INter Marpurgum et Francobergam exiguum interiacet oppidum, cui
Wettera nomen, virorum in omni doctrnarum genere praestantissimorum,
feracissimum: quorum enumero et hic Wigandus Orthius, honesta ibi
familia natus, sub annum Christi, millesimum, quingentesimum,
trigesimum eptimum. Ingenio itaque felici et indole praeclara cum
esset; irtium ac linguarum, maxime Hebraeae, fundamenta feliciter
Marpurgensi in Academia iecit. Inde ad sanctam Theologiam arimum
appulit: summosque in sublimi illa scientia honores ac titalos, quod
[Gap desc: Greek word] doctorale vocant, facile imperravit.
Usus est autem ea in scientia praeceptore viro doctissimo Andrea
Hyperio, cuius uxor Wigandum cognatione quadam attingebat Itaqui cum
ad eius imitationem sese totum componeret, isque anno sexagesimo
tertio mortalitatem explesset; Orthius in eius locum surrogatus, et S.
Theologie professor in Marpurgensi Academia declaratus est. Nam omnes
aequales ingenio et doctrina longe superabat; et sermonis puritate
utebatur vere Latina; id quod vel ex funebri oratione, quam memoriae
Hyperii habuit, abunde satis pater.
Immatura morte rebus humanis eximitur, anne Christi, millesimo,
quingentesimo, sexagesimo sexto, die vicesimo octavo Aprilis, aetatis
suae undetrigesimo, Gosfeldiae, ubi et honorifice sepultus. Exstat in
eum Petri Nigidii epigramma sive elogium eiusmodi:
Orthius occubuit, iuvenis florentibus annis:
Frigore ceu saevo lilia verna cadunt.
Aptus, qui linguas alios, qui sacra doceret;
Qui nostrae ornaret pulpita celsa scholae.
Mens erecta fuit: zelus pius, atqui voluntas
Qualibet augendae conditione scholae.
Hic Ephorus recte communi praefuit aeri:
Inspectorqui gregis fidus et acer erat.
Et nisi cessisset fatis iuvenilibus annis,
Gymnasii primus forte futurus erat.
Pantal. l. 3. Prosopogr. Petrus Nigid. in elencho Professor.
Marpurgensium, alii.