04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

NICOLAUS RUS.

INter alios evangelii [Gap desc: Greek word] prodromos nuntiosve, unus hic fuit Nicolaus Rus Germanus. Sacris a puero initiatus operam divinis literis navavit eiusinodi: at eruditione sua tic promerente, Rostochiana in Academia primum Magister, demde Baccalaureus loimatus Theologiae fuerit renumiarus. Ceterum cum Boemorum quorundam consuerudine esset usus: varias eorum ductu animadvertit in ecclesiam irrepsisie superstitiones: quas ipse magno zelo repraehendit: et sacerdotes officii sui graviter commomut. Factum id sub annum Christi millesimum quingentesimum decimum tertium.
Multi autem co tempote suerunt, qui eius admonitiones diligenter expenderunt: plutes, qui eum gravissimo odio perfequuti. Itaque coactus est Rostochio Vismariam socedere; ubi annum cum dimidio vixit, honunum vitia taxando. Inde reversus denuo Rostochium, rursus ob novam persecutionem in Livoniam abiit, ibique diem suum obiit.
Reliquit prolixum scriptum, impressum Saxonica lingua, titulo de Triplici funiculo. Est autem expositio symboli, Decalogi et Dominicae orationis, in qua multa contra Papam disputat, praecipue autem haec: Indulgentias esse meram deceptionem piorum: veras autem contingere a solo Deo gratis propter Chrisrum, omnibus vere paenitentibus: Papam non eam potestatem habere, quam ei multi tribuant, nec audiendum nisi recta praecipiat: sanctorum ossa non esse adoranda, nec sonctos invocandos: spirituales debere dare


page 14, image: s044

censum, et subesse Magistratibus: reprehendit quoque iraditionet humanas, varios abusus, et superstitiones. Imprimis vero gravissime insectatus est spiritualium vitam turpem et officii neglectionem. Itaque cum haec doceret, indulgentiarum inquisitores summo studio illius exemplaria excusserunt. Et ipse quidem arcam plenam illis exemplaribus in terram defoderat, quae ibi ad Lutheri tempora usque manserunt, sed pleraque situ et putredine corrupta. Inde liquet Lutherum magnam suae doctrinae occasionem ab antecessoribus accepisse. Vixerunt diu Rostochii duo pii et docti viri, qui huius Nicolai in humanioribus literis discipuli fuerant, nimirum Conradus Pegollius, et Vitus Ecclesiastes ad S. Ioannem. Ex Chytraei Saxonia: et catalogo testium veritatis.