04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 320, image: s350

ERHARDUS SNEPFIUS.

IMperii in suevia, ad Neccarum flumen urbs est, Heilbrunna; sic a
fontium salubritate ac soli fertilitate appellata: ibi Erhardus
Snepfius honesta familia, anno Christi millesimo, quadringentesimo,
nonagesimo quinto, lucem hanc primum adspexit. Pater ei fuit vir
consalatis; qui multum illi Rei publ. profuit: nec solum ipse, sed et
filius, Erhardi frater, Matthias: itidem consularis.
Mater Snepfii, matrona, ut apparet, pia, filium suum primogenitum,
tamquam Hanna illa Samuelem, deo et Theologiae consecravit. Quare ut
primum per aetatem literarum capax


page 321, image: s351

fuit; in ludum literarium patriae suae puerum misit: in quo, cum esset
[Gap desc: Greek word] et ingeniosus avide perceptis primis artium
rudimentis, veretunc temporis rudibus atque impolitis, Erphordianam in
Academiam est ablegatus. Ibi offendit inter alios Iustum Ionam,
Eobanum Hessum, et his iuniorem, Ioachimum Camerarium. Mediocti ergo,
ut tem pora ferebant, artium dicendi et linguarum cognitione
comparata: Erphordia haidelbergam profectus est: ubi brevi tantum in
iutisprudentiae studio profecit: ut cum laude Doctoris ea in
disciplina honores petere, et pe titos comsequi po: visset. Habuit:
bidem [Gap desc: Greek word] Ivonem Strigelium, patrem Victorini
illius, Theologi celebris cui Snepfius postea filiam suam Blandinam
elocavit.
Ceterum cum mater crebris interpellationibus eum voti, quod de nato
ipso fecerat, admoneret, et a studio iuris ad Theologiam quasi
conviciis a vocaret: victus illius cohortationibus, e schola iuridica
in Theologicam transiit: itaque se confirmavit: ut nullis ab ea
impedimentis abduci se passus sit.
Sexennium autem ipsum cum in laboriosis Papisticarum oppionum
Labyrinthis summo cum sudore exgisset: Luthero ceu Lucifero praeeunte,
veramque de iust ficatione hominis peccatoris coram Deo, doctrinam e
sacris fontibus proferente, reiecta meritorum opinione: in ipsius
quoque animo lux verae doctrinae est accensa, tanto quidem cum
incremento: ut in arenam et ipse prodire non dubitarit: et docendi
initium primum Weinspergae, mox apud nobilem a Gemmingen fecerit. Fuit
enim eo loco tunc familia Gemmingorum inprimis ampla et potens:
habuitque praecipuum decus Theodoricum: qui, qua fuit virtute Heroica,
primus in illa Sueviae parte Evangelii doctrinam inter varias iras et
minas imo et insidias hostium amplexus, ad eam propagandam Snepsium,
Weinsperga iam pulsum, accersivit, et biennium benigne fovit.
Primus ergo omnium Snepfius in Greichgoa et oppido Gutten berga, sub
dirione et patrocinio praedicti a Gemmingen, idola Pontificiorum voce
Evangelii taxare, et sanae doctrinae semina spargere coepit. Exacto
ibi biennio Wimpinam vocatus ad officium docendi, abiit: collegas
nactus in eode munere, M Bernhardum Grublerum Gemmingae: M. Martinum
Germanum Fever feldae: et Ioannem Gallum Solisfeldiae. Hi quatuor
Evangelii ministri circa vigesimum secundum et tertium annum Domini,
prima sincerioris religionis eodem fere tempore, illa in regione,
fundamenta iecerunt. Exarsit paulo post anno millesimo, quingentesimo,
vicesimo quinto, funestum in Germania rusticanae seditionis incendium:
quod cum horribiliter passim grassaretur; et inauditae immanitatis
exemplum Weinspergae rusticana rabies edidisset: Wimpinam quoque, ubi
Snepfius agebat, appetivit. Cum autem insani homines ingressu
arcerentur; audita Snepfii


page 322, image: s352

facundia: eum sibi solum placere, ut qui et caelebs esset,
ostenderunt, ac contionatorem militiae suae dari petiverunt: idque
iterum iterumque cum et Evangelii praerextu causam suam pingerent
serio, postularunt: verum frustra. Reclamantibus enim civibus et
renitentibus, Snepfius quoque, ut honestius se excusaret: et periculum
tam a se, quam civib. suis commodius amoliretur: initum iam a se
matrimonium adseveravit. Itaque ut hoc firmaret: cum convictu hactenus
pistoris cuiusdam usus esset; confestim sibi coniugem elegit virginem
bonam bono loco natam, Margaretham Wurcelmanni, consularis ibidem
viri, filiam: cuius frater syndicus Halae Suevorum fuit. In coniugio
isto vixit tranquille, aliquot susceptis liberis, inter quos
Theodoricus Snepfius Theologus: quo de postea erit dicendi locus.
Wimpinae ergo cum bnenium quoque Evangelicae doctrinae viam aperiendo
transmisisset: a Philippo Comite Nassovico Saraepontano, ad flumen
Hassiae Lanum, sexto a Marpurgo milliati, evocatus, fidelem itidem in
Evangelii doctrina propaganda operam navavit. Verum magni viri virtus
angustiori ditione contineri non diu potuit. Nam simul ac nominis eius
fama ad Hassiae Landgravium Philippum emanasset: in Academiam, Marpurgi
recens tunc apertam, eum accersivit: ut et ordinarium scholae
Professorem et ecclesiae pastorem ageret. Hoc in loco cum luculenta et
pietatis et doctrinae dedisset argumenta; tantam est adeptus
auctoritatem: ut princeps eum et amater plurimum; et in colloquiis
atque comitus consilio ipsius uteretur.
Celebrati sub id tempus sunt duo conventus: Spirae primus, anno
millesimo, quingentesimovicesimo nono, alter Augustae Vindelicorum
anno sequenti: ubi in frequentissimis Imperii comitiis confessio
Protestantium Carolo Augusto est exhibita. In utroque autem illustris
fuit Landgravii virtus: quem Snepsii constantia plurimum animavit: ut
qui cum Ioanne Brentio fidum se Luthero [Gap desc: Greek word]
praebuit, atque adversariis mascule restitit. Sed nec hoc loco,
illustri satis et amplo, Snepfius maioribus reb. gerendis natus, fixam
habere perpetuo sedem potuit. Cum enim Ulricus Wurtembergicus dux,
avitum ducatum militari fortitudine recuperasset. ecclesias suae
ditionis a Pontificio coeno purgatutus, a Lamdgravio, cuius ope
restitutus, et suasu istud opus erat aggressus, potiit: ut Snepfii per
eum, opera sibi uti liceret: quem Marpurgi saepe docentem audivisset,
et cuius excellentem doctrinam exploratam haberet. Marpurgo itaque,
ubi sexennium vixerat, Snepfius Stutgardiam, annuente landgravio
commigravit, anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo quinto.
Primum Stutgardiae pastor Evangehum Christi docuit: atque ecclesias in
illo ducatu reformavit: conventui etiam, quem Haganoae rex
Ferdinandus, religionis causa egit, interfuit: qui Wormatiam
trauslatusibidem,


page 323, image: s353

anno quadragesimo primo, re infecta fuit disruptus, et ad
Ratisbonensia comitia eodem anno reiectus, neque tum finem suum
adeptus. Deinde Paulo Cinstantino Phrygione ad meliorem vitam vocato,
anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo tertio calendis Augusti,
successor illi consilio sapienti delectus est Snepfius. Stutgardia
itaque Tubingam familia translata, et ecclesiae illius pastor et
Academiae in Theologia professor usque ad mutatam Caroli V. Augusti
iussu religionem, fuit. Ibidem, anno quadragesimo quarto die nono
Februarii, in aede Tubingensis aulae vicina, pro temporis illius more,
sollenniter Theologiae Doctor renuntiatus est. Ersi enim iam ante in
Marpurg. Acad. Theol. quoque publice docuerat: tamen gradu illo
caruit, qui Tubingae, er statutorum Academ. requisitis, ipsi petendus
suit. Collatus est cum Snepfio susnus irem in Iurisprudentia honor,
viro consultiss. Nicolao [Note: * V. vitas ICt. Germ.] Varenbulero ICto: qui
ad senectam honestissimam pervenit.
Erant autem tempora illa comitiorum conventuum, colloquiorum et
confiliorum plena. Itaque cum Caesar colloquium indixisset Ratisbonae:
Snepfius ibidem cum Brentio et aliis Protestamtium Theologis
comparuit: atque Buceri [Gap desc: Greek word] , cum Malvenda
disputans, partes suas acriter defendit. Sed et hinc re infecta domum
est reversus.
Exorto deinde bello Germanico cum Carolus victor novam religionis
formam illam, quam Interim appellarunt, Duci quoque Wirtembergico
obtrusisset: ac Snepfius approbare aut docere ex eius praescripto
recusaret: loco cedere et solum vertere coactus est; quod ei commune
cum multis Ecclesiarum ministris fuit. Ultimam contionem Tubingae
habuit, anno millesimo quingentesimo, quadragesimo octavo die undecimo
Novemb. postea praemissa familia discessit, oves suae fidei commissas
invitus relinquens. Virum bonum, constantem pastorem, veneranda
caniciae senem insignem, ingens civium multitudo lacrimis votisque est
prosecuta. Exulitaque in Saxoniam venit, hospitium quaetens, ubi a
Iohanne Friderico Electore, aeterna memoria digno, clementer receptus,
Theologiae in Ienensi Academia non ita tunc pridem constituta,
docendae est praefectus. id munus cum dignitate et laude obivit
decennium. Tandem, cum variis vitae exantlatis laboribus, Evangelii
doctrinam fideliter triginta quatuor annis, pluribus in oppidis,
propagasset: calendis Novembribus anni millesimi, quingentesimi,
quinquagesimi octavi, aetatis suae sexagesimo tertio tridui morbo
fractus, ex his terris in caelestem ecclesiam translatus est Ionae
Thuringorum, ibidemque honorifice sepultus, funus indicene magnifico
runc rectore illustri iuvene Philippo, Comite Nassovico, filio illius
Philippi: cuius olim in Hassia Weilburgi Snepfius fuerat Ecclesiae
reformator et doctor.


page 324, image: s354

Fuit vir pius, doctus, et variis donis, praecipue facundia miranda
praeditus, adeo ut verba faciens, omnium in se oculos et animos
converterit: auditores quasi attonitos reddiderit: ac plerumque satis
prolixas habens contiones, auditorium tamen sine taedio detinuerit
attentissimum.
Reliquit et documenta ingenii sui, inter quae Confessio de praecipuis
fidei articulis, anno quadragesimo in conventu Smalcadico praelecta,
Melanchthonis iudicio approbata, et cum eius epistola, confessioni
praefationis loco praefixa, in publicum emissa: Confessio praeterea de
Cena Domini. et multi alii commentarii, nec dum foras dati Sed haec
satis de Erhardo Snepfio, ex Saxon. Chytraei; Crusii annalibus
Suevicis: oratione in obitum Theodorici Snepfii silii, ab Erhardo
Cellio habita.