04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 367, image: s397

WOLFGANGUS MUSCULUS.

DUsa Lotharingiae est oppidum, non amplum illud quidem; artamen
salinis, quas habet abundantes, ea in regione percelebre. Hoc protulit
Wolfgangum Musculum, cum annus a Christo nato verteretur, millesimus,
quadringentesimus, noagesi mus septimus; dies autem sextus Iduum [Note: * h e. octavus Septemb.]
Septembr. qui et natalis fuit Petro Martyri anno
inchoante saeculum decimum quintum.
Parentem habuit Antonium Musculum doliarium, hominem pium et mediocris
fortunae: matrem Angelam Sartoriam, ex Dumeno pago Dusae vicino
honestis parentibus oriundam; feminam religiosam, castam, et perquam
prudentem. Haec ex marito liberos suscepit quatuor, inque iis filiam
unam: sed duo tantum filii fuerunt superstites, Hammanus, et hic
Wolfgangus: qui et ipse adhuc puer peste correptus, Dei tamen
beneficio restitutus fuit.
Hammanum pater suo artificio instituit: Wolfgangum vero, quem videbat
ingeniosiorem, et magis ad studia natum, literis addiscendis
destinavit: quibus cum primum imbui caepisset; statim in illo
singularis quaedam indoles et industria, animique in studia literarum
fervor et cupiditas eluxit. Erat enim et mira ingenii promptitudine,
et studio discendi adeo ardenti; ut nullum in eo unquam legendi
scribendive fastidium appareret: neque calcaribus ille, sed frenis
indigebat: quippe qui a libris et schola vix unquam, nisi vi
abstractus, discederet.
Cum vero iam grandiusculus, maioribus studiis aptus esset; pater illum
a se ad alias scholas dimisit, perexiguo tamen cum viatico, eo quod
vellet ipsum pro illorum temporum consuetudine, ostiatim cantando
eibum quaerere. Sic enim tum temporis solebant etiam qui ditiores
erant, filios suos quasi extrudere: hoc consilio, ut simul et literas
diligentius excolerent, et patientiam, temperantiam, humilitatemque
cum literis addiscerent: ne si lautius alerentur, otium et luzum
magis, quam studia sectarentur. Ad hunc itaque modum dimissus,
peragratis aliquot Alsatiae oppidis, tandem Rappersuillam venit. Ubi
cum ei vidua quaedam hospitium praebuisset, ludum literarum
frequentavit, magnamque ibi initio famem et inediam perpessus est;
donec probitate et modestia sua, familiae nobilis et generosi


page 368, image: s398

Comitis a Rapersvvyl innotuisset: a qua se postea multis affectum
beneficus, saepius praedicavit.
Post illinc discedens colmariam, inde Slestadium venit; ibique operam
literis dedit Tenebarur autem iam tum in illa puerili aetate poetices
amore, nque poetarum lectione assiduus erat. Et cum eius studii
propositum esset a praeceptore certamen, ut recitandis memoriter
carminibus pueri inter se contenderent: factum est, cum hoc exercitii
genere impensius delectaretur, ut diligentior esset in ediscendis
multis carminibus, et scribendorum quoque versuum rationem facilius
assequeretur.
Hoc fuit initium, et hic cursus studiorum eius, usque ad annum aetatis
decimum quintum: quo primum monasticum vite genus ingressus est: idque
tali occasione.
Invisurus aliquan do pareutes, cum iter haberet per Lixheimum pagum,
Westrichae, sub dominio Lutzelsteinio, in ditione Palatini Electoris,
ad materteram suam Sophiam, illic habitantem, divertit. Erat autem ibi
vicinum, eiusdem nominis coenobium, ordinis S. Benedicti,
opulentissimum, olim a Dominis de Lutzelstein fundatum Ad illud
matertera ipsum, cum vespertinas suas monachi cantiones haberent,
secum deduxit. Ubi cum se cantantibus adiunxisset, et psalmodias una
decantasset, Praeposito, (ita enim summi vocabantur in ea familia
praesides) eius ingenium, vocis, morum que suavitas, primo intuitu
vehementer arrisit, statimque cogitare cepit: quo illum pacto ad
collegium allicere posset. Exeuntem itaque sequitur, et in ipso adhuc
templo cum matertera colloquentem assequitur. Rogat ex muliere, cuius
sit, et unde veniat adole scensss illa sororis esse fioium respondet,
etex scholis reversum, ad parentes Dusam proficisci. Tum ille ex
adolescente quaewrit, ecquid monasticum hoc vitae genus sibi arrideat?
quod si ei sese addicere velit; non modo gratis ipsum in collegium se
cooptaturum, quod antea contigisset nulli: verum etiam vestes ei et
lectum, alia que necessaria exhibiturum, sumptus quoque initiationis de
suo additurum; summa, non alio, quam filii loco habiturum.
Accepit mulier laeta insperatam promissionem, eamque se continuo una
cum puero ad eius parentes relaturam, et quae ipsorum hac in re
voluntas sit, brevi renuntiaturam pollicetur. Postridie igitur iter
ingressi, Dusam ubi veniunt, parentibus rem omnem exponunt: qui his
auditis exhilarati, sibi et filio hanc fortunam divinitus, ut ipsi tum
existimabant, oblatam gratulabantur, et sequentis diei summo mane ad
iter se accingunt, in coenobium veniunt, rem omnem cum Priore
transigunt. Is sicuri promiserat, in familiam ipsum recipit; habitu
collegii induit; fuisque postea impensis ad Episcopi Metensis oppidum
ablegat, ut sacris, pro more, inauguretur: ac deinceps quoad vixit,
filii loco habuit.


page 369, image: s399

Hac occasione monasterium ingressus, in illo vixit usque ad annum
aetatis suae trigesimum, Christi autem vigesimum septimum supra
millesimum quingentesimum. Nec tamen eo loco otio et luxui, ut plerum
que soler monachorum vulgus, indulsit: sed omne otium in literis
consumpsit. Luxuriam vero et ebrietarem, inde ab ineunte aetate roto
pectore aversatus est. Bibentibus igitur et colludentibus aliis, ipse
sumpto libro in silvulam vicmam sese proripuit: tantisperin illa vel ad
legendum considens, vel ad meditandum deambulams, donec ipsum hora
cenae domum revocaret. Quamvis enim in hoc aetatis flore alacri et
hilari ingenio esset; ac liberalibus tam corporis, quam animi
exercitiis apprime delectaretur; illiberalia tamen certamina, qualia
sunt aleae, poculorum, et his similia, penitus refugiebat.
Destituebatur autem bonorum librorum copia, eo quod bibliothecam
publicam collegium illud non haberet.
Accidit vero, ut aliquando sub ipso aedium tecto, confusam
dissolutarum membranarum congeriem offenderet; ex qua aliquot
Ciceronis opuscula, et Ovidii omnia opera collegit. Illis tum usus est
libris: inprimis Ovidio addictus, propter poetices studium quo inde a
pueritia flagrarat; quod in ipso accendebatur; adeo ut et noctu versus
somniaret; et de quacumque re obvia carmen conderet. Unde brevi tantum
sibi scribendorum versuum compatavit, ut cum Ovidio dicere posset:
Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
Quicquid conabar dicere, versus erat.
Quod que minime fuit vulgaris argumentum ingenii: coeperat tum
Metamorphoseon libros in Compendium contrahere, amputatis, quibus
abundant, prolixioribus fabularum ambagibus; inque eo opere iam
quinque libros absolverat; verum antequam ad finem produxisset,
Claudius Cantiuncula, cuius postea insignis inter Iurisconsultos fuit
auctoritas, cum aliquando in coenobio ipsum convenisset, scriptumque
illud vehementer probaret, multis id ab illo precibus mutuatus
abstulit, nec unquam postea restituit. Cum poesi musica instrumenta
non inepte iungi existimo, praesertim cum eorum peritia non minima
eruditionis pars a veteribus sit habita. Illis igitur eodem tempore
operam dedit, Idque publicis collegii impensis. Cum enim eius mita in
singulis industria, maxime vero ad Musicam pronum ingenium esset;
Prior Wernerus ipsum in oppido Nuvvuler prope Tabernas, in illis
organis, quorum in templis usus esse solet, institui voluit: cumque
brevi illorum tractandorum peritissimus factus esset, nova organa in
templo paravit, ipsoque postea organico usus est. Ac fuit ieus in hac
arte peritia, in extrema etiam senectute, quoties sese a gravioribus


page 370, image: s400

studiis recrearet, multis admirationi, et delectationi.
Ceterum cum ipsum maturior aetas ad graviora studia vocarer; ad
sacram Theologiam animum appulit: quod fuit circa annum aetatis suae
vicesimum: cum que reliquos sui collegii [Gap desc: Greek word] ,
eruditione et facundia longe antecelletet: statim illi publice
contionandi munus demandatum est: quod cum suscepisset, saepius se a
pio quodam illius collegii sene admonitum esse dixit; si bonus velit
fieri contionator, det oper am ut sit bonus Biblicus, (illa enim
dictione senex utebatur) hoc monens; ut sacra Biblia sibi quam
familiarissima redderet. Qua senis admonitione se ad diligentiorem
sacrarum literarum lectionem, et meditationem vehementer impulsum esse
confirmavit. Docuit autem primum in Ecclesia Lixheimensi; et aliis
tribus ad coenobii iurisdictionem pertinentibus, Prauvviller,
Fleissheim, Helgeringen: postea vero quam eius in contionib. fervor et
eloquentia vicinis innotuisset, ad varias Ecclesias docendi gratia
vocatus est.
Circa annum Christi, millesimum quingentesimum decimum octavum,
prodibant, et passim divulgabantur D. Lutheri de religione libelli;
quorum cum illi per amicum facta esset copia: dici non potest, quanta
cum aviditate perlegerit; quanta cum industria nocturna manu et diurna
versarit. Et legebat quidem non minore cum fructu, quam studio. Etenim
puriorem doctrinam in illis magna cum animi promptitudine
amplectebatur, nec minore cum zelo tuebatur. De hac in omnibus mensis
cum sociis disputabar, eam que contra omnes omnium calumnias acriter
defendebat, haereseos crimen, quod illi, ut fit, a nonnullis im
pingebatur, constantissime ab ea reiciens: Licet enim, aiebat, fieri
possit, ut in aliquibus erret Lutherus, ut humanum est errare, pro
haeretico tamen continuo non habendum: Augustino dicente: Errare
possum, haereticus esse nolo. Neque solum inter socios et coenobii
parieres haec agitabat; verum etiam foris, in quibus docebat
Ecclesiis, doctrinam quam veram esse cognorat, publice omnibus et
ubique praedicabat, erroresque pro ea, qua tum donatus erat, veritatis
luce demonstrabat, et confutabat. Unde brevi fama de illo apud omnes
vicnos increbuit; ut vulgo non aliter, quam Lutheranus monacus
diceretur.
Neque etiam caruit hoc eius in propaganda Dei veritate studium suo
successu. Nam praeter ceteros, qui ipsum docenrem audiverunt,
plerosque sui collegii socios Christo lucrifecit: qui postea, deserto
monachatu, Evangelium Christi constanter, usque ad vitae suae finem,
professi sunt. Praeterea etiam nonnullos viros nobiles: e quorum
numero erat Reinhardus a Rotenburg, praefectus arcis Lutzelsteiniae,
et tutor illius collegii, vir magnae


page 371, image: s401

apud Palatinum auctoritatis: is singulari ipsum amore prosequebatur,
et magno studio protegebat. Habebat enim hostes quoque et adversarios
acerrimos, eosque non imporentes. Primum domesticos seniores collegii
monachos, qui quod animis essent in superstitione obfirmatioribus,
quandiu vivebant, acerbissime illi restiterunt, et plunmum mali
intulerunt. Deinde vero etiam exteros, Episcopum Metensem, et
Argentinensem, cotumque harpyias: a quibus vel centies fuis set
devotacus, nisi is, quem dixi, praefectus a Lutzelsteinio sua ipsum
protectione fuisset tutatus. Is (ut inter cetera et hoc obiter
recenseam) aliquando periculum facturus, qua esset in hac religionis
causa animi constantia, cum ipse quadam die in pagum Lixheimium
habendae contionis causa, more solito esset egressus, aliquot
equitibus comitatus, ad templi fores accurrit, alio, ne agnosceretur,
habitu assumpto, eumque e templo minitabundus evocat quos ipse, non
alios quam Episcopi Merensis equites esse ratus: orat, ut sioi prius
contionem finire liceat, postea se, quocumque vellent, cum ipsis
abiturum: quod cum concessissent, in docendo pergit, tanta cum animi
praesentia; ut ne minimum quidem signum timoris ederet. Finita
contione, cum vitae periculum sibi imminere putaret, populum ad
constantiam, fidem, pietatem, et preces pro se ad Dominum fundendas
hortatus est: quibus habitis, cum omnes metu perculsi essent, ipse
animo fortissimo sese illis sistit, omnem fortunam pro Christi nomine
experiti paratus. Tandem Reinhardus imperterritum eius animum
admirans, nec amplius dissimutans, sese illi aperuit, hominemque
amplexus, ad similem constantiam perpetuo retinendam hortatus est. Et
huius quidem protectione tutus erat a vi et impressione hostium, quam
longe patebat illius dominium: ubi vero extra eius limites
egrediebatur, nusquam non paratae erant insidiae, quas saepenumero
difficilime effugit. Cum enim secutius ambularet, eo quod periculum
suum vel non intelligeret, vel contemneret: persaepe parum abfuit,
quin in manus hostium inciderit- Cuius exemplum esse id potest, quod
contigit anno millesimo quingentesimo vicesimo quinto, quo propter
seditionem rusticam, omnia plena erant periculis et caedibus,
passimque in omnes saeviebatur, quicumque de Evangelii professione
suspecti erant. Factum est autem, ut ipse mense Maio, cum alio quodam
sui collegii Tabernas veniret; statim post editam eo loco ab Antonio
Guisio Lotharingo ingentem rusticorum stragem: volebat autem, quod
febri laboraret, Argent. proficisci ad medicum. Cumque oppidum
exirent, nobilis


page 372, image: s402

quidam, ei loco ab Episcopo Argentinensi praefectus, in porta sedens
percontabatur, quo pergerent: cui ipse, Argentinam se ad medicum,
propter incommodam corporis valetudinem, proficisci dicebat: Ite,
respondit ille, statim sciam, quo eatis. Hac voce ipsi quidam nonnihil
percellebantur, nec tamen aliquid periculi subesse suspicantes
pergebant, donec ipsos iam aliquousque progressos, rusticulus quidam
trepidus et festinus assequutus, equites nonnullos subsequi, iamque
non longe abesse diceret: cuius tamquam angeli voce admoniti,
recordabantur quid sibi voluisset, quae nobilis in porta exeuntibus
dixerat, sibique periculum imminete facile intelligebant. Quare in
proximo statim pago ad pastoris domum sese celeriter recipiunt, qui
ipsos, postquam omnem ei rem exposuissent, confestim per silvas ac
saltus, a recto itinere deducebat. Sed ecce, vix dum discesserant, cum
iam equites ad ostium eius domus adsunt: et de ipsis, quo abivissent,
perquirunt: quibus cum responsum esset, diu iam illos, et longius
abivisse: tum ipsi exsecrantes conviciantesque et hos sibi e faucibus
ereptosindignissime ferentes, tandem recesserunt. Sicque tum beneficio
divino hostium manibus liberatus, postea cautior fuit.
Porro cum neque pericula minui, neque Evangelii professionem eo loco
liberam esse posse cerneret: de relinquendo monachatu, cuius ipsum
iampridem vehementer paenitebat, seque in alium locum, in quo maior
Evangelii libertas daretur conferendo, assidue, cogitare coepit: neque
id dissimulanter, sed communicato cum sociis collegii consilio:
adcoque in hoc proposico firmus fuit: ut ne certissima quidem
maximorum honorum spe proposita, ab eo se dimoveri pateretur. Postquam
enim Praepositus Wernerus senio confectus e vivis discessisset, et in
conventu publico de alio in eius locum substituendo deliberaretut;
communibus ei suffragiis hic honor fuit delatus: quem tamen constanti
animo a se in alium quendam, Brisacium nomine, reiecit. Intelligens
nimirum hoc agere Satanam; ut a pio proposito ipsum retraheret, et hoc
quasi vinculo iniecto, huic vitae generi magis obstringeret, animumque
propagandae veritatis studio ardentem, his quasi honorum et deliciarum
lenociniis emolliret. Obfirmato igitur in eo proposito animo,
priusquam discederet, virginem eius loci honestam, et Brisacio novo
Priori cognatam, Margaretham Bart, filiam Andreae Bart, sibi
despondit. Discedenti Brisacius cenam dedit, in qua valedixit
reliquis eius collegii sociis, qui sex tantum supererant: e quibus
tres ipsum paulo post sunt sequuti. Erant autem illi ex stipendio
annuo residui quatuor tantum floreni, quibus Brisacius in cena
addidit alios quatuor. Hac instructus pecunia, iter


page 373, image: s403

circa medium noctis, (ut tutior per hostium agros esset transitus)
ingreditur, Nicolao W agnero consobrino suo comitatus.
Proficiscebatur aurem recta Argentoratum: quo pervenit sub finem anni
millesimi quingentesimi vicesimi septimi, aetatis suae trigesimi,
ibique nuptias celebravit vicesimo septimo Decembris, quibus pro more
Ecclesiae benedixit M. Theobaldus Nigri, Ecclesiae Argentinensis apud
seniorem Petrum minister: qui et primo eum hospitio suscepit, et
nuptiale convivium in suis aedibus instruxit.
Ceterum cum ex illa pecuniola diu se cum uxore alere non posset:
neque praeterea haberet unde viveret; cogitare coepit de artificio
aliquo manuario perdiscendo. Neque enim Ecclesiasticam aliquam
functionem sperare audebat, cum multis doctis ad illas aditum
praeclusum videret. Urore igitur apud M. Theobaldum Nigri ancillari
iussa, ipse textoriam didicit, nactus eius opificii magistrum: cum quo
de pretio pro bimestri institutione certis conditionibus pactus, opus
aggreditur. In illo vero instituto suo, alieno a pristina vitae
consuetudine, sese hoc disticho consolabatur:
Est Deus in caelo, quiprovidus omnia curat,
Credentes nusquam deseruisse potest.
Erat autem ille in quem imprudens inciderat, textor, Anabaptista,
eiusque sectae domi suae alebat doctorem, miram sanctimoniam
simulantem, nihil tamen (ut solent) operis facientem, tantum ubi
comedendum esset, accumbentem: cum illo quoniam ei convenire non
poterat, quin perpetuo eius et hypocrisin et desidiam reprehenderet,
illud Pauli obiciens: Qui nin vult operari, is nec edat: offensus
tandem his concertationmb. textor, odisse eum coepit: eoque bimestri
elapso, cum iam pridem pactam pro mercede pecuniam recepisset, abire
eum iubet: cumpactiones primitus initae aliud postularempt: ipse vero
quamvis non invitus abillo discederet: perfidiam tamem Anabapcisticam
accusabat, et praeter fidem datam se ab illo extrudi comquerebatur A
textore igitur ita dimissus, quid in posterum sibi agendum deliberare
coepit. Laborabant autem tum forte Argentoratenses in ampliandis
instaurandisque suae urbis fossis et aggeribus. Eo in opere et ipse,
cum aliud non occurreret, quo egestatem suam sublevaret, operam locare
suam, animum induxit: iamque eius rei ab aedili potestas ei facta, et
merces promissa erat. Ibi cum postero die operi admovenda manus esset;
sub vesperam prius fossam circuibat, cogitans secum, quem sibi in
opere laborem potissimum sumere vellet: sed ecce,
[Gap desc: Greek word] , quod dicitur [Gap desc: Greek words] . Cum enim ab illa deam
bulatione ad aedes Theobaldi Nigri reversus esset, indicat ei uxor, in
ea domo, ut dixi, ancillans, adfuisse ministrum urbis publicum, qui
iusserit: ut in summo templo Consulem et D. Bucerum conveniat. Hoc
numcio,


page 374, image: s404

cum ignoraret quid sibi vellet, turbatus; statim, quo vocatus erat, se
contulit. In templum ubi venit, a Bucero conspectus accedere iubetur.
Tum ei consul mandat; ut in pagum Dorlizheim exeat, ibique diebus
Dominicis evangelium Christi praedicet, et populum, ad turbas pronum,
ad tranquillitatem et oboedientiam hortetur. Hanc ipse vocationem plane
divinam, laetus accipit, Deoque patri gratias agit; qui pro sua
bonitate clementer ipsum respexisset. Est autem pagus ille tribus ab
urbe milliariis, vicinum habens oppidum Moltzhemium Episcopi
Argentinensis.
Adillum igitur exibat singulis diebus sabbatinis, et sub vesperam cius
diei contionabatur; sequempte autem Dominica tres habebat contiones, et
postera die Lunae mane redibat ad urbem. Receperat autem ipsum in
domum suam Bucerus: victumque ei dabat; ut reliquis dieb eius opera
uteretur in deseribemdis, quae praelo typographico erant submittenda.
Adeo enim male pingebat Bucerus; ut quae scriberet, a Typographis, imo
ab ipsomet saepe Bucero, difficilime legerentur: Musculus vero ea
legebat expeditissime, et pingebat elegantissime. Descripsit itaque ei
cum alia plura, tum vero potissimum explicationem Zephaniae Prophetae,
quae exstat, in cuius fronte eius leguntur carmina: et Psalterium illud
totum, quod sub Aretii Felini nomine in lucem edidit.
Cum itaque aliquot iam mensib. ad illam ecclesiam ex utbe esset
egrestus; tandem de consilio ministrorum, cum uxor eius iam partui
vicina esset, penitus ad eam emigravit: non multa tamen suppellectile
onustus. Nihil enim habebat praeter lectulum, quem ex coenobio
deportamdum curaverat. Venientem excipiebant vicini perhumaniter, ac
omnis generis vasa utempsilia benigne offerebamtiparum autem straminis
soloinstratum illi pro lectica erat Tantam lubens pro Christi
Evangelio pauperiem passus est, cum inter Pontisicios am plissimis
poruisset et opib. et honorib. florere. Et quam nullus ipsum lucri
odor ad Evangelii professionem impulerit, vel hoc solum testatur; quod
annum totum in illa ecclesia docuit, cum ne teruncium quidem a quoquam
stipendii loco acciperet, nec etiam peteret; sed in summa paupertate
patientissime et tranquille viveret. Quo minus autem illi stipendium
solveretur; in causa erat Abbas Coenobii Hobenforst, qui cum omnes
illius ecclesiae decimas, et census annuos colligeret; ministro tamen
Evangelii stipendium pemdere recusabat; tandem vero Argentinempsesut
ipsius penuriam sublcva rempt, aliquam illi pecuniae summam, e publ
aerario benigne numerarumt.
Cum ergo ibi tantis in angustiis rei familiaris habitaret: scholam
instituto perquam pio et utili, aporuit; ac vicinorum pueros in
literis instituit: eaque opera omnium sibi animos adeo devinxit; ut
patris loco ipsum omnes amarent ac veneraremptur. Porro iuxta illum
pagum coenobium est ordinis S. Ioannu: in quo, quia ad dioecesin
Epite. Argent pertinet, anniversaria celebramtur encoenia, in iisque
monachus


page 375, image: s405

vel factificulus aliquis Moltzheimensis contionem habere solet. Illam
itaque ut audiret, rogantibus vicinis, exivit. Tractabat autem tum
forte pro contione Monachus verba Pauli ad He braeos: sine fide
impossibile est placere Deo: cumque multa de praestantia fidei
dixisset, tandem magna acerbitate in Lutheranos, nominatim vero
Argentinenses, tamquam desertores fidei Catholicae, invehebatur. Erat
autem frequens concio, et inter ceteros frequentiores aderant cives
et sacrificuli Moltzheimenses: qui quasi re bene acta, suaviter in
sinum ridebant. Postquam autem finem dicendi fecisset, de cathedra
descendentem monachum Musculus aggreditur: et heus tu nequam, inquit,
consiste, et nunc mo vicissim audis ostendam enim toti huic Ecclesiae
nequitiam tuam. Conscensoque suggestu, eadem Pauli verba populo
enarrams, genuinum illorum sensum de vera et salvifica in Christum
Iesum fide explicabat; et Argent. nequaquam desertores, sed assertores
verae huius fidei esse demonstrabat. Tum vero populo undique
confluente, sacrificuli confusi sese paulatim alius post alium
proripuerumt. Oeconomus vero coenobii confestim accurrens, sermonem
illius expostulando interrupit, et a contione desistere iussit, ac
quis ei in hocloco contionandi potestatem fecisset, interrogavit? Cui
ipse, Quis tibi banc, inquit, potestatem dedit, monachum mendacissimum
in hunc locum constituendi, qui Senatum populumque Argentinensem
inique adeo et impudenter calumnietur? mihi vero ex officio et data
fide incumbit: ut magistratum meum ab iniquis et falsis
eriminationibus illius purgem. Hac responsione semel repulsus
Oeconomus, cum ipse in sermone pergeret: statim redit, et non iam
minis, sed precibus instat ut cesset; omnino enim ad seditionem et
tumultum rem spectare: ipse vero quieto illum animo esse iubet,
populumque, ne quid seditiose agat, hortatur; sieque constanter et
magno animo ad finem usque orationem deducit. Huius rei fama cum
ilico Argentoratum emanasset: magnam illi apud omnes bonos
auctoritatem et laudem peperit.
Egit in hoc pago annum integrum, cum ipsum Argentinenses revocarunt in
urbem; ut in summo templo D. Matthiae Zellii diaconus esset: quam ipse
functionem, cum se minime ad eam idoneum putaret, dici non potest,
quanta cum difficultate receperit: tandem vero coactus, biennio eam
subivit: inque illa hoc potissimum memorabile gessit, quod Dosnam,
pagum Argentinensium iuxta oppidum Niivvyler, emissus, cum in eo
hactenus a populo missa Pontifieia pertinaciter retenta fuisset, ipse
prima statim contione effecit: ut populus sua sponte eam confestim
abrogarit, et monachum, sacra illa hactenus administrare solitum, e
templo, una cum universa papistici cultus supellectile eiecerit Ibi
tamen sex tantum septimanis docuit: cum alio in eius locum substituto,
ipse ad urbem revocatus est.


page 376, image: s406

Reliquo tempore quo Argentinae diaconi officio functus est, lectiones
sactas Wolfgangi Capitonis, et Martini Buceri diligenter audivit:
ibique primum, cum id studia sua requirere cerneret, Hebreae linguae
operam dare coepit. Cuius in studio, summae diligemptiae, vel hoc
luculentum esse argumentum potest: quod Lexicon Hebraeum sua manu
elegantissime conscripsit: tantamque brevi eius linguae cognitionem
sibi comparavit: ut non sacra solum Biblia; sed et Rabinorum
obscurissimos commentarios, et Chaldaicos etiam interpretes, perfecte
intelligeret.
Ceterum elapso biennio, Augustani in principio anni millesimi
quingentesimi trigesimi primi ab Argentinensibus petunt, ut Musculum,
Ecclesiae suae aliquot annis concedant. Huic Augustanorum petitioni,
quam vis haud gravatim annueret Senatus Argentinensis; ipse tamen
pedibus et manibus reluctabatur: quod tanto oneri se minime omnium
parem esse iudicaret, nec omnino eorum voluntati obtemperasset,
quantum vis vehem enter urgente Bucero, nisi suam senatus auctoritatem
interposuisset: qui hoc ab illo officium, pro suo in ipsum iure,
vehementer postulabat. Mandato igitur paruit, et Augustam sub initium
anni trigesimi primi venit: prim am que ibi contionem habuit apud
Minoritas vicesimo seeundo Ianuarii hora septima matutina, tractans
locum Matthaei undecimo: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
Designatum igitur ei primum fuit tem plum S. Crucis: in quo docuit
septem illis annis, quibus adhuc faex Papistica, post revocatum
postliminio Evangelium, in ecclesia Augustana haesit.
Erat autem illo tempore eius ecclesiae afflictus et perturbatus
status, non solum propter Episcopi, Canonicorum, reliquorumque
Pontificiae religionis asseclarum, machinas et turbulenta consilia,
quib. Christi Evangelium illinc expellere numquam non conabantur:
verum etiam ob Anabaptistarum furorem, qui, ut solent ubique in
teneras Christi Ecclesias sese instar serpentum insinuare: ita in hanc
quoque subingressi erant, in eaque et multos seducebant, et valde
impudenter et temere agebant. Neque enim iam occulte, sed palam
docebant: et eo usque quorundam audacia progressa erat; ut in ipsum
templum, ea hora qua populus ad audiendum Dei verbum convenerat,
ingressi, conscenderent suggestum, suosque errores publice
profirerentur: quos consul interveniens, cum res ad tumultum et
seditionem, populo vehementer commoto, spectatet, comprehendi, et in
carcerem conici iubet. Nec deerant qui gladio tollendos esse
clamarent, et magistratum ad eiusmodi vindictam hortarentur: his
comtradicebat Musculus nec eo modo cum errantib. agendum: sed omnia
prius experiunda, et patiemda potius, Christianaque institutione, quam
gladio, vincemdos esse docebat. Ingenuum enimhominis animum esse, qui
duci magis quam


page 377, image: s407

cogi velit: eoque magistratum ad clementiam, et longanimitatem
cohottabatur. Ipse vero in carcere eos quottidie invisebat, et quamvis
primo congressu pertinacissime eum aversarentur, et pessimis conviciis
incesserent: progeniem viper arum et Pseudoprophetam vocantes, qui sub
vestitu ovium lupum rapacem alat, et ipsorum sanguini insidietur,
aliaque his etiam atrociora in ipsum evomerent, omneque colloquium
detrectarent: nihil tamen his ipse movebatur, neque a proposito
desistebat, quin quottidie ipsos accederet; neque id vacuis manibus;
sed aliquid subinde edulii, quo confirmarentur (erant enim aliqui ex
carceris foetore parum firmi) secum ferebat: cavebatque summo studio,
ne religionis et doctrinae ullam mentionem faceret, donec humanitate
eius et beneficiis victi, ipsum tandem ardentissime amare, eius
colloquium ultro expetere coepissent: tum demum seposito omni affectu
pravo, ipsum patienter audiebant, suaque cum ipso familiariter
conferebant; et alium post alium errorem agnoscebant, tandemque
publice pro rostris anabaptismum suum abiurarunt: qui prius quodvis
potius crudelissimum supplicii genus subire, quam ab erroribus
discedere parati erant, e quorum numero unus postea ecclesiae minister
factus est. His vero ita convictis, tranquillior postea ab
Anabaptistico furore ecclesia fuit.
Cum Pontificiis autem, qui tum summum D. Virginis templum, cum aliis
potioribus, pleraque etiam monasteria adhuc obtinebant, acrius illi
certamen, et [Gap desc: Greek word] bellum fuit. Licet enim hes
omnes, quotquot ibi erant, ecclesiae ministri unanimiter impugnarent;
ipsius tamen prae ceteris, vel hostium testimonio, potissima
acrimonia erat: unde et adversariorum cumprimis obiectus erat odio et
insultibus: donec tandem effecit: ut Senatus populusque Augustanus,
anno millesimo, quingentesimo, trigesimo quarto, die Magdalenae sacro,
pontificiam contionem in universum abrogaret, una cum missis et
idolis, in iis locis, ubi Senatus vigere auctoritas putata est:
relictis octo rantum remplis Pontificiae superstitioni, sic tamen ut a
contionibus abstinerent: quae et ipsa postea anno millesimo
quingentesimo trigesimo septimo, die decimo septimo Ianuarii decreto
maior s Senatus, urbe expulsis sacrificulis et monachis, ab omm sunt
idololatrico cultu purgata, et Evangelicae doctrinae consecrate. Tum
illi codem anno parochia maioris templi quod D. Virg ninuncu patum
est, demandata fuit: in qua primam concron m habuit decimo quinto
Iulii, postremam vero trigesimo primo Ielii, anno Christi millesimo
quingentesimo quadragesimo septimo, ut post dicetur.
Porto in hac statione illi non solum honores; sed et studia privata et
labores publici creverunt. Nam ut de privatis studiis


page 378, image: s408

primum dicamus, ad priorem doctrinam cognitio Graecae linguae
accessit, cui eo tempore primum operam dedit, primis eius rudimentis
imbutus a viro doctissimo M. Xysto Betuleio, scholae Augustanae
primario praeceptore. Quantum autem in illa profecerit, testantur
opera ab illo in Latinam linguam e Graeca conversa: quorum plurima
publice exstant: utpote D. Cbrysostomi Commentarii in epistolas Pauli
ad Romanos, Ephesios, Philipp. Coloss. et Thessalonicenses ambas: quos
transtulit anno Christi millesime quingentesimo trigesimo sexto. Item
operum D. Basilii tomum secundum integrum Latine reddidit, anno
millesimo quingentesimo quadragesimo, cum scholiis eiusdem in totum
Psalterium; Cyrilli epistolas triginta novem: Homilias novem:
Apologiam ad Theodosium Imperatorem, et Declarationem duodecimam
Anathematismorum, quos posuit concilium Ephesinum; epistolas etiam
Synodales quadraginta duas, et dogmata Nestorii: quae Cyrillus
impugnavit: quae omnia Basileae impressa. Ex Athanasii monumentis
convertit Synopsin sacrae scriptura, Veteris et Novi instrumenti:
Quaestiones etiam Veteris et Novi Testamenti numero 140. Libellum de
finibus, et Synopsin Theodori Episcopi Tyri. Ex historiis
Ecclesiasticis decem libros Eusebii de rebus ecclesiasticis: quinque
libros eiusdem de vita Constantini: Socratis ecclesiasticae historiae
libros septem: Soromeni libros novem: Theodori lectoris libros duos.
Evagri monachi libros sex. Et in historiis profanis, quinque libris
Polybii, qui iam ante extabant, duodecim epitomas adiecit. Haec illa
omnia non sine multis vigiliis e Graecis Latina fecit: ut vix alium
esse putem, qui ante ipsum in Graecis auctoribus interpretandis plus
studii operaeque posuisset: id quod eo maiorem admirationem meretur,
quod et in hac tanta aetate (erat enim iam quadragenarius) et hac
statione laborum et curarum plena, Graecas literas primum addiscere
coepit. Addam, quod eodem tempore Arabicas etiam literas, absque ullo
praeceptore, qui vel literam illi demonstraret, summo ingenio ac
studio indagavit ac perdidicit. Nactus enim a viro optimo Bonifacio
Lycosthene, symmysta suo, quinque linguarum Psalterium, quod non
Psalmos solum; sed et singulos versus sibi mutuo habebat oppositos; in
illo passim nomina propria, quae in omnibus linguis eadem, sibique
similia manent, perquisivit, et ex illis integrum alphabetum collegit:
eaque ratione Arabicas literas legere coepit: et postea etiam
intelligere; cum aliis rebus adiutus, tum vero etiam cognitione
affinium linguarum Hebraicae et Chaldaicae.
Haec tum eius erant privata studia: quibus publici labores longe
graviores erant.


page 379, image: s409

Docuit enim in illa ecclesia annis integris ootodecim, summa cum
diligentia et labore: id quod ex commentariis illius in Mattbaeum,
Ioannem, et Psalterium, quos ex publicis in hos libros enarrationibus
conscripsit, satis apparet. Spiritus erat in contionibus ardens,
oratio acris et fervida; quae auditorum animos instar gladii
[Gap desc: Greek word] penetrabat, movebatque vehementissime, sive
consolaretur infirmos, sive reprehenderet sceleratos ac pertinaces.
Erat enim vitiorum impugnator plane [Gap desc: Greek words] .
Methodum observabat exactam, facilem, et vere
[Gap desc: Greek word] : unde et summa cum laude, et admiratione omnium, maiore vero
cum fructu plurimorum docuit, et bonis omnibus in honore et pretio
fuit.
Inter publica negotia recensendae etiam legationes sunt, quas
ecclesiae et Rei pub. nomine, iussu magistratus suscepit. Quarum prima
fuit Isenacum oppidum Thuringiae, anno millesimo quingentesimo
trigesimo sexto, mense Maio, quo indicta erat synodus, ad quam
Lutherus, et alii Doctores ecclesiarum inferioris et superioris
Germaniae venirent; ut de concordia in negotio cenae ineunda inter se
tractarent. Ad hunc conventum, cum senatus Augustanus ad concordiam
omnino propenderet, missus est ipse et M. Bonifacius Lycosthenes, qui
profecti, Isenacum venerunt decimo tertio Maii, cum plerisque
superioris Germaniae primi nominis Doctoribus. Cum vero nec Lutherum,
nec alium quemquam ex doctoribus ibi invenirent, et decimo septimo
Maii a Luthero per literas rogarentur, ut propius accederent; quod
sibi ob recentem aegritudinem longius iter tentandum non esset,
solventes Isenaco Wittembergam usque perrexerunt Porro acta illius
synodi et capita concordiae initae, cum publice exstent, nihil attinet
referre. Quibus autem rationibus, cum ipse, tum alii multi boni viri,
impulsi sint; ut, cum in hac causa crassam quorundam sententiam minime
amplecterentur, in hanc tamen concordiam consentirent, deque sua,
qua hactenus docnerant, perspicuitate nonnihil decederent, prudentes
viri facile intelligumt. Nimirum quod persuasum hoc illis esset,
facturos se id summo cum ecclesiae et Reip. bono. Sic enim solum
gravem, et male consultam illam de hac causa controversiam tolli,
ecclesiis diu desideratam pacem restitui, et Res pub etiam firmius
coniungi et consociari posse. Postquam vero, rerum eventu edocti, his
quasi fucis verborum pertinacioribus non satisfieri, simpliciores vero
in errorem abduci, seque apud omnes bonos in suspicionem mutatae
sententiae venire cernerent, ad pristinam suam perspicuitatem reversi,
et palam quid sentirent, professi sunt.
Post hunc conventum annis sequentibus quadragesimo et quadragesimo
primo habita sunt comitia Principum, ac statuum rotius Imperii
Wormatiae et Ratisbonae, in quibus Theologi Protestantium


page 380, image: s410

cum Pontificiis de religione conferrent: Ad hos et ipse a Senatu
Augustano missus est. Ac in posteriore quidem Ratisbonensi colloquio,
Notarius cum aliis quibusdam delectus, et a Caesare confirmatus, acta
illius colloquii inter Philippum Melanchthonem et Ioannem Eccium
habiti conscripsit. In his etiam comitiis cal. Iunii contiones duas de
Missa Papistica habuit, quae postea Wittembergae in lucem editae sunt,
et Augustae recusae, cum additione de externis Missae abusibus. Has
postea anno quadragesimo quarto edito libro impugnavit Ioannes
Coehlaeus, in defensionem Papistici sacerdotii, cui ipse
Anticochlaeum, Latine et Gernanice scriptum opposuit. Anno autem
Christi millesimo quingentesimo quadragesimo quarto Donaverdenses
Evangelicam doctrinam amplexi, petiverunt ab Augustanis: ut et aliquem
ex suis Theologis ad se mitterent, qui ecclesiam apud ipsos
constitueret, et prima sanae doctrinae fundamenta poneret. Id tum
officii, communi Senatus et collegarum suffragio Musculo demandatum
fuit. Profectus itaque Donaverdam primam ibi contionem Evangelicam
habuit vicesimo octavo Decembris, et postea quadrante anni quottidie
ibi docuit; reversus Augustam vicesimo quinto Martii, anni
quadragesimi quinti. Scripsit tum in usum scholae Werdensis
Catechismum Latinum, qui publice exstat impressus Augustae anno eodene
quadragesimo quinto.
Et haec sunt fere, quae in ecclesia Augustana gessit, usque ad annum
Christi quadragesimum septimum: quo Imperator Carolus, post confectum
infaustum illud Smalcaldicum bellum, ad Cal. Septembris Augustae
conventum Principum ac Ordinum Imperii indixerat, eoque ipse cum
Ferdinando, fratre, Romanorum Rege, et plerisque totius Imperii
Electoribus, Principibus, Cardinalibus et Episcopis venerat. Post
cuius ingressum in urbem, ademptum illi fuit Cal. Augusti templum
primarium D. Virginis, in quo hactenus Musculus docuerat, et Caesari
redditum. Quo facto licet iam suo templo careret; a praedicandi tamen
munere non destitit, sed in eo strenue perrexit, toto illo tempore,
quo Senatus populusque Augustanus professionem Evangelii constanter
retinuit; nec de sua in docendo parrhesia quicquam remisit: quod
quanto suo cum periculo fecerit, agnoscunt prudentes Innotuerat ex
contionibus Caesari, Regi, Catdinalibus et Episcopis: nec non
subordinati erant Corycaei, qui in ipsum animadvertebant, et vel apud
Caesarem vel Regem accusabant, tamquam maledicum, et qui plebem in
clerum incitaret. Ex quibus facile primus fuit, Michael Sidonius
Archiepiscopi Moguntini Vicarius Episcopus, qui ipsius contiones
frequenter non audiebat solum; sed et calamo excipiebat: unde saepe ab
amicis admonebatur: ut sibi temperaret,


page 381, image: s411

ne in periculum incurreret. Senatus quoque Augustanus, cum videret
illum non in nullo periculo verfari, tres illi viros in custodiam
corporis decrevit, qui illum quoties habenda esset concio, ad
suggestum usque deducerent; ibique operirentur, et dimissa contione
domum reducerent. Ad haec tumultus saepe equites et stabularii
Cardinalis Augustani, ante illius aedes commoverant; ignominiose
ipsum, et cum ludibrio e domo provocantes, et lapidibus fenestrarum
specularia perfringentes. Omittimus etiam Hispanorum, monachorum, et
sacrificulorum insidias, calumnias, et cachinnos: quae omnia infracto
animo tulit, et in finem usque perferre decreverat, morris quoque
extremum periculum subire; modo Augustani bonam Evangelii causam non
desererent: hancque suam mentem Senatui Augustano palam significarat.
Postquam vero anno sequente Imperator Carolus decretum et librum de
religione conscriptum, Interim vulgo dictum, promulgasset: eumque ab
omnibus totius Imperii Ordinibus et civitatibus ratum haberi vellet:
Augustani vero, sicut et alii, in eo non solum timide agerent; sed
urgente Imperatore, decrotum illud, ut paci et tranquillitati suae
consulerent, maioris Senatus consulto reciperent: tum ipse, ut qui
librum minime omnium approbaret, suamque de illo sententiam exhibito
seripto, ac publice pro contionibus ex plicarat, eoque periculum suum
facile intelligeret, ea ipsa die, quae vigesima sexta erat Iunii, ex
urbe sub vesperam discedit, id quod Senatui antea facturum se
praedixerat, si falsam illam doctrinam reciperent. Prius tamen quam
discederet, consulem accessit, eique consilium, et horam abitus sui
patefecit; ut si quid amplius Senatus tum ipso agere velit, id commode
interea possit. Cum vero a nemine requireretur, sumpta cena, uno solum
cive comitatus ex urbe discedit, relicta ubi uxore et octo liberis.
Sie itaque abivit Augusta, cum annis ibi docuisset octodecim, toti
civitati bonisque omnibus gravi sui desiderio relicto. Arbittor autem
ex his conspicuum esse, ipsum non nutantibus, ut Sleidanus scribit,
rebus; sed penitus prolapsis, cum nulla amplius spes retinendae sanae
doctrinae superesser, migrasse. Extra utbem constitutus, vestes
primum, ut minus agnosceretur, apud amicum quendam mutavit.
Postea conscenso curru, aliquot ea nocte milliatibus contectis, recta
Lindaviam petiit, inde Constantiam, et postea Tigurum venit; ibique
aliquot diebus apud D. Henricum Bullingerum commoratus, Basileam
illine ad Ioannem Hervagium profectus est. Uxor vero cum liberis
decimo sepumo Iulii eum sequuta est, incerta ubi ipsum terrarum
inventura esset, nisi quod Basileam, ut iussa erat, sequi ipsum
constituerat Ubi vero


page 382, image: s412

Constantiam venit, missis Basileam per amicum literis, de suo lpsum
adventu certiorem fecit: quo cognito, Constantiam et ipse celeriter
rediit trigesima prima Iulii, ibique uxorem cum liberis reperit. Cum
eo venisset, sequente Dominica, quae quinta erat Augusti, binas ad
ecclesiam contiones habuit, marutinam et vespertinam, tractans locum
Ioan. sexto: Exeotempore multi discipulorum cius desciverunt, eo
relicto, nec amplius cum ipso ambulabant. Dixit ergo Iesus ad
duodecim: Num et vos vultis abire? Respondit ei Simon Petrus: Domine,
ad quem ibimus? Tu verba vitae aeternae habes: et nos credimus et
cognovimus, quod tu es Christus, filius Dei vivi. Ex his verbis primum
docebat, quam graviter peccarint urbes, quae in gratiam hominnm a
Christi Evangelio turpiter desciverant. Deinde hortabatur
Constantienses, ne harum exemplum sequantur: sed Apostolorum vestigiis
insistentes, Christo filio DEI constanter adhaereant, qui solus verba
vitae aeternae habeat. Fuit haec, ni fallor, postrema Evangelica
concio, quae quidem tranquillo rei pub statu Constantiae habita est.
Postera enim die, quae erat sexta Augusti, summo mane, Hispani milites
duce Alfonso Vive, urbem invaserunt, et oppugnarunt, ex qua urbis
calamitate, quantum ipsi ad pristinos dolores accesserit, quis non
intelligit?
In ipsa vero urbis oppugnatione, suadentibus amicis, inprimis vero
Ambrosio Blaurero, eius ecclesiae ministro primario, in vicinam
Helvetiam, ad quam solam in illo tumultu ex urbe patebat exitus, cum
uxore et liberis sese contulit, ea die Cellam Episcopi usque, non sine
magna difficultate profectus.
Ubi cum triduum conquievisset, D. Ioachimus Vadianus, Consul
Sangallensis, vir undequaque doctissimus, datis per Valentinum
Fortmillerum Ecclesiae ministrum literis, Sangallum ipsum vocat, et
hospitium ei, totius senatus nomine, perbenigne offert.
Eo igitur cum uxore et liberis delatus decimo Augusti, acceptus a
Sangallensibus perhumaniter est, et binas sequente Dominica, quae
duodecima erat Augusti, contiones; bi habuit. Eadem ipsa vero die,
uxor eius partim molestiis peregrinationis; et laboribus debilitata,
partim vero retroribus Constantiensis oppugnationis concussa,
gravissime decumbere coepit; adeo ut de eius vita medici deiperarent.
Sesquimensem igitur Sangalli commoratus, cum illa utcumque Dei
beneficio convaluisset, Tigurum familiam transtulit vicesimo septimo
Septembris: ibique cum ei atque familiae Tigutini hospitium
praebuissent, consedit, et sex mensibus, priusquam commoda ei vocatio
aliqua offerretur, habiravit. Quamquam enim dum illic moraretur Thomas
Crammerus Atchiepiscopus Cantuariensis, in Angliam ipsum vocaret:
tamen quod


page 383, image: s413

profectio haec ei ob senium, et uxoris infirmam valetudinem, libetos
quoque, quos habebat parvulos, non solum molesta, sed et periculosa
videretur futura, vocationem modeste recusavit.
Anno vero sequente, cum Bernenses idoneo Theologo destituerentur, qui
sacras literas, in ipsorum schola profiteretur, vocatus tum a senatu
ipse ad illam professionem fuit. Quae vocatio cum ei esset gratissima,
tum ob ecclesiae et Rei pub. praestantiam, tum ob veterem amicum D.
Ioannem Hallerum, eius ecclesiae primi nominis ministrum, grato illam
animo acceptavit: ac cum suis omnibus quinto Idus Aprilis Bernam sese
contulit, exceptus a senatu, ecclesiae ministris, et scholae
professoribus liberaliter ac perhumaniter. Professionem vero suam ibi
auspicatus est vicesimo quinto Aprilis anni millesimi quingentesimi
quadragesimi noni. In huius muneris functione versatus est anmis
quatuordecim, magna cum laude, et fructu non scholae solum, sed et
universae Christi ecclesiae. Etenim ut taceamus, quae privatim pro
officii sui ratione egit, partim cum piis et orthodoxis hominibus per
Germaniam, Galliam, Angliam, Italiam, Poloniam, et alias regiones:
partim etiam cum haereticis, quorum aliquos ad palinodiam adegit, et
ex iis cumprimis Matth Grybaldum: vel sola scripta, quae in hac
professione edidit plurima, perpetuo testabuntur, quantum ecclesiae
Dei profuerit. Etenim exorsus praelectiones suas a Psalmo Davidis
centesimo quarto, cum priotes Augustae enarrasset, tandem commentarios
amplissimos in totum psalterium absolvit et edidit, anno millesimo
quingentesimo quinquagesimo Post psalmos, explicationem Geneseos
aggressus est, eamque ad finem perduxit, et publicavit anno
quinquagesimo quarto. Genesi subiunxit Esaiae propheta enarrationem,
quam iusto volumine conscriptam divulgavit anno quinquagesimo septimo.
Post haec epistolas Pauli illustrare coepit: ac primo quidem anno
quinquagesimo quinto commentarios in epistolam ad Romanos in lucem
edidit, quos quidem Augustae conscriptos sibi hactenus servarat.
Deinde vero anno undesexagesimo in ambas ad Corinthios combentatus
est, quarum enarrationem post Esaiam susceperat. Has subsequutae sunt
epistolae ad Galatas et Ephesios, iustis commentariis illustratae anno
sexagesimo primo. Et postremo lucubrationes in epistolas ad Philipp.
Coloss. et Thessal. ambas, partem etiam prioris ad Timotheum, cui
immortuus est; quas post eius obitum in lucem heredes emiserunt. Pene
hic praeterieramus, quod inprimis commemorasse oportebat, Locorum
communium opus plane divinum, quod iuxta alias suas, iam enar ratas,
lucubrationes toto decennio elaboravit, et tandem anno sexagesimo
edidit. Haec tanta volumina propriis manibus, sine ullius amanuensis
opera, ab ipso conscripta, quantis laboribus


page 384, image: s414

et vigiliis ipsi constiterint, quantamque hodie ecclesiae Dei
utilitatem ferant, pii et eruditi iudicabunt. Relinquimus nunc minora
illa, quae partim in gratiam amicorum, partim vero etiam ad publicam
utilitatem edidit. Utpote anno quadragesimo nono Dialogos quatuor,
Proscaeri titulo inscriptos: quibus hoc argumenrum tractat: An liceat
Christiano Evangelicam veritatem agnoscenti, bona conscientia
Papisticis, vel aliis quibuscumque illicitis sacris externa societate
communicare. Item, quatenus vis iniuste illata homini Christiano
patienter ferenda sit; scriptum Germanice. Refutationem etiam impuri
Carechismi Augustani Catechistae, itidem Germanice scriptam, et Bernae
editam anno quinquagesimo primo: Et Dialogos quosdam Germanicos, de
Concilio Tridentino: Item explicationem Decalogi anno quinquagesimo
tertio, quam tamen postea Locis suis communibus inseruit Haec sunt,
quae in hoc suo munere non sine magno posteritatis emolumento
elaboravit: quaeque eo maiorem apud posteros gratiam invenient, et
utilitatem ferent, quod non solum methodo perspicua et facili, sed et
summa sunt modestia et sobrietate scripta. Natura enim a
contentionibus semper abhorruit, neque sese digladiationibus
immiscuit: ubi vero in controversis articulis ab aliis forte
dissentit, sine aliorum id iniuria et contemptu facit. Unde et scripta
illius a nullo unquam ipso vivo sunt im pugnata, excepto uno Cochlaeo,
cuius supra mentionem fecimus.
Continuit autem sese intra scholasticae professionis limites, neque
sermones ad ecclesiam, praeter paucos aliquos, petentibus amicis,
habuit. Licet enim ei a Senatu, Ecclesiasticum quoque docendi munus
offerretur; recusavit id tamen cum proprer senium, tum vero etiam
peregrinum linguae idioma. A negotiis vero alienis studio abstinuit;
ut suo solum vacaret officio: in quo adeo erat assiduus; ut vix ullam
praelectionem sine gravi causa omitteret. Ceterum quam grato erga
Bernensem Rem pub. et ecclesiam animo fuerit, quamque eam amarit, vel
hoc solum satis ostendit; quod vocationes omnes, quae illi hoc tempore
contigerunt variae et splendidissimae, recusavit et defugit. Etenim in
Angliam vocatus est ter, praesertim post obitum Martini Buceri, magnis
pollicitationibus: Augustani etiam, quos numquam non amavit plurimum,
anno quinquagesimo secundo pristinae libertati restituti, inter
ceteros ecclesiae suae ministros exules, ipsum cumprimis revocarunt.
Argentinenses item, quibus se nihil non debere semper agnovit, et
praeter hos Otho Henricus et Fridericus I'alatini, et Landgravius
Cattorum Princeps, ad suas ipsum scholas et ecclesias, opulentissimis
promissis stipendiis, multoties evocarunt: quas tamen vocationes
omnes, quantumvis honorificas, cum aliis de causis, tum vero


page 385, image: s415

hac potissimum renuit, quod illi Rei pub. quae ipsum exulem benigne
susceperat, ac liberaliter hactenus foverat, ad vitae usque finem,
grato animo et constanti opera inservire decreverat.
Haec de externa et publica eius in schola, et ecclesia Christi
conversatione: huic privata et domestica haud fuit dissimilis. Pacem
coluit cum omnibus ecclesiae ministris: et scholae professores,
collegas suos, amavit plurimum, et fratrum loco habuit; unde et
abipsis redamatus, et patris loco habitus est. Erga uxorem et familiam
perbenignus et facilis fuit, ac in domesticis molestiis ferendis
patientistimus. Erga pauperes, praesertim peregrinos et exules,
beneficus et fere [Gap desc: Greek word] , usurae hostis acerrimus,
amicorum cultor studiosissimus. Coluit autem amicitias et Principum
virorum, et doctissimorum superioris saeculi hominum quibus omnibus et
ipse in honore et pretio fuit Victu usus est simplici et
temperantissimo, unde et valetudine fuit integerrima et senectute
perquam tolerabili. Corpore erecto, facie rubicunda, oculis
acutissimis, dentibus ad miraculum usque firmis, manibus denique et
pedibus officium suum ad extremum usque probe facientibus. Et quamvis
sinistro pede multis annis male affecto uteretur; multum tamen et
libenter animi gratia deambulabat; quae tamen eius deambulationes non
otiosae, sed fructuosissimae erant, et sacris meditationibus
dedicatae, quae recessus et solitudinem amare plerumque solent.
Expositis praecipuis vitae eius actionibus, restat ut mortis quoque
historiam paucis subiungamus Coeperat autem prorimo ante obitum anno
tenuiore esse valetudine, cum ob affectam aetatem, et attenuatum
infinitis curis et laboribus corpus, tum ob tussim vehementem et
inveteratam, quae illi multo tempore molestissima fuit. Unde et
crebriores solito eius erant eo anno aegrotationes: ex quibus licet
Dei beneficio, et medicorum opera subinde confirmaretur; ipse tamen
mortem sibi instare facile praesentiebat: seque ad illam quottidie
parabat magis; animum sepositis aliis curis ad tranquillitatem
componens, inque solam mortis meditationem incumbens. Id quod ex his
eius patet versiculis, quos paucis ante obitum mensibus conscripsit:
Nil superest vitae, frigus praecordia captat:
Sed tu Christe mihi vita perennis ades.
Quid trepidas anima? ad sedes abitura quietis,
En tibi ductor adest angelus ille tuus.
Linque domum hanc miseram, nune in suafata ruentem,
Quam tibi fida Dei dextera restituet.
Peccasti? scio: sed Christus credentibus in se
Peccata expurgat sanguine cuncta suo.


page 386, image: s416

Horribilis mors est? fateor: sed proxima vita est,
Ad quam te Christi gratia certa vocat.
Praesto est de Satana, peccato et morte triumphans
Christus: ad hunc igitur laeta alacrisque migra.
Ceterum vicesima secunda Augusti, quae dies erat Dominica, cum mane
nullam corporis infirmitatem sensisset, et audiendae contionis gratia
ad templum accessisset, in ipso templo febris ipsum cum horrore
invasit. Domum igitur dimissa ecclesia reversus, ac toto corpore
horrescens, ad mensam quidem ut pranderet consedit: et parum de
iusculo sibi apposito sorbillavit: statim tamen, quod omnem cibum
fastidiret, et febrilis horror augesceret, de mensa in lectulum, quem
in Museo suo paratum habebat, abductus, nec unquam postea ex Musaeo
egressus est In lectum autem collocatus, et stragulis, ut calefieret,
quam optime contectus, frigus tandem febrile, in ardentissimum aestum
desiit: quo postea usquead vitae finem, quasi continua et irremissa
febri conflictatus est. Postera autem die cum medicum accersisset, de
illius comsilio sanguinis missione usus est. Et cum febri coniuncta
esset [Gap desc: Greek word] , acingens stomachi imbecillitas,
paratum illi a medico epithema, et data potiuncula est, quam tamen
continere non potuit. Augebantur vero supra modum catarrhi, et tussis
illi permolesta erat. Quare cum morbus in valesceret; et ipse sibi
vitae finem imminere sentiret; filios, quos habebat in agro
ecclesiatum ministios, accersiri ad se voluit; quibus conspectis ac
salutatis, postea non visus est de uxore et liberis quicquam esse
sollicitus. Cum vero a Ioanne Hallero admoneretur, quoniam
intelligeret: quid misericors Deus cum ipso agere instituisset: res
suas, si quas vellet, in tempore disponeret: respondit, se omnino
nihil habere quo angatur. Etenim quod doctrinam meam attinet, inquit,
sicut scripsi, ita sensi, sentio et sentiam usque in finem: quod
uxorem et familiam attinet: eam tibi et reliquis fratribus symmystis
commendo; et oro, ut patres illi et protectores sitis. Ubi cum
Hallerus tam suo quam fratrum nomine, omnem ei operam et benevolentiam
promisisset, gratias egit, nec ullam postea eius rei mentionem fecit.
Defecerunt autem in illo post paucos dies omnes corporis vires; adeo
ut suapte sese virtute e lecto erigere non posset: sed aliorum opera
et ministerio allevandus esset: hac de causa cum lectulus, in quo
hactenus decubuerat, ex altera parte parieti esset contiguus; eoque
eiusmodi ministeriis incommodus: paratus illi in Museo alius fuit, et
ita collocatus; ut utrinque ad ipsum pateret accessus: in quo postea
spiritum Deo patri reddidit.
Fuit autem, ut in universa vita, ita etiam in gravi et letali suo
morbo patientissimus. Ac licet ad eius aegrotationem istud insuper
malum accessisset, quod non solum filius Ioann. Fridericus


page 387, image: s417

iam pridem decumberet; sed et coniux, cuius ministerio et cura si
unquam hactenus, tum potissimum opus habebat, quaeque eius in hoc
morbo maximum solamen fuerat, quinta post ipsum die, maerore et
vigiliis confecta, in gravissimum morbum inciderat; ita ut etiam de
vita eius desperaretur: his tamen ipse adeo non est turbatus, vel
saltem alicuius perturbationis significationem dedit: ac si ad ipsum
omnino non attineret. Visitabatur autem singulis diebus ab amicis
frequenter, et prae ceteris frequentiores illi die noctuque aderant,
scholae professores et ecclesiae ministri omnes. Quicumque vero illi
aderant, loquebatur parum, nisi interrogatus, eo quod ob defluxiones
vehementes difficulter respiraret, et non nisi cum molestia
loqueretur; idque voce adeo submissa; ut vix posset ab adstantibus
intelligi. Quae vero dicebat, plena erant senilis gravitatis,
prudentiae et pietatis: quale erat quod respondit Hallero eius lectulo
assidenti; cum is, miseriae humanae ingemiscens, diceret, Ah quid
sumus? statim subiecit, fumus: allusione scilicet vocum appositissima,
animoque praesentissimo.
Somnos capiebat perpaucos et breves, ac post quos magnae plerumque
sequebantur infirmitates. Ita colluctatus inter spem et metum; donec
diem septimam, quae a medicis habetur [Gap desc: Greek word] ,
superasset; post quam cum octava meliuscule haberet, tum quasi
superato periculo, de eius vita spem optimam amici conceperunt.
Remiserat enim nonnihil febrilis aestus, neque iam ei defluxiones
tantum negotii facessebant. Et cum paratum ei a filia prandiolum
esset, tolli e lectulo et veste sua indui voluit, sicque super lectum
considens pransus est suavius. Caput etiam linteis abstergi, barbam
lavari, et capillum, quod esset longior, praecidi voluit. Ad hunc vero
modum ornatus, et in lectum repositus, suaviter quiescere et
obdormiscere coepit, primum tamen supinus et palpebris semiapertis,
quae eius species tristissima et morienti similima erat, omniumque
metum et sollicitudinem renovacat et augebat. Postquam vero
evigilasset, febris illum denuo gravissime corripuit, et noctem illam
sequentem prae coeteris gravem habuit. Neque enim somni in ea quiequam
coepit; et plus quam unquam antea aestuavit. Noctem itaque illam
multis suspitiis, gemitibus, et ad Deum precibus transegit, magno
desiderio diem exoptans: qua illucescente, (erat autem
Augustitrigesima) paulatim eum vires deficere, pulsus omnis eva
nescere, extrema membra magis magisque frigescere, respiratio etiam
fieri difficilior et concitatior, oculi et iuguli subsidere, atque
omnia in summa talia apparere, quae mortem propinquam ostenderent.


page 388, image: s418

Vocatus itaque ad ipsum fuit D. Ioannes Textorius emcclesiae minister;
qui ubi ad eum venisset, inter alias consolationes symbolum
Apostolicum recitavit: cui ipse; Fundamentum hoc, inquit, Christianae
vitae semper in corde tenui: Et quamquam graviora patiantur homines,
ex illis tamen me eripuit Deus, et erepturus est usque in finem, in
gratia Iesu Christi. His dictis, paulo post elevata manu dixit ad
astantes: Dominus sit vobiscum, mortem nimirum sibi imminere sentiens,
illisque postremum valedicens. Interea autem finita erat concio,
postquam reliqui ministri ecclesiae et scholae professores, cum vitae
eius periculum intelligerent, ad ipsum confluunt. Ioann. Hallerus
autem hortabatur ipsum; ut in fide Iesu Christi, quam hactenus per
omnem vitam professus esset, constanter persisteret, simulque ei verba
Pauli ad Timoth. acclamabat: Certamen bonum certavi, cursum
consummavi, fidem servavi: quod superest, reposita mihi est iustitiae
corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, qui est iustus iudex. Ad
hunc ipse, interiecto aliquo temporis spatio dixit: Absolvamus: non
potest enim animus perturbatus in eadem placiditate semper persistere:
interrogante Hallero; an haberet aliquid quod ipsum perturbaret?
respondit, nihilprorsus. Et paulo post: Libenter, inquit, vellem
aliquid disserere, sed non audior. interrogantibus quid? respondit, de
gratia Christi. Filio illacrymanti, et interroganti, quomodo
sehaberet? dixit: Non debes dubitare de fide patris tui. Haec fuit
eius postrema vox. Hallero autem acclamante illud Christi: Pater in
manus tuas commendo spiritum meum, et interrogante an intelligeret,
capite semel annuit. Cum igitur spes nulla vitae superesset, nec vocem
ipse amplius ederet, qui circumstabant lectum, in genua procumbentes,
Deum Patrem in nomine Iesu Christi obnixe precati sunt, mortiferos ei
dolores et augustias benigne abbreviare; et felicem exitum accelerare
vellet. Neque pias preces diviva clementia aspernata est. Illis enim
ita orantibus, ipse pla cidissime, animoque ad extremum usque
halitum praesentissimo, ac sine omni vehementiore corporis commotione,
manibus super pectus complicatis, paulatim deficiente spiritu, animam
Deo patri commendavit, paulo post horam decimam ante meridiem, non
sine magna omnium, qui aderant, admiratione, qui ob corporis illius
soliditatem, optimamque constitutionem, duriorem vitae exstinctionem
metuerant. Mortuo clausit oculos Ioann. Hallerus. Corpus ad sepulturam
delatum est sequenti die hora secunda, et in publico coemiterio
conditum, funere frequentissimo, et maximo bonorum omnium luctu.
Epitaphium insculptum est parieti sepulcro imminenti, eiusmodi:


page 389, image: s419

MUSCULUS HIC SITUS EST, DOCTRINA CLARUS ET INGENS: NOMEN IN ORBE
MANET, SPIRITUS ASTRA TENET. OBIIT IN DOMINO ANNO CHRISTI 1563. D. 3.
CAL. SEPT. AETATIS SUAE 66.
Theodorus Beza eiusmodi epigramma de ipso scriptum reliquit:
Magnum dicere musculum pusillum,
Quum sit auribus insolens Latinis:
Magnum hunc dicere Musculum quod ausim,
Quamvis pulvere conditum pusillo,
Si causam rogitas, viator, audi.
Haudquaquam fuit ille mus pusillus,
(Ipsum si lubeat vocare murem)
Illarum ex numero famelicarum,
Quae felis rapidos verentur ungues:
Sed qui ipsos potius catos rapaces,
Quantumvis solitos potentiorum
Ipsis cum dominis domos vorare,
Vivus perculit, et suo paventes
Adhuc nomine territat sepultus.
Immo quem tremuit quoque illa rupis
Tarpeiae arcibus incubans leaena;
Orbis magnanimos vorans Monarchas.
Magnum et dicere Musculum pigebit,
Quamvis pulvere conditum pusillo?
Ex narratione de vita et obitu Wolfgangi Musculi, ab Abrahamo F.
conscripta.