04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 223, image: s253

OSWALDUS MYCONIUS.

LUcernae, Helvetiorum oppido haud ignobili, Osvvaldus Myconius,
Germanice Geissheuser [Note: * Lib 8 Chrom. Basil, c. 14.] Wurstisii indicio,
nomtitatus, editus est sub annum Christi millesimum,
quadringentesimum, octogesimum octavum. Prima literarum tyrocinia in
patria fecit: inde Basileam venit: ibique artium ac linguarum
cognitioni diligentem impendit operam, studiosissimus inter alios
magni illius Erasmi, deinde et Henrici Glareani popularis sui: quorum
urrique contra ipse, ob


page 224, image: s254

ingenii praestantiam, egregiamque eruditionem, fuit carissimus.
Factum hoc circa annum Christi millesimum, quingentesimum, decimum
quarrum.
Cognita itaque eruditione eius Basileae primo ludo literario ad S.
Theodorum, postea quoque ad S. Petrum praefectus: in utroque non
vulgatis industriae opinione iuventutem erudivit. Basilea interiectis
annis aliquor, Tigurum vocatus est: ut ibi quoque scholam moderaretur:
Hic cum triennium adolescentiam literas bonas docuisset; amicorum
opera in patriam suam Lucernam vocatus, atque primariae eius loci
scholae praefectus est. Sub id tempus doctrina evangelii passim
inclarescebat: quam cum et ipse non solum am ptrcteretur; sed etiam ex
mandato divino, iuventuti, quam ea in schola frequenrem habebat,
instillare conaretur: a Lucernatibus Pontisici adhaerentibus dimissus
est, anno Christi millesimo, quingentesimo, vigesimo tertio.
Tigurum ergo reversus hospirium invenit, ac denuo ibi ludi moderatorem
egit. Postea cum Zwinglius in acie occubuisset, atque literarum
cultores a plerisque civium, ut solent, neglectim haberentur: sub
initrum anni millesimi quingentesimitrigesimi secundi, Basileam
repetiit: ubi molestiis Ludimoderatorum liberatus, Diaconus ad S.
Albanum fuit declaratus. Ibi contionibus habendis officio suo functus
est: cumque Ioannes Oecolampadius diem suum obiisser, Myconius
Theologicam illius lectioncm absolvit, et evangelium secundum Marcum
magno cum auditorum applausu explicavit.
Interea de surregando in locum Oecolampadii pastore deliberatum. Ibi
tum Myconius praeter suam exspectationem a superioribus nominatus, et
primarius Pastor Basileensis fuit designatus, cum per semestre
duntaxat Diaconi munus subiisset. Hac in vocatione annos ipsos viginti
cum fide et industria versatus est, ac docendo et contionando cunctis
exstitit gratissimus. Insignis quippe in eo fuit humanitas, eruditio
non vulgaris; facundia vere popularis.
Cum autem certamen illud Eucharisticum, de praesentia corporis Christi
in cena, passim effervesceret: Myconius in sententiam Lutheri haud
obscure inclinavit, atque saepius eius rei causas amicis ex verbo Dei
explicavit. Inde cum gradu Academico ornatus esset nullo, nec forte
ornari vellet; cum Academia Basiliensi nonnihil simultatis ei
intercessit. Tandem ultro professione abdicata, sua serte contentus,
ad vitae usque exitum vixit: qui ei, iam senio gravi, contigit, anno
millesimo quingentesimo, quinquagesimo secundo, die decimo quinto
Octobris: cum vixisser annos sexitginta quatuor; et ecclesiae
praefuisser annis viginti, praeco evangelii fidelis, atque gravitare
morum conspicuus. Sepultus est Basileae in templo cathedrali,
succedente ipsi in Pastoratum


page 225, image: s255

Simone Sulcero, Theologo celebri: de quo suoloco. Scripta eius quae
edidit duum sunt genrum. Primum est Theologicorum, ut sunt: expositio
in evangelium Marci docta et pia: Enarrationes in psoelmum centesimum
primum: I. Oecloampadii Catechismus e Germanico in Latinum translatus.
Habuit quoque expesitiones in evangelium secundum Matthoeum, Lucam et
loannem: commentaria in Iesaiam, Ieremiam et Ionam prophetas, cum
aliis Theologicis: sed an edita sint omnia nec ne, ignoramus. Alterum
est Philologicorum: ut commentarii in Glareani poema de situ
Helvetiae: suasoria ad sacerdotes Helvetioe, qui Tigurmis male
loquantur, ut male loqui desinant: narratio de vita et obitu Huldarici
Zvvinglii: proefatio in enarrationes Oecolampadii in Matthoeum et
Marcum: tractatus vel sermo de liberis recte et ingenue educandis; de
crapula et ebrietate; de foenore et usura et alia multa.
Coronidis et em blematis cuiusdam quasi loco adicimus carmen
Glareani: cuius lectionis benevolum Philologum forte non paenitebit.
Id est eiusmodi:
Candide, pars ingens nostrorum, Osvvalde, laborum,
Sets qualem Alcides, Pirithousve petat.
Surgit Amazonio, pharetrata caterva, flagello:
Et mihi Centauri bella cruenta parant.
Huc ades o Theseu: tua ope est opus: accipe tela,
Tela cataphractis obicienda malis.
Omnia in hoc mundo vincit patientia longa:
Et labor et probitas, ingeniumque sagax.
Laudo tuum ingenium, quod et ipse probavit Erasmus,
Pallades ille pater, Maeoniique chori.
Socraticis se temporibus Plato gaudet Athenis
natum, atque exuvias ille triumphus habet.
Dictus Alexander felix cognomine Magnus:
Cui nasci obtigerit tempore Aristotelis.
Laetor ego, quod temporibus sum natus Erasmi,
Gaudeo, et exsultans bella tropaea fero.
Ah quoties agro comites affatus amice est,
Pabula quanta animae contulie ille meae!
Is docuit mores, meliusque insudit Iesum;
is docuit caelum perpetuasque domos.
Er docuit penirus stultum contemnere mundum,
Vexit et ad superos mentem animumque meum.
Quid dare plus posset Croesusve Cyrusve roganti?
Quid Calaber dives, quid Sybarisve potens?
Ille hinc digrediens, docta sciotericon umbra
Dona dedit, dextroe, munera eburna, meae.


page 226, image: s256

Accipe, ait, nosiri monumentum et gluten amoris.
Accipe Phidiaca dona polita manu.
Umbra tibi vitam notat, et vaga gaudia mundi:
Circulus aethereo sidera clara polo.
Elige utrum malis: utinam tibisidera cordi,
Et, qui sideribus proesidet, orbis herus.
Accepi lacrimans, nomenque incidere iussi,
Osculaque insculpto terque quaterque dedi.
Sed redeo, gratare tuis, Osvvalde, Camenis.
Est aliquid, tanto complacuisse viro.
Plus certe, quam si gelidis mea Musuta metrioe
Strideat, atque oneret, teque, tuumque caput.
Gratulor et patrioe; ventura gaudeo vita,
Quae Graios fonteis, Romuleosque refert.
Helvetios priscos gentem in fera proelia natam;
Comperimus Graio verba notasse stilo.
Atque utinam positis etiam nunc refluat armis;
Quicquid apud Graios, Romultdasque fuit.
Ecce Camillus adest, pius ac facundus Erasmus:
Quo nil candidius Romula terra tulit.
Miles ego, quamvis imbellis, inutilis, aeger,
Aere tamen mereo; teque merere velim.
Nec timeas vulgus nebulonum, et inutile mundo;
Nec Chrysippeas, fulsnina caeca, faces.
Chare vale, pharetrata fugit tua tela caterva,
Chare vale Theseu, quo duce tela dedi.
Henric. Pantal. l. 3. Prosopograph. Wurstisius in Chron. Basil. l. 8.
c. 14. Erasmi epistolae l. 1. p. 56.