MIsniae est oppidum, fodinis metallicis celebre, quae ibi apertae
circa annum Christi, millesimum, quadringentesimum, nonagesimum,
Annaeberga: sic a Diva tutelari S. Anna, appellatum: cum antea loco
illi nomen esset Schreckenberg: unde et moneta nobis familiaris eodem
vernaculo nomine, Latinis Angelicus, ab imagine angeli impressa. Hoc
in oppido recens tunc condito, primum huius caeli spiritum hausit
Erasmus hic Sarcerius, sub annum millesimum, quingentesimum, primum.
Patrem habuit e re metallica, ut annales Misnici docent, in lauta et
bene aucta parte constitutum. Hic filium primum in patriae ludo
literario, postea et Friburgi humanioribus disciplinis ac linguis
inficiendum curavit.
Inde Lipsiam venit atque Wittembergam, Evangelicas illas Germaniae
Athenas: ibique sacrarum literarum studium amplexus; inter primos
exstitit: qui Evangelii doctrinam voce scriptisque propagarunt.
Lubecam deinde evocatus, ludoque literario praefectus, non sine fructu
discentum, bonas literas et religionis Christianae fundamenta
tradidit: cuius rei argumento sunt exercitia Dlaectices ac Rhetorices,
ibidem conscripta: quae typis evulgata exstant. Sed cum toto ibi,
propter
religionem, vivere non posset; Rostochium sccessit, et in schola
docuit. Exinde Viennae Austriae, et Graeciae in Stiria, scholas rexit
atque erudivit. E Stiria Lubecam secundum profectus, ludo literario
iterum praefuit. Postea ab illustri comite Nassovio Guilielmo
invitatus, in Nassoviensi ditione ad Rhenum ecclesias rexit, ad annum
usque millesimum, quingentesimum quadragesimum octavum. Interimisticis
enim temporibus invalenscentibus, Guilielmus, Imperatore sic mandante,
discedere eum est passus.
In patriam itaque reversus, Lipsiae, ad D. Thomam aliquantisper
postea, et Islebiae, in comitatu Mansfeldico Evangelium docuit: cumque
anno quinquagesimo septimo, Wormatiae, colloquium in religionis causa,
indictum esset: eodem Sarcerius cum Erhardo Snepfio, Victorino
Strigelio, Ioanne Stoffelio, et Ioachimo Morlino, iuniorum principum
Saxoniae legatis, venit. Hic cum praeses colloquii, Iulius Pflugius
petiisset: ut Augustanae confessionis socii se a Zvvinglianis,
Osiandristis, Adiaphoristis, Synergistis, seiungerent: Sarcerius cum
collegis, prolatis mandatis, se ab illorum erroribus suam confessionem
seiungere professus est. Verum Melanchthon ante cognitionem causae
Zvvinglinaos, Adiaphoristas et Synergistas; Brentius itidem Osiandrum,
damnari minime oportere contendit. Hac occasione arrepta procedere
Pontificii in colloquio noluerunt. Itaque re infecta domum est
discessum.
Anno quinquagesimo nono Sarcerius, Islebia Magdeburgum evocatus, ad
ecclesiae gubernationem suscipiendam abiit. Verum quatuor duntaxat ibi
contionibus habicis, calculi doloribus confectus, ad triumphantis
ecclesiae societarem migravit, die vicesimo octavo Novembris, aetatis
suae anno quinquagesimo nono. Elatus est cum luctu civium contionem
funebrem habente Ioanne Wigando: quae et typis exscripta exstat.
Hic quantus qualisve fuerit ex elogio duplici apparet, altero soluta,
altero ligata oratione perhibito. Prius est eiusmodi: Lucebat in hoe
viro (inquit non nemo doctorum) commemorabilis gravitas et constantia,
non minas, non exilia, non ullam ullius hominis potentiam aut vim
pertimescebat. Pene dixerim, solem facilius de cursu dimoveri
potuisse, quam Erasmum a veritatis professione. Vitam agebat caste et
integre, oderat lisxum, tempestive de convivio domum redibat, amabat
simplicitatem, exsecrabatur sophisticam, et laborum erat toler
untissimus. Ecclesias viginti quatuor Comitatuum constituerat, et
iuxta reformatam religionem ordinaverat
Contionator erat disertus, copiosus, et gravis, vere aculeos in animis
auditorum relinquens. Epigramma autem posterius elogium in effigiem
Sarcerii ita habet:
Sunt, hac ora, genae, facies et pectus Erasmi
Sarcerii: Haec potuit pingere doctamanus.
Verum nemo potest, quae sit constantia mentis.
Pingere: quin hoc non esset Apellis opus.
Impia qui numquam deliramenta secutus,
Sincero fidei dogmate pascit oves.
Quas non concinnas fraudesque minasque potentum
Sustinuit: forti pectore dura ferens?
Nestoris eloquio sumilis facundia linguae,
Illius tanta cum gravitate fluit:
Ut merito, sibi quem siudiis quaesivit honorem,
Ingenio et colebris famae per astra volet:
Fortiter et tulerit quam tam mala multa ferende:
Exilii fuerit poena timenda licet.
Ingenii sui monimenta reliquit et multa et haud vulgaria, quae in
bibliothocis enumerantur.
David Chytraeus in Chronico Saxoniae: Sleidan. in commentar. lib. 20.
Chronicon Misniae: alii.