IOannes Spangenbergius Herdessianus, lucem hanc primum adspexit anno Christi millesimo, quadringentesimo, octuagesimo quarto, Northusii Thuringiae oppido: quae et patria fuit Ioannis Gigantis [Note: * De quo postea.] Theologi.
Et quamvis Spangenbergii adolescentia incidit in saeculum nostrae Germaniae adhuc barbarum: tamen in illo ipso crepusculo matutino exorientium literarum, qua fuit ingenii bonitate, atquestudiorum adsiduitate, eo pervenit eruditionis; ut et Philosophus elegans, et Theologus haud indoctus tunc audiret. Humaniorum enim, ut vocant, artium et literarum studium cum divinis, non inepte ab adolescentia ultima coniunxit.
Itaque Northusium ad munus ecclesiasticum vocatus, patriae primum ac civibus suis prodesse voluit: sicut revera profuit, tum sacris habendis ad populum contionibus, tum ad iuventutem scriptis eruditis emittendis, de quibus mox dicetur,
Gubernavit deinde etiam ecclesias in comitatu Mansfeldensi: egitque pastorem et vicinarum ecclesiarum episcopum, vel si Latine mavis, Inspectorem, annis compluribus, in oppido Iflebio, ubi et vivendi finem fecit anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo, die decimo tertio Iunii, aetatis suae sexagesimo sexto anno, relicto filio haud obscuri nominis Theologo Cyriaco, de quo in sequentibus suo loco.
Fuit et hic Theologus Melanchthonis iudicio vir eruditione, pietate et virtute praestans: quem ipse Melanchthon, et proprer ipsius multa ornamenta, et quia fidelis ac salutaris ecclesie doctor fuit, dilexit et veneratus est. Exstant eius monumenta: et memoriam ipsius in ecclesia posteritas retinebit.
Sunt autem, quae scripsit, Theologica alia, alia Philosophica.
Theologica sunt haec:
Psalterium elegiaco redditum:
Catechismus Lutheri maior per quaestiones explicatus, et postilla
Latina:
Margarita Theologica praecipuos doctrinae Christianae locos
per quaestiones ordine explicans.
Sermones de tempore et sanctis per circuitum totius anni.
Expositio in epistolas Dominicales per erotemata.
Contiones funehres.
Themata sexaginta V. T. quibus contiones applicari possunt.
Explicatio evangeliorum et epistolarum Dominicalium.
Liber de Matrimonio.
Postilla Germanica.
Philosophica vero, quae posteritati elucubravit, sunthaec:
Quaestiones Musicae.
Erotemata trivii Grammaticae, Rhetoricae, Dialecticae.
Artificiosae memoriae libellus.
Computus ecclesiasticus, in pueriles quaestiones redactus, ac scalis, rotuhs, et figuris illustratus, studiosis utilis.
Scripsit et alia plura Germanice, quae nunc memoriae non sunt.
Coionidis loco, quando a laudatis laudari magnum est, optimi Melanchthonis epistolam addimus, tamquam emblema insigne narratiunculae nostrae. Sic igitur ille:
Ecclesiae Dei in comitatu Mansfeldensi
Philippus Melanchthon S. D.
Ecclesiae inde usque ab initio memoriam tradidit et eorum, qui praecipui doctores fuerunt, et generis doctrinae, ut sciret posteritas, quam doctrinam, per quos traditam, quibus confirmatam testimoniis veliudiciis accepisset: et normam certam haberet, ad quam conferret sententias sequentium doctorum. Ita Irenaeus Polycarpum citat, quifuit auditor Ioannis: et Basilius nutricis testimonium celebrat, quae audierat Gregorium Neocaesariensem, de trib. personis divinitatis. Et cum in Ecclesia Antiochena, quae a Petro Apostolo doctrinam acceperat, et fuerat praecipua schola, Samosatenus audacissime corrumperet dictum in Ioanne, [Gap desc: Greek words] et: opposuerumt Malchion et Dionysius (alter Antiochenae ecclesiae, alter Alexandrinae) testimonia traditaper Apostolos et eorum ateditores. Hanc diligentiam conser vandae memoriae veterum, qui recte docuerut, et eorumonumenta custodiendi utilem esse posteritati, nequaquam dubium est: quae etsi longo tempore intermissa est, cum nec una voxdoctrinae certa esset, et pastores mutiessent, ac nequissimis summum gradum, videlicet munus docendi, cessissent, quifabellas ad quaestum accommodatas circumferebant: tamem nunc magna cura revocamda erat. Inpublicis monumetis Ecclesiae et Res pub. annotare debebamt, per quos viros emendata sit quolibet loco vox doctrinae, et quorum iudicio singuli approbatisint. Habuit aute Ecclesia vesira grave et honestissimum senem Gutelium, qui initiopur am doctrinam vobis tradidit. Postea de Luth. iudicio senex venerandus Ioannes Spangenbergius Ecclesiis vestris praefuit cuius exstantlibri: acfuisse eum probatum reverendo domina Luthero, D. Langiv Erford. D. Pomerano, et ceteris in tota Saxonia docentib. meministis. Ut igiturposteri sciant vos habuisse hunc testem verae sentetiae, et custodiant doctrinam ab ipso acceptam. ut iubet Paulus depositum fideliter custodire: hortor vos, ut eius nomem et administrationictempus in monumemptis vestris annotetis, et scriptacomservaricuretis. Valde metuemdum est in his ruinis imperiorum, maiores Ecclesiae dilacerationes secuturas esse, inquib poterit videri, quorum fuerit eadem sentemptia: et probamdidoctores tanque normasequemdierumt. Iussi igitur et hos carmem
edi, ut memoria Spangenberg. diutur nior sit, et ut doctrinam eius magis amplectamtur iuniores. Est autem laudanda pietas Mencelii, quod hane historiam recitavit, at suam erga fidelem pastorem observantiam declararet: et ut ceteris ostenderet concordiam in Ecclesia et schola vestra, et mutuam omnium docentium benevolentiam et fuisse et esse. Id exemplum et ceteris utile est. Etsi autem praecipue Dei beneficium est, quod habetis multos viros honestos et concordes in Ecclesiis et scholis vestris: tamen et Spangenbergii modestia multum ad comcordiam proderat, Hic cum eruditione et multis virtutibus excelleret: tamen ad ambitione alienissimus erat. Et candor in eo erat eximius. Mencelium vero scitis et antea bene meritum esse de vestra Ecclesia: Huius officium in hac historia etiam candide probare vos decet. Bene et felicer valete. idibus Decembris, 1550.