04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 243, image: s273

IOANNES AEPINUS.

IOannem AEpinum nobile Germaniae in litore Baltico emporium Hamburga
edidit, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, nonagesimum
nonum: atque ab iis, quibus ateas prima imbui debet, sic satis
instructum, Wittembergam exstrusit: ubi Luthero inprimis praeceptore
usus, ad Theologiam omni animi conatu incubuit, linguarum atque
humanrorum literarum studio minime neglecto. Haec enim
[Gap desc: Greek words] sunt, quodcumque doctrinae genus capessas.
Anne millesimo, quingentesimo, vicesimo secundo, cum I. Bugenhagius
Wittemberga evocatus, doctnnae, rituum, et vocationis ministrorum
Ecclesiae Hamburgensis formam descripsisset; et scholam in coenobio S.
Ioannis constituisset: AEpinus


page 244, image: s274

pastor ad D. Petri, ac biennio post, totius Ecclesiae Hamburgensis
superintendens, ut appellamus, pridie Pentecostes est constitutus.
Deinde anno trigesimo idem Aepinus, ut testimonium etiam ab exteris
haberet, una cum cum Casparo Crucigero, et de quo modo diximus,
Bugenhagio, primus ex Evangelicis sanctae Theologiae doctor salutatus
est; panegyrin Academicam ipso Electore illustrante.
Anno quarto post cum Henricus VIII. Angliae rex, Papatu abdicaro,
coniunctionem et auxilia ab urbibus maritimis, quae Pontificis
Romanityrannidem abiecerant, interque eas ab Hamburgensibus quoque
petiisset: miserunt isti in Angliam cum senaroribus, etiam Aepinum,
ita rege petente. Domum reversus ecclesiam suae fide concreditam
docuit: et cum a fatali illa Germamae clade, liber Caesarianus in
publicum exiisset; quo novadoctrinae atque rituum forma fanciebatur:
Aepinus et scriptum ipsum refutavit, et Lipsensium atque
Wittembergensium dissimulationem animique molliciem aperte,
[Gap desc: Greek word] Flacio Illyrico, notavit. Sed hoc dissidium alibi
attigimus.
Ad caelestem triumphantis ecclesiae consuetudinem abit Aepinus, anno
Christi millesimo, quingentesimo quinquagesimo tertio, decimo tertio
Maii; cum militasset in terris annos quinquaginta quatuor: et
ecclesiae praefuisset annos circiter viginti. Fuit et hic vir ingenio,
varia linguarum, artium et rerum Theologicarum scientia magnus:
quamvis eruditio eius, ipso vivente, latuit fere: et demum innotuit
sub interreligionis forma. Itaque cum Melanchthon vidisset: quae
Aepinus contra illam formulam scripserat: huius pluris, quam suas
solutiones fecisse perhibetur, auctore Chemnitio in locis communibus.
Idem Melanchthon amicum epigramate eiusmodi ornavit, ad effigiem
Aepini apposito:
Haec est Aepini Doctoris imago Ioannis,
Qui docuit caste dogmata pura DEI.
Saxonicoque pios coetus in littore rexit,
Fulsit et exemplis integra vita bonis.
Urbis ubi Hamburgae stant ardua moenia clarae:
Massiliae veteris quae decus omne tenet.
Et superat meliore bono: quodpraebet honestum,
Et fidum hospitium maxime Christe, tibi.
Inde etiam Aepinus vigilans et pectore firmo
Errorum fucos depulit atque dolos.
Ergo Deo grates tanto pro munere dico:
Utque regat semper pectora nostra peto.
Et faciatsemper nos unum ut simus in ipso,
Aeterni gnatus quod petit ipse Patris.


page 245, image: s275

Plurimis in religionis negotio libris scriptis optime de Repub.
Christiana meritus est: quorum e censu sunt, Commentarius in Psalmum
quendam Davidis, in quo de iustificatione, de rita Christiani hominis,
de votis et iuramentis, de consuerudine impiorum vitanda, de usuris,
de contractibus, de reditibus; de corruptelis in iudicio agitur:
aliique nonnulli loci diligenter explicantur. Praeterea libellus de
sacris contionibus formandis, cum aliis eiusdem argumenti: Liber de
iustificatione hominis, de operibus legis, de fidei iustitia, et
origine; de fidei discrimine et virtute: De notis et signis
iustificationis fidei et hominum iustisicatorum, de imbecillitate et
peccatis Sanctorum, de discrimine peccatorum: De praemiis fidei et
bonorum operum: cum confutationibus argumentorum, quae ab adversatiis
adduci possunt. Eiusdem est enarratio in Psalmum sexagesimum nonum, in
qua haec continentur: Descriptio Messiae et regni eius: quibus armis
mundus Christiano expugnandus et subiciendus sit: quomodo colligenda
catholica Christi ecclesia; quod eius regimen: et quae eius defensio
ac propagatio: quae virtus et efficacia ministerii: Brevis explicatio
art culi De descensu Christi ad inferna: Item cur afflictionibus
ecclesia Dei exerceatur: congressus ecclesiasticos sedulo custodiendos
et tuendos esse: Epitome historiae de exeidio Iudaici regni: Prophetia
de Iudaeorum abiectione et Gentium electione.
Pantal. l. 3. Prosop. Chytraeus in Saxonia: Gesnerus.