04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

ANDREAS PROLES.

LIpsiae in Misuia Andreas proles natus, cum aetas pateretur, in Augustinianorum ordinem fuit adscriptus. Ibi, qua erat diligentia et pietatis zelo, noctes diesque sacris literis, et evolvendis Patrum monumentis, incubuit Itaque cum praeclaram, pro illuius saeculi ratione, doctrinae eruditae copiam sibi comparasset: Lipsiae Augustinianorum Prinor est electus.
Ibi cum sacros publice libros explicaret: inter praelegendum saepe dixit: gratia sumus, quicquid sumus: et gratia habemus, qu icquid habemus: et, res Christiana opus habet magna et forti reformatione; quam quidem iam prope instare video.
Quaerentibus fratribus, quare ipse non inciperet reformatio nem; atque erroribus se opponeret? suam corporis infirmitatem excusavit. Verum brevi venturum, qui negotium reformationis inchoaturus et fortiter peracturus sit Videtis, inquit, fratres, me esse aetate grandaevum, corpore et viribus debilem: et agnosco, me non esse praeditum tanta doctina, industria, et eloquentia, quantam haec res postulat. Sed excitabit Dominus heroem, aetate, viribus, industria. doctrina, ingenio et eloquentia praestantem: qui reformationem ineipiet, errorbusque se opponet. Ei Deus animum addet: ut magnatibus contradicere ausit: et ipsius ministerium salutare DEI beneficio comperietis. Regnum Papae magnam minitatur ruinam: quia nimis alte et nimis cito crevit.
Etsi autem eiusinodi identidem admonitiones inculcaret: tamen totius ordinis etiam provincialis, ob pietatem et doctrinam


page 6, image: s036

electus est. Paulo ante mortem ad Synodum vocatusfuit; quae primo Pisis indicta, post Mediolani acta, et demum, amo millesimo quingentesimo, decimo, in Laterano absoluta fuit. Ili cum ageretur de indicendo novo festo; solus iste Proles conradixit, et usque in finem contradicturum se affirmavit: quod opulus Christianus sanguine Christi liberatus, alioqui nimium triditionibus esset oneratus. Tentavit quidem Papa una cum patibus concilii, Prolem a sua sententia deducere; sed frustra A Papa ideo excommunicatus contempta excommunicatione ad suos confugit. Ea in fuga, ut ipse postea narrare solitus, arcum et sagittas emerat: ut se ab iniuria defenderet; sed post aliquot dies rogitans causam non suam, sed Dei esse, quae nec opprimi totius mundi armis, nec defendi possit, multo minus a decrepito et debili sene: arcum cum pharetra ex curru in itinere abiecit et se Domino commendavit. Assirmavit quoque se eo in itinere saepe in maximis fuisse periculis; quod ei Papa insidiatores subornarat: a quibus, nisi fuisset divinitus protectus, nequaquam evadere potuisset.
Domum reversus, narravit fratribus omnia ordine, quae acta erant: qui pietate et gravitate viri moti, coeperunt primum contemnere excommunicationem. Ac fuit ipse anno toto in excommunicatione, quo tempore etiam gravius errores Papae reprehendit. Tandem [Note: * Qui obiit 1513. d. 3. Aug. 49. aetat.] Ernestus Magdeburgensis Archiepiscopus, Saxoniae dux (qui tum, quod in suo episcopatu ageret Proles, tum quod Lipsiae erat natus, de eo homine et causa erat sollicitus) intercessit: et ut absolveretur effecit; sed ea conditione, ut ipsemet, salvo, ut vocant, conducut accepto, Papam accederet. Profectus eo cum non procul Roma abesset, praemonitus a Cardinale qudam, sui ordinis Monacho, qui ei obviam missus fuit, imminere sibi Romae a Papa certum exitium; denuo in Germaniam redire coepit. Verum in reditu ob extremum senium, parum iactationis patiens, in morbum incidir, ac vix usque Ciclembachium perlatus obiit, et in Augustinianorum monasterio sepultus fuit. Hunc ipsum Prolem, iam decrepitum vidit et audivit Martinus Lutherus, admodum tamen iuvenis, Magdeburgi. [Note: * Venit n. Magdeburgum anno 1497. aet. 14.] De scriptis huius nihil bibliothecae laudant, praeter sermones quosdam. Catalogus testium veritatis lib. 19. Matth. Dresserus in millenario sexto, alii.