RUbeacum, hodie superioris Alsatiae oppidum, patria fuit Conradi
Lycosthenis; nati sub annum Domini millesimum, quingentesimum, decimum
octavum, [Note: * V. in vita Pellic.] patre Theobaldo Wolffhart/ (quod cum
Graeco Lycosthenis commutatum) consule et quaestore multis annis
illius rei pub. matre Elisabetha, sorore Conradi Pellicani: de quo
antea.
Puer, bona indole et rara industria, prima literarum rudimenta mature
imbibit, non sine avunculi illius, ut verisimile est, ductu. Itaque
septendecim annorum adolescentulus, Academiam Haidelbergensem,
optimarum artium studiis florentem, accessit: ubi ad percipiendas
linguas et doctrinas liberales, plurimum operae, studii, ac laboris
contulit: atque ita in omni studiorum genere versatus fuit: ut anno
Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo nono, aetatis vicesimo
primo, summum Philosophorum [Gap desc: Greek word] cum laude
reportarit.
Inde ad caelestium literarum monumenta, singulari ductus pietate,
animum adiecit: et Theologorum [Gap desc: Greek word] studiose
frequentavit, domi quoque sacris perdius et pernox operatus. Cum hoc
Theologiae studio historiarum, occulto quodam naturae inflammatus
igniculo, cognitionem coniunxit; temporum series conferendo,
regnorumperiodos annotando, res gestas moresque singularum gentium
observamdo. Propter quae studia tum optimo cuique gratus, tum Henrico
Stoloni, ecclesiastae tunc temporis Haidelbergensi, de quo ante, fuit
amicissimus; quo cum etiam anno quadragesimo primo Ratisbonam, ad
conventum Theologorum profectus, multa tam in ecclesiasticis, quam in
politicis [Gap desc: Greek word] observavit. Quae autem ibi agitata
sint in dirimendis religionis controversiis: acta colloquii illius
edita ostendunt.
Reversus Haidelbergam, studiorum cursum, uti ceperat, ursit, usus
patrocinio et amicitia popularis sui Lucae Schroteisen/professoris
tunc ea in Academia, postea iureconsulti ac cancellarii Wurtembergici.
Exinde anno quadragesimo secundo Basileam cum Henrico Pantaleone,
studiorum socio, venit; statimque inter Professores artium locum
nactus, Grammatica et Dialelectica fide et dexteritate
singularitradidit. Hanc functionem cum triennium obiisset; translatus
est ad officium Diaconi ad D. Leonhardi: quo in munere ad vitae usque
exitum fideliter elaboravit; publice docendo ecclesiam, privatim
scripta in usum posteritatis clucubrando. Hominis enim mens discendo
alitur,
et cogit ando semper aliquid aut inquirit aut agit: videndique aut
audiendi delectatione ducitur.
Verum quemadmodum utrumque tum animo tum corpori noxium est, et
immodicus labor et otium segne: ita et Lycostheni usu venite necesse
fuit. Dum enim
Nullum a labore ipsum reclinat orium,
Urget diem nox, et dies noctem:
subita paralysi, anno quinquagesimo quinto, dextri lateris tactus,
linguae etiam officio sublato, ratione salva, memoriam aliquot diebus
amisit. Pristinae tamen valetudini utcumque restitutus. septennium
post integra vixit memoria: cumque manus dextra officium non faceret,
sinistra usus, ali quot libros absolvit. Nam librum prodigiorum a
condito mundo, ad suam usque aetatem, annorum observata serie,
deduxit: et Theatri vitae humanae, operis immensi et laboris et
studii, fundamenta iecit: quod postea Theodorus Zvingerus, privignus
ipsius, philosophis ac medicus eruditionis et lectionis variae, ad
fastigium usque perduxit.
Tandem quod diu ipso facere minata mors erat, fecit. Anno enim
sexagesimo primo, die vicesima quinta Martii, apoplexia gravissima
correptcus, intra unius horae spatium, vitam cum morte exspectatissima
commutavit, aetatis suae anno quadragesimo tertio, nondum complero.
Sepultus honeste est Basileae ad D. Leonhardi, tali cum epigraphe:
SISTE GRADUM VIATOR: SI BONUS ES, MORERE VICTURUS: SIN MALUS ES, VIVE
MORITURUS. HOCCE CONRADUS EGO LYCOSTHENES RUBEACENSIS, PHILOSOPHIAE
PERENNIS COMPENDIUM AET. LUMINUM DATORIS BENIG. PER XLII.
VALETUDINARIAE AET. ANNOS M. VII. D. VII. SEDULO SERIOQUE COMMENTATUS;
IIX. KAL. APRIL. NON IMPROVISO APOPLEXIAE TURBINE AD CERTAM IMMOR
TALIT. ANNO EIUSDEM REPAR. M. D. LXI. PRAETER VOTUM METUM QUE
ABREPTUS, SORTIS LIT. MULTAM SALTEM, SI NON MAGNAM, RELIQUI USURAM
POSTERIS.
QUI POTES MELIORA, DEBES: ATQUE UT PRAESTES, IN REM TUAM ABI.
Theologus hic atque philologus diligentissimus, deque communibus
studiis praeclare meritus, inter labores adsiduos mortis horam semper
fuit commentatus: et quatuor summa erga se agnovit ac depraedicavit
beneficia: quod Christianus natus: quod in literarum studiis educatus:
quod ad Theologiae professionem voeatus: quod opportunitate, Rem pub.
scriptis suis iuvandi, non fuisset destitutus.
Monumentorum ingenii ipsius elenchus hic est: commentaria in Plinium
iuniorem de viris illustribus: de Rubeacensium repub. eius primordiis,
incrementis, devastationibus: Iulii Obsequentis prodigiorum liber
restitutus et auctus: de mulierum praeclare dictis et factis: de
priscis Romanorum legibus et plebisscitis: de similibus factis et
eventis: calendarium historicum, in quo multarum gentium menses cum
Romanorum mensibus conferuntur: illustrium virorum apophthegmata:
similitudinum et parabolarum loci communes: virtutum et vitiorum
exempla: annotationes in Iustinum, Val. Maximum, et Fenestellam:
compendium bibliotheca Gesnerianae, et laia complura. Theatri vitae
humanae, hoc est, exemplorum et historiarum materiem seu farraginem
infinitam fere incredibili labore quindecim amplius annis ipse
congessit: sed morte subita oppressus, nec hanc, ut diximus, nec
Similium editionem ad umbilicum decuere potuit. Aggressus deinde
laboriosum opus est Theodorus Zuingerus cui Lycosthenes conditione
vitricus, voluntate plus quam pater; eaque forma, quae hodie exstat,
digessit.
Pantal l. 3. Prosopograph. Zuingerus in praefatione Theatri:
Basiliensium monumenta, alii.