FUldae oppido in Buchonia, regiuncula ad Hassiae, Franconiae et
Thuringiae fines, monasterio seu schola iam olim celebri, natus est
Iustus menius; circa annum Christi, millesimum, quadringentesimum,
nonagesimum quartum, vel ut Eberianae ephemerides, nonagesimum nonum,
die decimo tertio Decemb minutis triginta septe, post decimam a
meridie. Wittemb. primum literis
Philosophicis et Theologicis excultus: postea multis annis fidelem et
utilem operam navavit ecclesiae Gothanae in Thuringia, commendatus
illius oppidi Senatui a Melanchthone.
Anno quinquagesimo septimo, post nonnullas cum Flacianis coram
principibus habitas disputationes, cessit malevolent ae et odio
Flacianae illius factionis; Lipsiamque profugus venit, sedem quaerens
aetate iam ingravescente quietiorem. Acceptus est ibi benigne atque
humaniter: et diutius anno integro sacras contiones habuit, cum
auditorum fructu et admiratione. Mortalitatem exuit Lipsiae anno
quinquagesimo octavo, die Augusti undecimo, aetatis suae
undesexagesimo. Varia et multiplex huius viri fuit fortuna: exagitatus
ipse est misere turbulentis quorundam Demagogorum clamoribus. Recte
itaque seiunxit se a rixis et contentionibus. Honorificum enim viro
est super sedere a lite, ut sapiens ait. Ut autem malis invisus; ita
bonis iucundus gratusque fuit: quicumque illa aetate eruditionis et
doctrinae fama celebres fuere: cum iis universis, quorum princeps
Melanchthon, notitia ipsi et consuetudo intercessit: et hi illum carum
habuerunt ac magnifecerunt. Verum enim illud est Comici: Sat habet
favitorum semper qui recte agit.
Monumenta inenii quae posteritati reliquit, haec sunt: commentarius in
Samuelem: libellus Germanicus de exorcismo, qui in Baptismo usurpatur:
tractatus de vi repellenda, seu de defensione sui necessaria. Post
obitum prodierunt et contiones eius Lisiae habitae. Inchoarat etiam,
de Melanchthonis voluntate versionem Chronici illius in vernaculam:
sed affectam illam filius Eusebius, professor aliquando philosophicus,
Wittembergae perfecit. Tantum de Iusto Menio, ex vita Melanchth vita a
Camerario descripia: Matth. Dresseri chronico.