04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 200, image: s230

PAULUS SPERATUS.

PAulus Speratus [Note: * Vel Beatus Paulus.] nobili Sprettorum familia Suevica, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, octuagesimum quartum die decimo tertio Decembr. dimid. octava anterrierid natus, Lutetiae et in Italicis Academiis diu versatus, singularique zelo domus Deiaccensus, vindicandae contionibus sacris verae agnitioni et invocationi Dei, ac cultibus Deo gratis, totum sese dedidit.
Augustae igitur, Herbipoli, Saltzburgae, ac Viennae Austriae, eirca annum vicesimum secumdum, supra millesimum, quingentesimum,


page 201, image: s231

constanter atque intrepide abusus et superstitiones omnis generis taxavit. Tandem in Moraviam venit: et Iglaviae aliquantisper substitit: unde episcopus Olomucensis, ad causam dicendam evo catum, in carcerem tetrum compegit.
Divina autem ope ex eo elapsus Wittembergam, sub annum millesimum quingentesimum, vicesimum quartum, ad Lutherum venit: a quo statim in Borussiam missus, et principi Alberto Bo russiae duci, ac Ioanni Brismanno Theologiae Doctori in Regiomontana ecclesia commendatus, post paucos annos Pomezanensi ecclesiae vocanti a principe episcopus est praefectus.
Excelluit ingenio et eloquentia admirabili: et perpetuus ac constans Augustanae confessionis adversus Anabaptistas ac sacramentorum profanatores, defensor et propugnator fuit. Ac nominatim Eccelium quendam et Zanckerum, qui initio emendationis Ecclesiarum irrepserant, et multos etiam ex proceribus seduxerant, Rasteburgi colloquio instituto refutavit.
Pietatis ac doctrinae Theologicae, non vulgaris aut hypocriticae, sed spiritualis et sublimis et naturae musicae ac poeticae, indices sunt Odae sacrae ab ipso compositae: quibus summam doctrinae Evangelii complexus est: ut sunt: Es ist das heiluns kommen her/von gnad und lauter gute: In Gott glaubich: Hilff Gott/wie ist der menschen noht. Certavit cum Sperato talibus poematis sacris pangendis, velut alter Borussiae Orpheus, Ioannes Poliander: cuius Odae sunt: Nun lob mein feel den HErren: Frolich wollen wir singen: Hic anno post Speratum proximo in Borussiam primum appulit: et tum in ecclesiae gubernatione, coniunctissimis studiis et officiis, Speratum, et ceteros collegas adiuvit: tum vero in Schola docens, plerosque Veteris et Novi Testamenti libros interpretatus est, ad annum usque millesimum, quingentesimum, quadragesimum: quo [Gap desc: Greek word] aliquot menses decubuit; donec tandem ad caelestis Ecclesiae consuetudinem emigravit: quem sexennio post Brismannus subsecutus est.
Speratus paulo longius producto vitae spatio, in ipsa Osiandricae tragoediae epitasi, doloribus, curis, la boribus fractus, ex statione huius vitae evocatus est. Et hi tres Speratus, Poliander, atque Brismannus, fuerunt primi ducatus Borussiae evangelistae, et ecclesiarum [Gap desc: Greek word] . Brismannus autem Cothusii in Lusatia natus, Lutheri familiaris, cum Sperato ac Poliandro annis amplius viginti ecclesias illas rexit et conservavit. Chytraeus in Saxonia: Rabus lib 4. martyrologii: Dresserus.


page 202, image: s232