04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 403, image: s433

IOANNES MATHESIUS.

IOannes Mathesius Rochlicii, Misniae oppido, anno salutis millesimo,
quingentesimo quarto, die vicesimo quarto Iunii, natus est, in familia
plurium eruditorum ferace. In ea enim proguati fuerunt Lucas et
Burcardus Mathesii, fratres: quorum ille, saeculo decimo quinto
ineunte, Bononiae in Italia philosophici magisterii gradu ornatus est:
hic vero ludum literarium ad D Sebaldum Norinbergae diu gubernavit,
tandem vicarius Bambergae factus Latere heic patimur Melchiorem
Mathesium, Ioannis huius cognatum, consulem olim Rochliciensium: quem
et ipsum literis non mediocriter tinctum, et chronici quoque
Rochliciensis fuisse auctorem, fihosque duos Thomam et Balthasarem,
artibus edoctos reliquisse accepimus.
Ad literarum studia a puero hic Mathesius adhibitus, elementa prima,
qualiter tunc tradebantur, mature percepit, Catecheseos quoque capita
et didicit ipse, et aliis discenda recitando praeivit. In mediis enim
Papatus tenebris, remanserunt tamen in scholis capita illa religionis
Christianae illibata, Decalogum dico, Symbolum Apostolicum, formulam
precandi ab ipso salvarore praescriptam,


page 404, image: s434

institutionem Baptismi, potestatis clavium, et Cenae Dominicae: in
templis altum de iis silentium Ipse Mathesius [Note: * Contione 6. de vita Luth. p. 59.]
alicubi fatetur, se, qui inter Pontificios ad annum
usque aetatis vigesimum quintum egerit, nullam unquam audisse
mentionem fieri Decalogi, aut Symboli Apostolici, aut precationis
Dominicae aut denique Baptismi. Quadragesimali tempore in scholis
aliquid propositum fuisse de confessione auriculari, et una, quam
appellant, Eucharistiae specie: remissionis peccatorum per et propter
Christi lytron, nil auditum. Deinde nullam se apud Pontificios vidisse
vel audisle explicationem Catecheseos; curiosum alias legendarum
omnium, et Brigittae precum perscrutatorem, praesertim cum Monachii
uteretur hospitio cuiusdam, qui librariam habuerit copiosissimam.
Cum autem Deus educere eum vellet ex tenebris Papatus; factum est, ut
anno Christi vicesimo sexto incideret in Lutheri librum de bonis
operibus: e cuius lectione prima hausit Christianismi veri initia.
Vixit autem tunc in Bavaria apud Sabinam Averinam: cuius liberos in
arce Odelshausensi instituit. Wittembergam, quam unice eo usque
desideraverat, venit anno Christi millesimo quingentesimo vicesimo
nono, aetatis suae vicesimo quinto, post Penrecosten: primamque ex
Luthero contionem audivit de Baptismo; desumptam ex contione Petri
Actor. 2. Usus est itaque praeceptoribus inprimis Luthero,
Melanchthone, Ioanne Bugenhagio, Iusto Iona, Matthaeo Aurogallo, Vito
Winshemio, Milichio, Crucigero et aliis: convictu autem primum
cuiusdam popularis sui Wolfgangi Ioannis, ubi pro vitae alimonia
septimana quinque solvit argenteos: postea ipsius Lutheri: cuius
colloquia et sermones super mensam permultos observavit. Dedit autem
bonis literis iuxta Theologiam eiusmodi operam: ut magistri titulum et
insignia Academica sit consecutus.
Wittemberga evocatus primum munus scholasticum, in valle Ioachimica,
cui fato quodam istius viri doctrina et virtus debebatur; postea
pastorale et ecclesiasticum, in eadem valle suscepit: atque utroque in
officio ea fide, industria, diligentia atque prudentia versatus est:
ut nominis sui memoriam non solum apud cives suos, sed omnes finitimos
reliquerit sempiternam. Pietatem praeterea eius et eruditionem cum
eximia eloquentia coniunctam libri, quos posteritati reliquit,
etiamnum loquuntur.
Anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quinto (alii sexto) cum mane
die septimo Octobris, qui tune Dominicus, contionem de filio viduae
Naimicae a Christo resuseitato, habuisset, et in futura vira quemque
piorum suae matri atque amicis restitutum iti, seque mutuo singulos
agnituros docuisset, tribus post contionem


page 405, image: s435

horis [Gap desc: Greek words] in Iesu Christo obdormivit:
resuscitationem mortuorum et vitae aeternae gaudia, de quibus trium
ante horarum spatium ad auditores pro contione disseruerat, cum
omnibus electis Dei filiis exspectans. Sepultus est eadem in valle
ioachimica, ubi annis triginta Filio Dei Ecclesiam collegerat: cum
epitaphio, quod ipse dicitur sibi vivens composuisse, tali:
Securus recubo hic, mundi pertaesus iniqui:
Et didici et docui vulnera, Christe, tua.
In agone cum adstantes ei quaedam praelegerent solatii causa, ex iis
quae ipse scripserat: non meam (inquit ad eos) explicationem legite:
si tunc ita affectus fuissem, ut nunc, aliud scripsissem. Et ut pu
etiam interdum torrentibus Belial obruuntur, addidit: omnia quae
dicitis aut legitis, cor non tangunt, non sustentant, will nit ms
hertze Postea tamen, Christo iuvante, se collegit: pieque exspiravit.
Hit vir Theologus de paucis, Theologiam universam, et o mnes vitae
Oeconomicae et Politicae, ac Physicae metallorum doctrinae partes,
eloquentissimis in Germanica lingua scriptis illustravit. Inter
scripta ipsius eminent, Sarepta hoc est expositio omnium locorum
scripturae sacrae; in quibus aliqua rei metallicae mentio: accessit ei
Chronicon vallis Ioachimicae: deinde vita Christi, hoc est, historia
de vita, morte, resurrectione, adscensu in caelos, sessione ad
dexteram Dei Patris, extremo iudicio, Domini nostri Iesu Christi. Vita
item Lutheri aliquot contionibus denarrata: Explicationes
Evangeliorum, et praecipuorum capitum fidei nostrae. Prodierunt et
posthuma eius quaedam: de quibus bibliothecae consulantur.
Haec de Mathesio ex ipsiusmet scriptis: chronico Misniae Albini:
chronico Saxoniae Chytraei, aliis.