04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 300, image: s330

MARTINUS FRECHTUS.

MArtinum hunc Frechtum e Suevia prodiisie annales testantur; iactisque
literatum et linguarum primis rudimemptis, ad publica accessisse
Germaniae nostrae Gymnasia: e quibus Haidelbergense, etiamnum celebre
ac florens Ibi cum Theologico studio opetam navasset egregiam,
Licentiatus divinae scientiae, more Academiarum, est renuntiatus. Mox
in profeflorum publicorum ordinem cooptatus, literas sacras publice
docere cepit: idque circa annum Christi, ut ex epistola quadam
Oecolampadii collgimus, millesimum, quingentesimum, vigesimum sextum.
Collegam tunc Haidelbergae inter alios habuit, virum piissimum et
doctissim um, popularem suum simonem Grynaeum, dequo alibi.
Cum autem Frechtus rleigioni et pietati sine hypocrisi aut fuco esset
deditissimus: magnaque facundia polleret: statim fama de eo ad vicinos
et finitimos est disseminata. Itaque Ulmensis res pub. statim post
Ecclesiae suae reformationem, quae facta sub annum millesimum,
quingentesimum vicesimum octavum auctore potissimum Conrado Somio,
Frechtum ad se invitavit. et eain urbe ut primarium Ecclesiasten
ageret, petivit. Adsensus est Frechtus, eamque provinciam magna cum
laude et fide diu procuravit: et omnibus gratissimus fuit. Cum autem
sub id tempus, in cenae negotio, contentio quaedam inter Evangelicos
incidisset: Frechtus, cum Bucero et Musculo, in Saxoniam ad Lutherum
profectus, anno millesimo, quingentesimo, trigesimo sexto, eius
sententiae fere subscripsit: de quo alibi dictum.
Anno quadragesimo, cum colloquium in Vangionibus indictum esset, ab
Ulmensibus eo et Frechtus missus est: qui tunc temporis Ulmae in magno
illo templo populari lingua; et Latine in choro eiusdem, solitus
contiones habere: et ad Latinas quidem tum contionatores, tum docti
cives, convenerunt: deinde scholastici [Note: * Crus. in annal. Suevic.]
quoque, qui intelligere putabantur, fuerunt admissi.
Postea anno quadragesimo sexto, in colloquio Ratisbonae habito, idem
Frechtus fuit, et cum adversariis pro sua eruditione disputavit. Cum
aurem Caesar paulo post bello Smalckaldico victor esset: et Augustae
Vindelicorum religionis causa comitia celebrasset; Augusta profectus,
relicto ibi praesidio, rei publicae et mutatae causa religionis: cum
reliquis copiis Ulmam petit. Eo ubi venisset, senatum abrogat. et
novum instituit; et ecclesiae


page 301, image: s331

ministros, in quibus hic Frechtus, co quod religionis decretum
repudiarent, custodiae mandari iubet. Senatus, per omnia Caesari
devotus, decretum necipit. Durante comitio, rogatu Granuellani,
petierant a Frechto: ut Augustam profectus, negotium religionis
adiutaret: et ad Pflugium aut Sidonium, aut Issebium, diverteret:
ille, quod et suspectam rem haberet, et quod e reliquis civitatibus
nemo sui ordinisibi esset, recusavit. Iussus deinde quid de facto
decreto, seu nova religionis forma, quam Interim [Note: Exponit suane sententiam de libyo Interim. Actio senatue Ulmensis cum ministris.]

dixerunt, sentiat et quosque probet, scripto complectitur, atque
errores et superstitiones eo in libro probatas, refutat. Ubi vero
Caesar Ulmam venit, novus magistratus Frechtum ac ceteros Ecclesiae
ministros evocat: et pet homines delectos eorum sententiam exquirit:
responmdent illi, ut antea, et quid in decreto probent, quid
improbent, ostendunt. Rogati, cum Augustani doctores illud receperint
per iusiurandum, ac nihilo setius Evangelium doceant: cur non idem
ipsi faciant? non sibi constare dicunt, quid illi fecerint: neque suum
esse alieni facti rationem reddere: se quidem initio, cum ad Ecclesiae
ministerium adhiberentur, fide ipsis data promisisse, doctrinam
Evangelii pure ac incorrupte annuntiaturos; sine traditionibus
hominum: si nunc senatus eam rationem non probet, petere ut iusiur
andum sibi remittat.
Iussi domum abire, post meridiem revocantur: ibi delecti quidam
senatus, captivos, inquiunt, hodie vos Caesar sistit, ad eiusque iam
traducemini palatium: Deus vos spiritu suo gubernet. Illi, quoniam ita
sit visum Deo, non se recusare dicunt ullum periculum: et ipsis
invicem bene precantur: Sic egressi, statim per apparitores ad
praetorium deducuntur, fore putantes, ut sisterentur Caesari. Post
multam exspectationem, confluente iam illuc multitudine, traducuntur in
Georgii Besserei domum, viri consularis, in qua Granuellanus et
Atrebatensis diversabantur. Tamdem intromissi, post multam
disceptationem, cum Granuellanus urgeret, uti Caesaris edicto
parerent: illi vero, quamobrem non possent, explicarent; acer bis
fuerunt excepti conviciis, deinde, reliquis egrediiussis, et paululum
divertere, Frechtum humanioribus verbis pertentant: et cum is in
sententia persisteret, reliquos etiam sigillatim appellant: ex iis
quatuor fuere constanres, duo desciverunt. Granuellano et Atrebatensi
aderant Hasius et Seldus.
Mox impediti catenis, in carcerem publicum ducuntur, Hispanorum et
Germanorum praesidio, quibus praeerat Ioannes Comes Nassovius: cumque
domum Frechti praeterirent: frater eius Georgius forte prospicit e
fenestra, et appellatus ab eo: ut uxorem acfamiliam curaret, salutem
ei sociisque precatur, ac simul bono animo esse iubet.
Ob hanc vocem et ipse dicitur in carcerem: fuit hoc Angusti


page 302, image: s332

die decimo sexto. Detenti per quatriduum in urbe, quinto die, cum
Caesar illinc abiret, revincti catenis, uti diximus, et impositi
currui, devehuntur Kirchemum, stipati circiter ducentis Hispanis, Ibi
cum dies octo fuissent, in potestate Germanorum ducis Altestegii, dati
sunt in custodiam Hispoanrum centutiom madronio [Note: * Vel Ledronio.] .
Factum hoc anno quadragesimo octavo.
Deinde anno sequenti undequinquagesimo Martii die tertio, Frechtus et
reliqui ministri, in religionis negotio constantes, postquam pro victu
solvissent, liberi tine mulcta dimissi sunt. Cumque Ulmae nova
religionis formula recepta esset: Frechtus sub regimine pii ducis
Christophori Tubingam vocatus est: ut facram ibi Theologiam doceret.
et illustri stipendio ephorus esset. Ea in Academia Pentateuchum
Mosis, et Iudae epistolam, inter alios doctissime est interpretatus.
Tandem veneranda canitie conspicuus, die decimo quarto Septembris,
anno millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto, Tubingae obiit, et
in S. Georgii templo honeste sepultus est.
Scripsit praeter alia Theologica in Witekindi Saxonis, retum ab
Henrico et Othone Imperatoribus gestarum, libros tres: Plura in
bibliothecis. I. Sleidanus: Crusius in Suevicis annalibus: Thuanus in
historia Augusta: