04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 324, image: s354

NICOLAUS GALLUS.

NIcolaus Gallus Cotae in Saxonia sub ipsum evangelii, in Germania
instauran initium, annum nempe millesimum, quingentesimum, decimum
sextum natus, cum ex ephebis excessisset, elementaque literarum prima
percepislet; Wittembergae ad Lutheri praecipue ac Melanchthonis,
communium ca aetate praeceptorum, cathedram, Theologiam cum
Philosophia codidicit: ipsumque adeo decennium, Aristoteleo more,
andiendis illis consumpsit.
Cum autem artes omnes ideo discantur, ut exerceantur: ipse easdem ad
usum transferre conatus est: ac ludo literario apud Mansfeldenses
praefectus, adolescentiam bonis literis ac monbus aliquantisper
informavit. Postea cum Ratisbonensis Res pub. evangelii doctrinam
amplexa esset; atque a Wittembergensibus idoneos ecclesiae ministros
petiisset: Gallus hic, Lutheri consilio instructus cum Hieronymo NOpo,
sub annum quadragesimum secundum eo missus, populum in religionis
Christianae capitibus erudivit: et ecclesiam ad aliarum ecclesiarum,
ut illo tempore, modum conformavit.
Sed Caesare in bello Smalcaldico victoria potito, cum passim nova illa
et famosa religionis Chimaera urbibus Imperii obtrudererur, eiectis
qui recipere eam nollent, ministris; Gallus quoque Ratisbona pulsus,
aut periculum declinans, Wittembergam profugit; ubi in templo arci
contiguo Casparis Crucigeri pastoris vices aliquandiu supplevit.
Coniunxit tunc cum Gallo sese statim Flacius ille Illyricus: quorum
uterque postea non parum negotii exhibuit placidissimi ingenii viro
Philippo melanchthoni; ut alibi a nobis declaratum. Ita et olim et
etiamnum impletur illud: [Gap desc: Greek words] .


page 325, image: s355

Anno autem quinquagesimo cum Nicolaus Glossenus, Theol. Licentiatus,
Magdeburgo decessisset: Gallum hunc succeslorem habuit. Venit eodem et
Flacius: qui tutbulentissimo illius rei pub statu factiose
declamitarunt, libellis etiam atque picturis divulgatis, in personas
eorum; qui intempestivam utriusque vehementiam improbarent,
contumeliosis. Durarunt ibi periculoso obsidionis tempore: sed cum res
ad triarios rednsset; alio digressi sunt.
Restituta enim Mauricii, Saxoniae Electoris opera religionis pace,
quae Passaviensis nominatur: Gallus Ratisbonam an no quinquagesimo
secundo revocatus, non illius solum urbis, sed totius viciniae,
Austriae ac Stiriae ecclesias endatas, doctrina et consiliis suis
erudiit et gubernavit.
Scripsit et edidit duas contiones contra usuram ex Psalmo 15.
annotationes in epistolam Pauli ad Galatas: disputationem de
adiaphoris, et mutatione status ecclesiarum: catechismum homiliis
Germanice explicatum. Chytraeus in Saxoniae chronico: Thuanus lib 4.
histor. Sleidan. lib. 21. Camer. in vita Melanchthonis: Gesner, in
bibliotheca.