04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 245, image: s275

GEORGIUS PRINCEPS ANHALTINUS

CUm Lotharius Saxo, Imperator [Note: *Praepositus Magdeburgensis et Misnensis, canonicus Merspurgesis. Albertus Ursus.]
sapiens et
magnanimus, exercitum in Italiam mitteret, ad intestinas sed tiones op
primendas, et ad expellendos Sarracenos: praefecit exercitui Albertum,
cognomento Ursum, natum in familia comitum de Ballenstet atque
Ascania. Ascania autem arx fuit dicta haud pro cul Halberstadio ad
silvam Hereyniam, ideo quod petrae tota in cisa, sine materiae
adminiculo, quasi ohn hoit, Saxonum idiomate. Illius Alberti Ascanii
tanta fuit sapientia et virtus: ut in Italia partim consiliis dandis,
partim proeliando, et domesticos tum ultus sedarit; et Sarracenos
represserit.
Postea secutus Lotharius, in Italia expulsis Sarracenis, pacem
legibus, iudiciis, et praesidiis sapienter munivit. Cum autem tunc,
circa annum millesimum, centesimum, quadragesimum secundum vetus
familia Marchionum Brandenburgensium Electorum ex


page 246, image: s276

tincta esset; Lotharius Imperator tantum tribuit virtuti Alberti
Ascanii: ut et Marchiam et pulcherrimum [Gap desc: Greek word]
Electorum ei traderet. Nec aliud honorisicentius iudicium de Alberto
ab Imperatore, cuius fuit excellens sapientia, fieri potuit: quam quod
auxit eius potentiam ditione tanta; et ornavit dignitate, qua non alia
pulchrior est in genere humano.
Huic Alberto Asceanio filii fuerunt cum alii tum et Bernardus; qui
duxit exercitum Friderici Barbarossae in Italia. Cum autem Henricus
Guelfus cognomento superbus, Dux Saxoniae et Bavariae Imperatorem in
Italia seditioso consilio deseruisset, et Dux Henricus postea
proscriptus in Angliam fugisset; in tanto Germaniae periculo,
prudentiam, virtutem, et fidem tantam esse in Bernardo Aseanio
Fridericus iudicavit; ut ei et ditionem Saxonicam ad Albim, et
Electoris [Gap desc: Greek word] tradiderit. Ita attributae sunt
duae praecipuae ditiones ad Albim, et quarum summa est dignitas et
auctoritas, Ascaniae et Anhaltivae familiae, quas quidem amplius
ducentis annis magna cum gloria retinuit; ac posteri Alberti et
Bernardi magna virtute defenderunt illam Germaniae oram adversus
Henetos, Bohemos, Polonos et Tartaros. Aliqui etiam in Syriam duxerunt
Friderici secundi exercitus.
Certum est autem continua serie ab Alberto Aseanio, et a Bernardo Duce
Saxoniae, Alberti filio, ortos esse pricipes Anhaltinos, qui veterem
patriam Dei benesicio adhuc possident. Fuitque patrum memoria
praecipue clarus natus in ea familia Rodolphus Anhaltinus; qui
Imperatoris Maximiliani primi exercitus in Italiam duxit, et saepe
feliciter cum Venetis et Iulii Pontificis copiis dimicavit. Vetustam
nobilitatem, et nomen vetustissimae arcis et familiae Ascaniae
indicat. Tuiscones enim ab Ascane dictos, multorum scriptorum opinio
est; qui vocabuli vicinitate moventur; ac delectatus Melanchthon est
nomine Ascanis, quia a religione existimavit inditam esse
appellationem illi nepoti Iaphet. Nam Esch Cohen significat sacerdotem
ignis. Fuit igitur ille nepos Iaphet custos sacri ignis, videlicet
religionis et doctrinae. Sed haec vetera mittimus. Exstat in historiis
non solum conrinua series principum Anhaltinorum seu Ascaniorum: sed
etiam rerum honestissimarum commemoratio, quas gesserunt; quam hoc
loco recitare nimis longum esset.
In hac nobilissima familia natus est hic princeps Georgius, anno
salutis hurmanae millesimo quingentesimo septimo die decimo quarto
Augusti, patre principe Ernesto et matre.... nata in familia Ducum
Munsterbergensium. Fuerunt autem in parentibus cum aliae virtnes, tum
vero studium magnum cognosceudae doctrinae de Deo, et vera invocatio
Dei. Quare


page 247, image: s277

et filios ipsi domi ad agnitionem Dei et ad omnia honesta officia
adsuefecerunt; et doctores eis idoneos quaesiverunt. Erat tunc in
Academia Lipsica Georgius Heltus Forchemius; cuius fuit in formandis
ingeniis fides et felicitas eximia, et laudabatur integtitas et
gravitas in moribus. Hic enim initio erudiit Ioachimum Camerarium,
Casparum Crucigerium, et alios: qui postea propter eruditionem in
Ecclesia et in gubernatione utiliter vitae communi fervierunt. Huic
Georgio Forchemio commendatus est adolescens Princeps Georgius
Anhaltinus, apud quem cum natura esset et doctrinae avida, et capax,
celeriter Grammaticen, linguam Latinam, Dialecticen et Catechesin
doctrinae christianae didicit, et ad exercitia invocationis studiose
adsuefactus est.
Postea de consilio gravissimi senis, episcopi Mersburgensis, Adolphi
Principis Anhaltini, iussus est initia doctrinae iuris consultorum
discere, quo in genere tantam praestitit assiduitatem, ut fontes recte
cognosceret. Atque hic adiuvabatur non soium a doctoribus, sed etiam
naturae generositate, quae amabat veritatem, et erat fugitans
cavillationum. Videbat, ut in arte, exordia, progressiones, et metas,
et intelligebat veritatem lucem divinam esse, monstratam geneeri
humano: ut teneatur discrimen inter honesta et turpia, inter bona et
mala, et agnoscarur Deus, et sciatur qualis sit, videlicet sapiens,
verax, bonus, iustus, beneficus, castus, vindex scelerum. Dicebat Deum
velle nos sibi adsentiri agnita veritate, praestigias cavillationum et
sophismatum illudere Deo. Et saepe illud Salomonis repetebat: Non
decet Principem labium mendax. Fontes igitut iuris quaerebat, ac
praecipue Panormitanum legebat.
In hoc tyrocinio cum annos aliquot praeparasset ingenium: et iam
egressus esset annum vicesimum secundum, Cardinalis Albertus Elector
Moguntinus, et episcopus Magdeburgensis, natus in familia Marchionum
Brandenburgensium, adiungit cum consiliatiis in aula, ubi iam non in
umbia, ut in ocademia, sed in iudiciis, et in deliberationibus
gubernationis, usum doctrinae iuris consideravit. Etcum natura esset
facundus, saepe iussit eius voce Cardinalis exponi causas: quae erant
in deliberatione aut iudiciis proponendae. Ita et industria augebatur
et confirmabatur iudicium. Iam autem certamina de doctrina Ecclesiae
mota erant, et Tecelius, qui scurrili impudentia venales in dulgentias
pontificias circumtulerat, et eius satellites Eccius et alii, Lutherum
assiduis scriptis et fulminibus Pontificiis cogebant, de fontibus
doctrinae Christianae multa dicere. Extabant etiam Lutheri
explicationes, de discrimine legis et evangelii, de vera paenitentia,
de gratia, de fide, de vera invocatione, de usu Sacramentorum, de
discrimine legum divinarum et humanarum,


page 248, image: s278

de discrimine ministerii Evangelici, et politicae potestatis, Haec
scripta erant in manibus doctorum et indoctorum, ac studia
accendebantur; quia superstitiosi canones diu fuerant conscientiarum
carnificinae: et Pontifices et Monachi regno suo immoderate abusi
fuerant. Desidera batur etiam Theologia pura et perspicua, quia
labyrinthi Scotistarum, et similium, etant inextricabiles. Multi
igitur docti et pii adsentiebantur Luthero; et gratulabantur Ecclesiae
illucescentem veritatem, alii profani laetabantur laxatione vinculorum
quorundam, ut fieri solet.
Etsi autem legebat et Princeps Georgius haec scripta; qui Deum recte
colere cupiebat: et multis piis sententiis adsentiebatur: tamen, quia
verebatur, neaetatis insirmitate alicubi laberetur; non starim de toto
genere doctrinae pronuntiavit Interea vero simul ardentibus ac
adsiduis votis a Deo petivit, flecti pectus suum ad veritatem, ac
lacrimans saepe haec verba repetivit: Fac cum servo tuo secundum
misericordiam tuam, et iustificationes tuas doce me; et studiose legit
scripta Prophetica et Apostolica; et his adiumxit historitam veteris
Ecclesiae; scripta Augustini, Hieronymi et Petri Longobardi; ac
laboris huius hortatorem et socium habebat Georgium Forchemium. Et
quia fontes in scriptis Propheticis et Apostolicis coguoscere
cupiebat, addidit linguae Graecae et Hebreae studium; tantumque in
Hebraea profecit: ut par esset in ea doctis interpretibus. Saepe etiam
de omnibus controversiis cum eruditis et sapientibus disserebat.
Tandem igitur diu cogitatis omnium sententiis; cum iudicaret
ecclesiarum Evangelicarum confessionem, consensum esse veteris
Ecclesiae Catholicae Dei, traditum in Propheticis et Apostolicis
scriptis, ersi odia et pericula prospiciebat; tamen ostendir palam se
amplecti reformatarum Ecclesiatum confessionem; et ab adversanorum
consiliis et sacrificiis discessit: seque totum dedidit precationi et
lectioni; et fratres, optimos Principes, cum quibus in tota vita sic
vixit: ut nulla res unquam eorum concordiam labefacta verit; in
laboribus gubernationis sedulo adiuvit. Ac primum communi consilio cum
fratribus instauravit Ecclesias in patria; praefecit idoneos pastores;
iussit recte doceri populum: abolevit ritus vitiosos: constituit
scholas; attribuit stipendia. Ita facta est emendatio sine
dissensionibus, et sineullo tumultu. Et iudiciis ac exemplis piorum
Principum, multi ad agnitionem veritatis invitati sunt; multi
confirmati. Postea et in aliis partibus gubernationis fideliter et
uriliter patriae servivit. Deinde vocatus est ad ecclesias regendas in
Mersburgensi Dioecesi anno Christ millesimo quingentesimo,
quadragesimo quinto: cuius ordinationis testimonium operae pretium
facturi videmur si adscribamus. Id vero est tale nomine omnium in
Ecclesiis vicinis Inspectorum a Melanchthone conscriptum.


page 249, image: s279

Gratias agimus Deo, aeterno patri, Demini nostri Iesu Christi, quod
immensa bonitate, et instituit inde usque a conditione et restitutione
generis humani, et servat omnibus saeculis usque ad resurrectionem
mortuorum, ministerium Evangelii, et excitat subinde idoneos Doctores,
ac mandata dedit ecclesiae suae, ut vocet idoneos ministros, et
promittit se per eorum vocem daturum remissionem peccatorum, Spiritum
sanctum, vitam, et iustitiam aeternam, et oramus eum, ut lucem
Evangelii sui non sinat exstingui; sed nunc quoque excitet purae et
salutaris doctrinae Evangelii propugnatores et fideles custodes, et
colligat sibi etiam nunc in his regionibus Ecclesiam, a qua in omni
aeternitate celebretur. Cum autem ad hoc ministerium Evangelii
Reverendiss. et Illustriss. Princeps Dominus Georgius, Prineeps in
Anhalt, Comes Ascaniae, et Dominus in Bernburg etc. praepositus
Ecclesiae Magdeburgensis, rite ac pie vocatus fuisset ad functionem
muneris Ecclesiastici adiuvandam in Episcopatu Merspurgensi, accersiti
sunt veteri primarum Ecclesiarum more, viri docti et graves, qui
vicinas Ecclesias gubernant, quorum nomina infra ascripta sunt: ut in
ipsa Ecclesia Merspurgensi ad hanc vocationem adderetur publicum
testimonium ordinationis. Nos igitur convocati, quia certo sciebamus,
hunc Illustriss. Principem Georgium recte intelligere, et constanter
amplecti puram Evangelii doctrinam, quam Ecclesiae harum regionum una
voce, et uno spiritu cum catholica Ecclesia Deiprofitentur, et eximiam
eius esse virtutem et sanctitatem: Testimonium nostrum de eo, ritu
Apostolico, impositione manuum, declaravimus, Cumque Paulus Tito
praeceperit, ut presbyteros ad docendas et gubernandas Ecclesias
passim constitueret, sciat hic ordinatus, voce Apostolica sibi
praecipi in hac functione; ut sacerdotes ad docendas, et regendas
Ecclesias ordinet, et eorum doctrinam et mores inspiciat, et meminerit
sibi quoque praecipi a filio Dei: Et tu conversus consirma fratres
tuos. Et cum Filius Dei sedeat ad dexteram aeterni Patris, ut sit
efficax per hoc ministerium: preoamur, ut in tota gubernatione regat,
et adiuvet hunc ordinatum, sicut promisit inquiens: si quis diligit
me, sermones meos servabit, et Pater meus diliget eum, et veniemus ad
eum et mansionem apud eum faciemus. Et ut hac se consolatione
sustentet ordinatus ipse, hortamur. Etsi enim multa et magna sunt in
gubernatione pericula: nec ulla est sapientia humana par tanto oneri:
tamen sciat, Deum vere adesse, et in Ecclesia habitare, ubi vox
Evangelii sonat, eamque defendis et servari a Deo. Hac fiducia
suscipiendi et perferendi sunt tantiministerii labores. Datae die
tertia Augusti; anno 1545. in oppido Mersburg.
In ista igitur episcope quoque recte doceti populum curavit, et
praefuit ecclesiis universae regionis Mysorum, fuitque hic ei vitae
cursus; donec ex hac mortali vita ad caelestis ecclesiae societatem
vocatus est. Vixit caste in vita caelibe, sine ulla contaminatione;


page 250, image: s280

cubienlum eius erat templum, academia, et curia. Nam ibi haec fiebant
quottidie, precatio, lectio, scriptio, et deliberationes de
gubernatione. Acut Esdras, utraque in re patriae profuit, docuit et
confirmavit multos contionibus et editis scriptis: et rexit consilia
gubernationis. Neminem sciens unquam laesit: benefecit privatim et
publice multis: fuit suasor pacis inter principes; multotum diremit
controversias: abhorruit ab omnibus seditiosis, turbulentis,
Alcibiadaeis consiliis: ab ambitione alienissimus fuit. Numquam ira,
vel odium, vel vindictae cupidias eum impulit; ut contra iustitiam
faceret; aut tranquillitatem communem turbaret. Iniurias multas et
magnas excelso animo condonavit tranquillitati communi; dolores etriam
alios ea animi moderatione tulit; ut satis intelligi posset, eum
sustentari invocatione Dei, et acquiescere in Deo. Norat, ut vir
doctus, discrimina consolationum humanarum et divinarum; et saepe haec
dicta repetebat: Subditus esto Deo, et ora eum; prope est Dominus his,
qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. Studia,
dolores, adsiduitas in gubernatione, precatio, abducebant eum ab
omnibus voluptatibus corporis. Ac post consolationes, quas ei
cogitatio divinatum promissionu, et invocatio adferebant, dicebat: se
non habere aliam levationem maesticiae, nisi colloquia optimorum
fratrum, et aliorum honestorum ac doctissimorum virorum, ac
delectabatur hoc versu:
[Gap desc: Greek section]
De forensibus controversiis disserebat cum viris clarissimis
Iurisconsultis, sapientia et virtute praestantibus, Hieronymo
Schurfio, et Ludovico Fachio. De corporis humani natura, de morborum
causis et remediis, cum peritissimis medicis, Sebastiano Aurbachio,
Augustino Schurfio, et Iacobo Milichio. De doctrina Ecclesiae cum
Luthero, Iusto Iona, et Ioanne Bugenhagio Pomerano: ac multae eorum
disputationes, plenae eruditionis et pietatis, auditae sunt.
Interrogavit aliquando Lutherum; quomodo invocatio in Ecclesia
discernenda sit ab Ethnica invocatione, cum et Ethnici non furiosi
cogitarint esse mentem architectarricem mundi? Ibi Lutherus respondit:
semper in invocatione cogitandum esse, quid alloquamur, et seiungendam
esse nostram invocationem ab Ethnica, ac praecipua esse duo
discrimina; alterum de essentia Dei, alterum de volumtate; ac de
utroque discrimine, mente intuendas esse patefactiones divinas in
Baptismo Filii et alias, ac promissiones divinitus traditas. Hanc
ipsam ob causam prodiisse Deum ex arcana sede; ut in his
patefactionibus agnoscatur, et a commenticiis numinibus procul
seiungatur. Ac in cogitatione essentiae hunc Deum, qui Pater est
aeternus Domini nostri Iesu Christi, et cum Filio et Spiritu sancto
omnia condidit, et


page 251, image: s281

promissionem reconciliationis tradidit, eamque sanguine et
resurrectione Filii obsignavit, compellandum esse; sicut inquit
Christus: quime videt, videt patrem. De voluntate eriam cogitare
oportere Mediatorem et promissiones. Huic verae invocationi
dissimilima est Ethnica seu Turcica; quae negat hunc vere Deum,
conditorem rerum esse, qui est Pater Domini nostri Iesu Christi: et
ignorat Mediatorem et promissiones: sed dubitat, an et cur nos
indignos Deus exaudiat. Taxabat et doctrinam Monachorum, quae iubet
adferre dubitationem ad Deum, sicut adferunt Ethnici. Iubebat saepe
recitare, et semper in invocatione cogitare promissiones, quia earum
cogitatione fides accendenda sit, et damnabat Enthusiastarum furores;
qui abducunt homines a cogitatione scriptae promissionis. Dicebat
autem hanc doctrinam quottidie in ardenti invocatione exercendam esse.
Hic cum rursus interrogaret Ascanius de discrimine personarum, cur
Filius [Gap desc: Greek word] nominetur, tertia persona Spiritus?
graviter ingemiscens Lutherus deplorare calamitates Ecclesiae coepit,
veteres controversias repetivit, et exsecratus est diabolicos furores
Samosateni, Arri, et similium, ex quibus orta est deinde blasphemia
Mahometica. Deinde et querelam addidit, de negligentia scriptorum
recentium, in quorum disputationibus vere hoc accidit: ut plura sint
[Gap desc: Greek word] quam [Gap desc: Greek word] . Est, inquit,
Filius integra imago aeterni patris et [Gap desc: Greek words] autem
dicitur non solum, quia Patris sese intuentis cogitatione genitus est;
sed etiam quia per eum decretum, de toto ordine creationis, et
restitutionis humani generis dictum est. Hic estangelus magni
consilii, proferens admirandum et arcanum decretum, de humana salute,
ex sinu anterni Patris; sonat vocem Evangelii ad Adamum et Evam:
servat nunc quoque ministerium evangelii; et voce evangelii dicit
consolationem in cordibus; monstrat patrem; reddit nobis vitam: et dat
Spiritum sanctum; qui in cordibus laetitiam, invocationem, et alios
tales motus accendit: qualis est pise; unde et Spiritus appellatio
est, quia tertia persona sie nobis patefacta est; quod divinos motus
in corde accendit.
In hanc commemorationem ingressus Lutherus multa dicta enarravit: ut
[Gap desc: Greek words] . Et in Salomone de Sapientia; Fui cum eo
artifex, ludens in orbe terrae suae, et delectationes meae cum filiis
hominum. Quid dulcius est, inquit, hac sententia? de Filio enim
dicitur, in quo fulget idea opificii mundi, et qui se patefecit generi
humano edita voce: ludit mirandis operibus in creatione et in
colligenda Ecclesia. Quale enim spectaulum est hominis formatio?
qualia spectacula sunt adsumptio naturae humanae? liberatio Nohae in
diluvio? populi in Aegypto? resurrectionis mortuorum, et alia miranda
facta? Iam hoc dulcissimum


page 252, image: s282

est, quod ait: se hominum consuerudine delectari. Nobiscum adest,
colligit et servat ecclesiam voce Evangelii.
Talia erant argumenta familiarium sermonum; quoties hi viri
conveniebant, quorum erat Ascanius tamquam [Gap desc: Greek word] ;
nec erat [Gap desc: Greek words] ; sed suum iudicium erudite de
controversiis et de enarrationibus addebat; miscebat et pia vota, ac
Deo gratias agebat cum pro aliis beneficiis, tum etiam pto hoc: quod
depulsis tenebris Papisticis, quae sunt Ethnicarum similes, reddidit
nobis evangelii lucem. Ionae, viro erudito in doctrina Ecclesiae et in
iure, dixerat; videri sibi [Gap desc: Greek words] esse in latina
interpretatione inconcinnam et obscuram; in prima epistola Ioannis, in
capite tertio Peccatum est iniquitas Respondit Ionas interpretis
negligentia eruditissimam definitionem obscuratam esse. Ut enim
privationes definiuntur collatione; ut cum dicimus; tenebras esse
privationem lucis: ita Ioannem rectissime definire; peccatum esse,
quicquid est contrarium legi, [Gap desc: Greek words] . Norma est
iustitiae, lex Dei; quae est sapientia in Deo aeterna et immota, cuius
radii transfusi sunt in rationales creaturas, et quae in promulgatione
Decalogi repetita est. Contraria huic normae et sapientiae suae Deus
damnat, et peccata nominat, ac propterea sontibus irascitur, et eos
destruit. Ac apparet Ioannem notum esse licentia eorum; qui ex
gentibus ad ecclesiam conversi erant, quibus ostendenda fuit norma:
unde iudicarent, quae mala sint a Deo damnata. Deducit igitur nos ad
legem; quam recte vult intelligi. Delectabatur et similitu line, quam
recitabat D. Pomeranus. Ut annulus magno aestimatur, et amatur propter
gemmam, adamantem, aut smaragdum, non propter aurum: sic dicitur, fide
iustificari homines propter gemmam Filium Dei. Hanc autem gemmam fide
amplectimur. Cum Ioachimo Camerario disserebat de omnium aetatum
historiis, de Imperiorum mutationibus et periodis, et earum causis, de
motibus caelestibus, et de siderum effectione.
Multa et de phrasi in libris Apostolicis sciscitabatur. Ac ut aiunt
Platonem sic amasse [Gap desc: Greek word] scriptum, cui titulus
fuit Sophron; ut sub culcitram collocarit; ut in lecto etiam ad manum
esset: sic Ascanius amabat Salomonem et Syracidem; et saepe dicebat
genomas esse eximium [Gap desc: Greek word] in vita, etutiles
commonefactiones in multis deliberationibus. Quia vero Syracidae
lectio passim corrupta est; fuit hortator Camerario: ut ederet
emendatam. Saepe et de sententiis obscuris cum eo disputabat: ut, cum
in capite quadragesimo primo dicitur, [Gap desc: Greek words] ,
aenigmata inquit lego, et petebat enarrationem. Hic Camerarius ait;
factum esse verbum ab adagio [Gap desc: Greek word] ; et iubere
cavendam esse expulsionem seu delectionem dati et accepti;
id est, iustae compensationis in contractibus, et in referenda


page 253, image: s283

gratia: velle Deum hanc compensationem non aboleri; quae et ordo est
sapientiae et iustitiae in Deo, et nervus humanae consociatioms, et
significa Deo nos gratitudinem debere. Ersi alii alias intrpretationes
quaerebant; tamen Ascanius, amans iustitiam et gratitudinem, hanc
Camerarii anteferebat.
Postremus etiam actus vitae Principis Georgii, pietatem eius et Dei
praesentiam ostendit. Cum toto semestri conflictaretur cum morbo
molestissimo: tamen quottidie piis precibus sese, ecclesiam, optimum
fratrem, et ceteros Principes Anhaltinos, Patriam et Germaniam Deo
commendavit: deinde lectionem audivit ex Propheticis et Apostolieis
libris; quantum potuit etiam consilia gubernation sadhuc rexit.
Testamentum pie condidit, in quo et confessionem suam repetivit, et
ecclesiarum defensionem frain commendavit. Addidit eriam singulis
pastoribus ecclesiarum suae ditionis ad annuos reditus frumenti
medimnos duodenos Tandem languefactam naturam superante morbo mensis
octobris die decimo septimo, anima eius ex hac mortali vita ad
caelestis ecclesiae societatem evocata est; cum quidem sese vivens
quottidie Filio Dei commendasset; et assidue commemorasset divinas
promissiones: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium nnigenitum dederit,
ut omnis qui credit in eum, nonpereat: item, Nemo rapietoves meas ex
manibus meis: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis; et
ego reficiam vos. Et tatum tunc animi in eo robur fuit; ut satis
appareret: in eo lucere fidem ac fiduciam Filii Dei, divinitus
accensam. Quottidie enim cum fratre et aliis de beneficiis Filii Dei,
de spe vitae aeternae, de miranda collectione Ecclesiae ex genere
humano, dulcissime collocutus est Obiit itapie Dessaviae anno Christi
millesimo, quingentesimo, quinquagesime tertio, die decimo septimo
Octobris, cum incoasset annum aetatis quadragesimum septimum.
Colebrarunt mortuum Principen et ecclesiae antistitem optimum,
clarissimi Germaniae
Poetae, de quibus et melanchthon his epigrammatis:
Principis Ascania nati de stirpe Georgii
Quem cernis, tumulus proximus ossa tegit,
Huic fuit Ernestus genitor, qui pacis amore
Promeruit patriae totius esse pater.
Matris eratcastae Monsterbergensis origo,
Sincera cduit quae pietate Deum.
Ascaniae gentis virtus est clara triumphis,
Ordine quosnumerant saecula longapatrum,
Sed fuit huic fontes doctrinae discere cura;
Quam nobis Gnatus tradidit ipse Dei.
Hoc ad maiorum decus addidit inclita facta;
Praebuit et Patiriae commoda magna suae.


page 254, image: s284

Esdras ceu quondam populo ius dixit, et idem
Interpres Solyma legis in urbe fuit.
Principis hic munus simul et pastoris obivit.
Ipsius et mentem rexit et ora Deus:
Iustificaquefide capiens tua munera Christe:
Solius est cuius parta cruore salus:
Vera luce Deum agnovit, precibusque vocavit:
Numinibus fictis mens inimica fuit:
Nec virtutum umbras habuit, sed pectora rexi:
Ipsa Dei vivens adsimilata [Gap desc: Greek word] .
Urbibus in multis, flavus quas alluit Albis,
Et quas caerulei praeterit unda Salae,
Agmina collegit Christum celebrantia: spargens
Pura Evangelii semina voce sua.
Fidus et aetati venienti testis ut esset
De Christo: patriae publica scripta dedit.
Heic frater lacrimans Ioachimus condidit ossa:
Vivit in aspectu mens, fruiturque Dei.
O Deus, Ascaniam stirpem rege, numine serva:
Nulla venit nobis, te nisi dante, salus.
Aliud eiusdam Melanchthonis.
Ascaniae stirpis virtus est clara triumphis:
Ordine quos numerant saecula longapatrum.
Caesar in Adriaco quum gessit littore bellum:
Et fregit Venetas maxmilianus opes:
Duxerat Ascania natus de stirpe Rodolphus:
Fixit et in Veneto multa tropaea solo.
Nunc ad maiorum decora, haec laus magna, Georgi,
Accedit, vere principe digna viro:
Quod sie doctrinam reliquis virtutibus addis:
Ut verum celebres pectore et ore Deum:
Et Christi illustres ingentia munera scriptis
Iustifica supplex quae capis ipse sidet:
Exemploque Esdrae populum dum iure gubirnas:
Doctrinae spargis semina pura simul.
Summe Deus, solus qui das felicia regna,
Ascanios fratres, te precor, ipse rega!
Fuit hic princeps rarissimum a multis serulis exemplum, et vere
[Gap desc: Greek word] ut Apostolus nominat, misericordiae, et organum
Deo placens: in quo praesentia Dei tum in ipsius confessione et
virtutibus, tum vero in gubrenatione conspecta est: quam Deus
evidenter adiuvit. Inter ceteras ecclesasticae admin strationis
partes, singulis annis synodos pastorum suae dioe ceseos binas, et in
illis latinas orationes graves et utiles habuit a Melanchthone


page 255, image: s285

praescriptas: quae in ipsius Anhaltini et Melanchthonis operibus,
omnium piorum lectione dignissimae, exstant. Commendata autem ipsi
ecclesiarum illarum cura et inspectio fuit, ab Augusto duce Saxoniae,
Mauritii fratre, cum adolescens octodecim annorum Mersburgensem
dicecesin post Sigismundi Lindenaii obitum administrandum suscepislet
anno quadragesimo quarto supra mille quingentos: ita ut Augustus in
politica, Anhaltinus in ecclesiastica gubernatione comiunctis operis
praeessent.
Scripta ipsius Anhaltini quae exstant, et eruditionem ipsius et
confessionem ostendunt, oum communi ecclesiarum Evangelicarum
confessione congruentem; quam pio et gravissimo iudicio amplexus,
numquam ab ea difcessit, et fanaticis dogmatibus pugnantibus cum ea
confessione acerrime adversatus est. Laudanda est et haec eius
prudentia et diligentia: quod genere sermonis proptio et perspicuo
usus est, ne ambiguitas, ut saepe sit, gigneret diversas opiniones et
dissidia. Erat autem constantiae vitae et morum talis: ut vere de eo
dici possit, quod de integerrimo Imperatore Marco Antonino scripsit
Dion: [Gap desc: Greek words] : In omnivita sui similis, nec ulla
unquam in remutatus fuit. Itaque vere fuit vir bonus, nec fictum aut
simulatum quicquam habuit. Haec summa esse bona tum in viris
principibus, tum in privatis, sani omnes intelligunt. Elenchus autem
librorum est hic: Oratio consolatoria de dicto Christo: Nemo rapiet
oves meas ex manibus meis, in synodo dioeceseos suae recitata: coneio
[Gap desc: Greek word] Torgae habita in nuptiis Augusti ducis
Saxoniae, et Annae filiae regis Daniae, Contiones quatuor de utraque
specie Scramenti: in quibus gravissimis argumentis adversariorum
obiecta diluuntur: Consolatio ad Wolfgangum fratrem in morbo:
Contiones duae de falsis prophetis, t vero usu doctrinae Christianae,
in quibus errores Mersburgensis episcopi Sidonii refeilit. Contiones
eiusdem et scriptaomnia, complectentia summam ureae doctrinae, quae
traditur in ecclesiis reformatis, e Germanico in Latinum conversa, et
utilibus scriptis ante non editis aucta: Tractatus de ritu Apostolico
ordinationis usitatae in ecclesiis purioribus, additus ad confessionem
augustanam. Sententiae eiusdem de controversis articulis editae opera
Selnecceri. Hoc etiam forre non omittendum, cum vere sit ex raro
conting ntibus Cum anno millesimo quingentesimo, quadragesimo octavo,
mensis Octobr. d. XIV Augustus Saxoniae Elector, tacra nuptialia
pararet, cum Anna filia Christianiregis Daniae: ipse hic Anhaltinus
princeps, et praepositus Magdebutgensis, matrimonit vinculo principes
copulavit: atque coucionem illam [Gap desc: Greek word] , cuius modo
meminimus, habuit. Hoc nihil visum est multis magniticentius, in tota
illa pompa nuptiali: et regina mater sponsae, filiae suae mirifice de
eo fertur gratulata.


page 256, image: s286

Ex praefatione Melanchthonis in V. tomum Lutheri: Chytraei Saxonia:
epigrammatis Melanchthonis.