URbs est Germaniae Augusta, ab Augusto Caesare; Vindelicorum autem a
Vindae et Lyci amnium confluente, nomen nacta: remplorum et
aedificiorum copia ac splendore ornatissima: mercibus importandis et
exportandis oportunissima: opesque et honores tantos consecuta: ut
Germaniae urbium hodie nulli cedatiplerasque superet; Reip.
constitutione, civium frequentia, schola, bibliotheca, aliis. Hac in
urbe natus est honestis parentibus Ioannes Forsterus sub annumChristi,
millesimum, quadringentesimum, nonagesimum quintum. A puero ad bonas
literas adhibitus, expertus est Horatianum illud: ut multa tulerit,
multa fecerit: sudarit et alserit.
E patria schola ad exteras sese conttilit; atque in Bavatica Academia
Ioannis Capnionis auditor fuit: qui cum in senecta illa et supremo
vitae actu, cum attigisset annum septuagesimum, diu ante sponte
relictis aulis, non ut Laertes se in agro abdidisset; sed in
Acadomiam, invitatus a Duce Bavarito, secessisset:
maximopere delectabatur studiis iuniorum. Ut igitur quisque maxime
cupidus erat discendi: et plurima sciscitabatur; ita illi maxima
comitate respondebat, et libros dabat utendos. Fuit igitur tum
Capniopni inter auditores familiarissimus Forsterus: quia maius erat
eius studium, quam aliorum. Ac retinuit hunc erga Forsterum affectum
optimus senex, etiam post eius discessum: cui argumento esse potest
haec ad Forsterum epistola:
Dn. Ivanni Forstero Augustano, Philosophiae Magistro S. P. D. Ioann.
Reuchlin:
Quam molesta mihi res est, dilectissime vir, a tua et aliorum
studiosissimorum auditorum meorum praesentia recedere! Cum enim in
tanta tam Hebraicae, quam Graecae linguae discipulorum frequentia,
assiduo studio indefessas mihi aures praebueris, tum unus omnium in
lingua Hebraica plurimum sudasti; ut dignus mihi visus fueris, cui
publici auditorii pulpitum concesserim. Quare perge incumbendo bonis
et doctrinae a me praelectae: sic enim in virum literatissimum et
linguarum ornatissimum interpretem, DEO aspirante, ceteris commodo et
utilitati, evades. Vale feliciter. Angelopoli dabantur III. Idus
Aprilis, Anno Domini MDXXI. Hactenus Capnio.
Lipsiam demde progressus audivit Petrum Mosellanum: cuius oratio vere
Xenophonteam referebat suavitatem. Adolescentiam egressus, docuit
alias linguam Hebraeam; alias ecclesiae doctrinam in Academiis et
remplis. Fundamentis istis linguarum felicissime superstruxit,
Theologiae sedulam navans operam, ad summum pervenit culmen. Nam et
Doctoralia ipsi sunt collata insignia, et publica sanctae linguae
professio Wittenbergae, ubi consederat, commendata.
Anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesime quarto, placuit,
ut quidam maxime propter Borussiacas rixas, Naopur gi in thruingia
convenirent. Eo accessit, cum Philippo Melanchthone, optimus vir et
doctissimus Theologus Forsterus, magni illius Camerarii [Note: * In vita Meianchthonis.]
iudicio. Postea, cum annos octo in Academia
Wittenbergensi multum profuisset discentibus, interpretatione
Prophetarum et linguae Hebreae propagatione; et Ecelesiis, in iudiciis
et in inspectione: motbo diuturno est correptus. Eum auxit, ut est
[Gap desc: Greek word] paterna, filiae obitus: quam ipse postridie
placida morte est subsecutus, cum et sese, et ecclesiam domesticam ac
publicam, ardentissimis votis Filio DEI commendasset: die nempe octavo
Decemb anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo sexto.
aer. suae 61. Elatus est funere frequempti, sepultusque in templo
Parochiali Wittemb. ad timulum Matthiae a Schuleburg. Virtute viri, de
scholis et ecclesia Christi bene meriti, caruminib.
epitaphiis tum alii, tum Henricus Mollerus Hessus hoc elegiaco
celebravit:
Haec tegit exuvias Forsteri tumba Ioannis:
Qui celebris sacra doctor in arte fuit.
Ediderunt ipsum clari virtute parentes,
Qua Lycus Augustae moenia celsa rigat.
Quorum consiliis Musisque Deoque dicatus,
Ad tantumsummo crevit honore virum.
Sed disciplinas quamvis raperetur ad omnes;
Cum puer inciperet Musica castra sequi:
Divino tamen ipsius mens numine tracta est,
Ut veri cuperet dogmata nosse Dei.
Ergo Palestinae decus et mysteria linguae,
Ipsi, prae reliquis discere, cura fuit.
Huic et Biorum vigil in ditione vacavit,
Instructus monitis Capnio docte tuis.
Mox etiam, studiis aliquo progressus et annis,
Distribuitpartas ipse decenter opes.
Et fido monstrans Ebraeos indice fontes,
Ingenii laudfem iudiciique tulit:
Ut quoque Teutonico vertens sermone Lutherus
Biblia, Forsteri saepe sit usus ope.
Ipsum praeterea caelestia verba docentem,
Viderunt multis templa scholaeque locis.
Quattuor et totidem confecit Cynthius annos,
Dum docet Albinae clara lycea scholae.
Explicuit nitida sacros gravitate Prophetas;
Interpres linguae gens Solymaea tuae.
Et procul inspiciens mores operasque docentum,
Et spargi in populo dira venena cavens.
Saepius externas legatus abivit ad oras;
Multa ferens operae taedia, multa viae.
Quid loquar, arbitrio quam discepraverit aequo,
Si qua fuit sacro lis dirimenda foro?
Non aurae studio pepularis bella movebat,
Purus et in niveo pectore candor erat.
Et casti mores semper sine labe fuerunt;
Castorum norat vota placere Deo.
Cum praestans igitur Doctores vixerit inter,
Ingenii propter iudiciia decus:
Officiisque bonis vitamque fidemque probarit,
Insigni cedens a pierate nihil:
Tradideritque suam linguaque et mente salutem,
In Christi moriens agnitione, Deo:
Ergo favore Dei superas evectus in arces,
Doctorum sanctis assidet ipse choris.
Quodque piis semper votis, et mente cupivit,
Conspectu fruitur laetitiaque DEI.
Est et hoc Georgii Fabricii [Note: * Lib. trist.] in hunc Forsterum
epigramma:
Sic loqueris, Forstere velut de semine natus
Isacidum: sancta est lingua paterna tibi.
Sic scripta exponis, meritum testantia Christi:
Ut manet libris caelica vena tuis.
Ornetur tumulus sertis: cedroque linantur,
Commendant docti quae monumenta viri.
Fuit et hic Theologus utilis studus ecclesiae; atque omnibus, propter
candorem et pretatem carissimus. Cum enim recte sentiret de doctrinae
Christianae capitibus; et abhorreret ab omnibus seditiosis acfanaticis
opinionibus: vera fide Deum invocavit, in agnitione et fiducia Filii
Mediatoris: et animi pietatem omnib. honestis officiis declaravit.
Vita eius casta et sobria fuit. Pacem publicam et ecclesiarum
Evangelicarum coniunctionem -tueri summa cura semper studuit. Privatas
aerumnas placide tulit: et in ultimo morbo leniit sibi dolores
eruditis atque piis amicorum colloquiis.
Cum D. Martinus Lutherus Wittembergae meditaretur interpretationem
scripturae Propheticae et Apostolicae: adhibitus saepe est et ipse
Forsterus: et in tam utili pere saepe eius iudicium D. Lutherus
ceteris praetulit; ut in sententia dulcissima, in Hosca: Nonfaciam
furorem irae meae: Non prorsus delebo Ephraim: quia Deus ego sum, non
homo; in medio tui Sanctus: Nectamen intrabo in civitatem. Hic cum
alia multa monebat, tum vero hac phrasi: Non intraboin civitatem: hoc
proprie significati dicebat: Non servabo regnum politicum Ephraim, seu
Samariae: Et hanc emphasin esse in verbo Intrandi, ex aliis locis
ostendebat.
Scripsit Dictionarium Hebraicum novum, non ex Rabinorum commentis; sed
ex ipsis thesauris Bibliorum, et accurata eorundem locorum collatione
depromptum, cum phrasibus scripturae veretis et novi Testamenti
diligenter annotatis. ut autem in ipsis rebus, sic etiam in ipsis
vocibus non raro caecutiville Grammaticos Hebraeos contendit: qua in
re ut non omnes habeat adstipulatores; sic tamen ad linguam sacram
accuratius cognoscendam doctorum ingenia magnopere exacuit.
Pantal l. 3. Prosop. tom. 3. scriptorum Wittembergae propositorum:
Camerarius in vita Melanchthonis: Gesnerus in bibliotheca.