04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

CONRADUS SUMMERHARDT.

COnradus Summerhardtus Calvae in Suevia natus, anno Christiano millesimo quadringentesimo, sexagesimo septimo, mature perceptis literarum rudimentis, ad patriae fuae Academiam, quae Tubingae etiamnum floret, tamquam ad emporium mercium Musicarum publicum, accessit
Ibi, quae fuit ingenii eius felicitas, et doctrinae augendae cupiditas, tantos in Philosophicis brevi progres. us fecit: ut, qua legendo, qua disputando, alios eius loci Professores longe post se reliquerit. Postea animum ad rerum divinarum scientiam applicuit: inque ea insignia, ut vocant, Doctoralia, virtute et doctrina sua obtinuit. Nam quodtum in omnibus Christianis, tum vel maxime in Ecclesiae Doctore requiritur, vitae fuit integerrimae, et non tam verbis, quam factis ipsis alios ad pietatem, et virtutes omnis generis, in vitavit. Quienim bene docet, et male vivit: is sinistra plus de struit, quam exstruit dextra.
Cum ita suo loco ad rei pub literariae utilitatem, et ecclesiae aedificationem plurimum studii operaeque conferret; atque Tubingensem scholam suae eruditionis fama longe lateque illustraret: peste populariter grassante correptus, immatura morte tollitur in monasterio Schuterensi, die tertia Novembris, aetatis suae anno quadragesimo quarto, salutis vero per Christum repararae millesimo, quingentesimo, undecimo, ibidem que in templo honesta sepultura tumulatur. Ad monumentum eius carmen Henrici Bebelii exstat huiusinodi:
Si steteris paulum, hocque leges epigramma, viator:
Nosces, quis gelida hac contumuletur humo.
Suevorum Summrhart iacet hic laus, gloria, fama:
Grande Tubingensis gymnasiique decus.
Cuius non similem novit Germania tota:
Ille Theologiae namque Monarchafuit.
Phoenix Doctorum; sceleris quoque purus iniqui.
Et vitae et morum cum probitate sacer.
Quem quoniam tantum potuit mors improba luce
Exarm are virum, vel rapere ante diem:
Vivere virtutes cuius meruere perenne;
Illius est sedes certa profecto poli:
Solamenque illis, qui nunc moriuntur ubique:
Mortem esse optandam, praecipuumque bonum.
Fuit et hic Summerhardus unus de eorum numero, qui in psis Papatus tenebris Evangelii lucem, e longinquo promicantem,


page 13, image: s043

viderunt: et emendationem Ecclesiae unice exoptarunt. Ioannes Staupicius, qui Tubingae docentem audivit, saepe in memo nam sibi revocare, et ad alios in congressi bus famihan bus sermone usurpare solitus est verba, quae ihe non sineassectu protulit talia: Quis me miserum tandem liberabit ab ista rixosa Theologia! Scholasticorum imelligt, et Sophisiarum. Quae quam vim habeant, nemo non videt.
Scripta posteritati haec reliquit: commentaria in universam Physicam, in qumque tractatus divisa: De contractibus grande opus In Petri Lombardi sententias Conclusiones: Orationem ad patres in capitulo Hirsaugiensi, ordinis S Benedicti, de duodecim abusibus monasicis: Tractarum bipartitum; quod DEUS homo fieri voluerit; quodque Messias in Lege et Propheris promissus, non solum homo, seil etiam Deus esse debuerit et debeat. Procherunt et posthuma eius quaedam, de quibus Bibliothecae Henric. Pantal. l. 3. Prosopogr. Gesner. in biblioth.