04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 258, image: s288

IUSTUS IONAS.

NOrthusae [Note: * Chytr. l. 18. Sax. Mulhusia numfacit.] , imperiali
Cheruscorum oppido, Iustus Ionas in lucem editus est, anno Christi,
millesimo, quadringentesimo, nonqgesimotertio, die quinto Iunii,
triente hore post quintam matutinam. Pater ei fuit vir honestus,
consul eius oppidi: qui cum peste esset corretus: et cepe abscessui
impositum [Note: * Georg. Weinrich. geistlicher bisenknopf p. 51.]
removisser; idque in scamno deposuisset: supervenit hic Iustus
filiolus, admodum puer, et cepe totum avide devoravit; citra tamen
ullam contagionem. Ita servatus primis literarum elementis in patriae
ludo imbutus est: exinde ad scholam publicam missus iuri civili se
dedidit: in quo et progressus fecit non paenitendos. Verum consilio
postea mutato, ex eonsulto humani iuris, factus est sacrae Theologiae,
quae divini iuris magistra, doctor clarissimus.


page 259, image: s289

Inciderunt autem studia eius Theologica in ipsa initia mutatae
religionis: fuitque Ionas hic non tantum auditor et spectator; sed
etiam actor approbatorve eorum, quae in religionis negotio tune gesta.
Sub annum Christi millesimum quingentesimum, vicesimum primum, mortuo
Henningo Goeden ICto celeberrimo, reique ecclesiasticae in collegio
omnium sanctorum Wittembergae praeposito, Ionas, in locum eius est
surrogatu, doctorque Theologiae die decimo quatto Octobris eiusdem
anni renuntiatus. Ubi, cum variae exorirentur quaestiones, praesertim
super missaprivata, et eius abrogatione, ac princeps elector Saxoniae,
ne ea res motus excitaret maiores, metueret: ipse cum collegis ac
delectis electori sationem eius rei reddidit: utque in ipsorum facto,
quamvis runc insolenti et periculoso, princeps acquiesceret, effecit.
Interfuit eriam postea plerisque omnibus, qui religionis causa
instituti, conventibus, suoque loco, et veritatem tueri, et pacem
stabilire, si qua posset, prudenter annisus est. Nam cum sacrarum
literarum peritus, et iuris etiam civilis non plane hospes esset:
negotia ecclesiastica, quibus politica saepe immixta, dexterius aliis
administfavit. Itaque anno undetrigesimo, cum Luthero et Melanchthone
ad colloquium Marpurgiindictum venit: et anno sequenti in celeberrimis
illis comitiis Augustae celebratis cum eodem Melanchthone adfuit: et
negotium religionis adiuvit.
Ceterum cum non solum Wittembergae ecclesiae pastor; sed in Academia
ibidem professor esset ordinatus: sacras literas publice docuit, ac
magistratus scholasticos, ut moris. gessit. Itaque ipso Decano ac prom
otore anno trigesimo tertio, supra millesimum quin gentesimum, die
decimo ectavo Iunii Doctoratus Theologiae honores contulit
celeberrimis viris, et bene de ecclesia meritus, Casparo Crucigero
Academiae tunc rectori, Ioanni Bugenhagio Pomerano, et Ioanni Aepino
ecclesiae Hamburgensis pastori. Fuit panegyris ista vere augusta, quam
et ipse elector Saxoniae Ioannes Fridericus, praesentia sua ornavit:
et non sine voluptare Iustum Ionam [Note: * Oratio exstastom. 1. Declam, Melanchth.]
perorantem audivit. Anno deinde millesimo quingentefimo
trigesimo nono, cum Henricus dux Saxoniae; qui puriorem evangelii
doctrinam amplexus, etin fedus Smalcaldicum receptus crat;
gubernationem ditionum Georgii in Misnta et Thuringa adiisset: statim
Ecclesias de Lutheri et collegarum ipsius consilio emendavit. Ac
initium quidem emendationis Lutherus ipse, habita die Pentercostes
Lipsiae contione prima, fcit: visitationem autem ecclesiarum,
theologis a I. Friderico electore missis, Georgio Spalatino, Iusto
Ionae, Nicolao Amsdorfio commendavit: qui doctrinae normam esse librum
verbi divini, et inde deductos Augustanae confessionis articulos
voluerunt. Ritus vero veteres omnes, qui sine manifesta impietate
tolerari putaerumt, ac in his usitatas ecclesie in missa camtiones,
Introitus, Kyrie, gloria in excelsis,


page 260, image: s290

collectas, lectiones epistolarum et evangeliorum, symbolum, praes
fationem, sanctus, solo canone excepto, elevationem etiam et ceteros,
vestitum etiam sacerdotum retinuerunt.
Eodem anno Albertus, archiepiscopus Magdeburgensis, subditis,
civitatibus, et nobilitati, publicum verae Evangelu doctrine
exercitium in Magdeburgensi et Halberstadiensi dioecesi libere
permisit: collegiis tamen canonicorum et coenobiis in pristino statu
relictis. Archiepiscopo autem Mogunriam migrante, senatus in salinis
Saxonicis, ubi aulae sedem hactenus habuerat: Iustum Ionam ecclesiarum
urbis suae inspectioni praefecit. Wittemberga itaque relicta Halae
Saxonum Evangelii doctrinam adseruit ac propagavit.
Ibi etgo dum agit, non solum illi ecclesiae praefuit profuitque: sed
etiam in consilium adhibitus ab allis est: quibus vir publici commodi
amantissimus numquam defuit. Usus est etiam Ionae ibi hospitio
Lutherus, et tum alias, tum postremo suo itinere, anno millesimo,
quingentesimo, quadragesimo sexto ad eum divertit: et comitem Islebium
usque sibi Ionam adscivit non sine periculo in flumine. Tandem Deo ad
exitum vitae Lutherum Islebii vocante, Lutherus in Ionae veluti sinu
animam Deo commendatam reddidit. Postea aliquantisper etiam in aula
ducum Saxonie commoratus est: atque in acerrimis tempestatibus comes
constantissimus fuit filiorum, magni illius principis, electoris
Ioannis Friderici. Praefectus denique ecclesiae in oppidio Eisfeldiae,
in Thuringiae et Franconiae finibus, Francicarum ecclefsirum in
principatu Coburgensi inspector constitutus: curriculum ibi vitae suae
placide absoluti, anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo
quinto, quinto, die nono Octobris, cum annos haberet sexaginta tres.
Mortem eius graviter tulerunt viri docti ac pii, de quibus Philippus
Melanchthon, amicus eius praecipuus, Ioannes Stigelius, Camerarius,
Adamus Siberus: qui tale ei monumentum posuit:
Sepulcri venerare marmor huius,
Quo Ionas cubat ille Iustus: ingens
Musarum decus: eruditioris
Sincerus pietatis et magister.
Hunc Northusa dedit: docentis ora
Est mir atus et approbavit ipse
Lutherus: dolet ac gemit paterque
Albis, Sala paterque: flent ademptum
Omnes iudicii elegantioris, [Note: To. 2. ep. Luth. p. 246. Ionas vir is est: quem oportuit multo pretio emptum, et servatum in serra.]

Et bonique viri, piique: caelo
Ille, colloquio Dei, receptus,
Et Christi fruitur beatus ore.
Vir hic fuit summi ingenii, summae industriae, summa cum pietate
vitaeque innocentia: Luthari, dum vixit, [Gap desc: Greek words]


page 261, image: s291

fidelissimus eique carissimus. In agone accidit eloquentissimo et
piissimo viro: ut animo esset admodum pusillo, et solatii fere nullius
capaci. Itaque famulus partim consolando partim increpando eum erexit
et animavit. Atque ita in lucta ista tan. dem vicit Spiritus sancti
auxilio.
Amicos habuit viros sua aetate claros plerosque omnes: et exstant ad
ipsum aliquot Erasmi Roterodamiepistolae, nomine Iodoci Coci et Iodoci
Ionae: inprimis autem intima ei cum Luthero intercessit familiaritas,
Itaque ut diximus, hospitio eius usus est Lutherus, quoties Halae
Saxonum transirer. Aliquando ergo, cum eo venisset: et hospitio a Iona
exceptu, esset: Lutherus sub mensam ex legenati vitro ei propinavit,
addito hoc ex tempore disticho:
Dat vitrum vitreo Ionae vitrum ipse Lutherus:
Ut vitrofragili similem se noscat uterque.
Edita a Iusto Iona sunt haec: Defensio pro coniugio sacerdotali,
adversus Ioannem Fabrum, scortationis patronum: Oratio de studiis
Theologicis: Annotationes in acta Apostolorum: Demissa privata et
unctione sacerdotum Martini Lutheri libellus ab ipso e Germanico in
Latinum traslatus: Enarrationes item Lutheri in Ionam Prophetam ab
eodem translatae. Sic Lutheri librum de Iudaeis et eorum mendaciis
Latinum fecit: De morte Lutheri etiam scripsit contra Wicelium.
Curriculum denique vitae eius Ioannes Stigelius hisce elegis
circumscripte delineavit:
Nomen erat Iusto: cognomen nobile Ionae:
Cura evangelium grata docere mihi.
Urbs Hierae primum musas me fovit amantem:
Mox clarum eloquii viribus Albis amat:
Addictum celebri dum me videt ille Luthero:
Ingenio merui nomen habere meo.
Hinc iusta ad celebres egit me causa Salinas:
Doctorem excepit Francia lata senem.
Et docui, et vixi, monuit velut ante Lutherus:
Pectore salvificam fassus et ore fidem.
Grata meos legit cineres Esueldia: mortem
Ante homines obii: vivo sed ante Deum.
Atque haec de Iusto Iona collecta ex Sleidani commentariis: Chytraei
Saxonia: vita Melanchthonis a Camerario descripta: consiliis
Theologicis Melanchthonis: Reusneri iconibus.


page 262, image: s292