarum auctores, ad mortem damnati
sunt. Steinbachio vitae gratia facta: de Funccio in Regii montis foro
supplicium sumptum die vicesimo octavo Octobris, anno Christi
millesimo, quingentesimo, sexagesimo sexto, aetatis quadragesimo
octavo.
Crimini Funccio inter alia datum: quod seni principi, stolidi iuxta et
perniciosi consilii auctor fuisset: ut quando neminem in Borussia
fidum subditum haberet: ad gentiles suos in Germaniam se reciperet.
Ante supplicium fertur hoc distichon pronuntiasse:
Disce meo exemplo mandato munere fungi: Et fuge ceu pestem
[Gap desc: Greek words] .


page 413, image: s443

Adeo magnum est, [Gap desc: Greek words] , et audire, quod sapiens
scriptum reliquit: Filine in multis occupentur actiones tuae. Nam si
multis incubueris: non eris innocens: et si persequaris multa, minime
consequeris: et si aufugeris, minime effugies: Et quae Apostoli
adminitio est: qua vocatione vocatus es, in ea ambula: ac alibi: sitis
quieti, et agite propria. Et Poeta vere:
Crede mihi, bene qui latuit bene vixit: et intra
Fortunam debet quisqui manere suam.
Idem fatum sequenti anno 67 die vicesima octava Iunii Hafniae mansit
Iustum Ionam IC. magni et sancti viri patrisque cognominis filium;
cuius hi feruntur ultimi versus:
Quid iuvat innumeros scire atqui evolvere casus
Si facienda fugis, si fugienda facis?
Fuit autem hic Funccius, ut Osiandri gener ita et pravarum eius
opinionum sectator, et defensor. Postea tamen per Megapolensis ducis
ministros meliora edoctus anno millesimo, quingentesimo, quinquagesimo
sexto, recantavit: et principem locum in gratia principis tenuit: qua
dum homo imprudens abutitur, hero suo dedecus et sibi perniciem
conflavit. Alioqui vir doctus et opere Chronologico, quod tamquam
exactissima ratione pu tatum, ab eruditis maxime probatur, de Repub.
bene meritus. Ferunt tamen ad illam Chronologiam Funccio magna fuisse
suppeditata a socero Osiandro subsidia: qui historicus fuit non
contemnendus. Scripsit Funccius praeterea, vitam, ut bibliotheca
Gesneri confirmat, Viti Theodori, Theologi celebris, Norinbergae
excusam: quam videre nobis utinam contingat! Commentariae itidem in
Apocalypsin Ioannis, et quam promittit in suis ad Chronologiam
commentatiis, vitam soceri Andreae Osiandri: verum an lucem haec omnia
viderint, dubitamus. Sed haec satis de Funccio ex Thuanihist. Augusta:
Chytraei Saxonia, aliis.