04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 398, image: s428

THOMAS GRYNAEUS.

IN oppido Sueviae Veringa; natus est Thomas Grynaeus parentibus
honestis, circa annum Christi, millesimum, quingentesimum, duodecimum.
Puer ubi prima literarum rudimenta in patria percepit, a patruo Simone
Grynaeo Haidel bergam evocatus necdum ephebus; eius ductu ad linguarum
et artium studia gnaviter incubuit, eruditionemque mediocrem sibi
comparavit.
Anno deinde undetrigesimo eundem suum patruum, Basileam accersitum;
ipse comitatus, convictuque eius domestico usus, privatim discipulis
quibusdam patrui praeleger, seque ipsum, ut fit, alios docendo docuit.
Inde a repub. Bernensi iuvenis admodum expetitus, Latinam Graecamque
linguam aliis tradidit, alumnosque illius urbis omni genere et
literarum et virtutum perpolivit. Exactis autem eo in officio annis
undecim cum variae a Theologis moverentur quaestiones, quibus et ipse
implicabatur: homo quietis amans, contentionumque pertaesus, Basileam
reperiit: studiaque sua in otio privato ursit.
Ibi ergo dum paulisper substirit, inter professores coopratus, anno
quadragesimo septimo, supra sesquimillesimum, mox de more Academiae
artium liberalium Magister est salutatus. Interea, dum et publice in
schola docendo officium facit: et privatim lectioni sacrorum librorum
incumbit, atque in pagis vicinis quandoque contiones habet: Deo sic
rem gubernante Carolus Badensis Marchio suae ditionis ecclesias a
Pontificiis erroribus expurgat: missaque profligata, Evangelii
doctrinam amplectitur ac profitetur.
Cum itaque sub id tempus in superiori Marchionatu, ipsaque praefectura
Roetalensi, virum, probitatis atque eruditionis spectatae,
desideraret: qui et verbum DEI eo in loco ipse doceret, et aliorum
ministrorum [Gap desc: Greek word] ageret Grynaeo huic officiu stud
defert, pastoremque ad arcem Roetelensem, unico milliari Basilea
distantem designat. Eam vocationem ille secutus, sacram huiusmodi
functionem ea fide; gravitate, modestia obivit: ut gratus carusque
suo merito ommbus esset. Verum octennio necdum elapso, cum Basileae et
in omni vicino agro saevissima pestis esset exorta. eadem et Grynaeus
correprus, atque d. I v. Non. Sextiles exstinctus est. Corpus eius
terrae mandatum est Roetelae, in templo: ubi ipse primus evangelium
docuerat, tali cum monumento addito:


page 399, image: s429

D. O. M. S. D. THOMAS GRYNAEUS, FIDE AC VITA THEOLOGUS, UT SUPERSTES
VIVA VOCE ET EXEMPLO SUO AUDITORES, SIC IN CHRISTO QUIESCENS, SYMBOLIS
OBEDIENTIAE, EIDEI, ET PRUDENTIAE, POSTEROS IN DOMINO ADMONITOS
VOLENS, IN MONUMENTO HOC IUSTORUM RESURRECTIONEM PRAESTOLATUR. OBIIT
ANNO DEI IN CARNE PATEFACTI M. D. LXIV. POSTRID. CAL. SEXTILIS.
Libros, quod sciamus, edidit quidem nullos: sed liberos egregios,
filios nempe quatuor; Theophilum, Simonem, Ioannem Iacobum, et Tobiam;
omnes literis eximie excultos: de quibus Ioann. [Note: * De quo vide in vita eius.]
Iacobus, S. Theologiae Doctor, patri in functione ecclesi
astica successit, vir pietate, virtute et doctrina suspiciendus. Ita
que hic pater in liberis revixit: vivetque tum spiritu apud Deum, tum
memoria nominis boni apud homines sempiterna.
Hoc pretium vitae vigilatorumqui laborum.
Pantal. l. 3. Prosopograph Monumenta Basiliensia.