PAtria Viti Theodori sive Diterici fuit Norinberga, urbs totius Germaniae clarissima Primis literarum elementis imbutus, postea Wittembergensis Academiae alumnus non paucis annis fuit: ac humaniorum artium et doctrinarum studium, sub praeceptoribus, viris undiquaque doctissimis, amplexus, Magister Philosophiae publica sollennitate ibidem est renuntiatus: in Theologia autem, si non doctoris insignia, doctrinam certe atque merita est consecutus.
Carus itaque ob insignes animi dotes vitaeque sanctimoniam Luthero, atque fido eius laborum socio Melanchthoni, non solum summa discendi cupiditate utrumque audivit: sed ne a latere quidem eorum discessit. Adfuit enim Luthero cum alias, tum anno trigesimo: quo Augustae comitiis durantibus, Lutherus Coburgi, ad Franconiae fines agebat, non sine animi fortitudine singulari. quam ipse Vitus [Note: * Exstat. tom. 9. operum Luth. Adestisynodis.] epistola quadam ad Melanchthonem depraedicavit. Interfuit deinde aliquoties in Imperii comitiis religionis causa indictis colloquiis; et super controversis capitibus cum adversariis placide contulit.
Docuit autem evangelium Christi multis annis in patria sua magna eloquentiae vi, et auditorum fructu, in aede Sebaldina: donec a Brabeuta laborum nostrorum evocatus est; anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo nono, die vicesimo sexto Martii.
Illustravit doctrinam caelestem aliquot lucubrationibus, de quibus bibliothecae: scripsit annotationes breves in tota Biblia Germanica. Inprimis autem utilem ecclesiae operam navavit Lutheri colligendis expoliendisque commentariis in prophetam Micheam, in priora undecim Geneseos capita: quam totam ab ipso ita absolutam cum aliis [Note: * Epistola ad apsum Vitum. Elogium eius a Melanchth.] optavit Calvinus. Philippus Melanchthon eiusinodi elogio fidelem Christi servum ornavit, ad effigiem ipsius adseripto:
Effigiem Viti pictura haec monstrat inanem:
Conveniens nomen cui Theodorus erat.
Clara pios dedit huic urbs Noricaberga parentes:
Addidit ingenio sed sua dona Deus.
Ipsius mores casti et sine labe fuerunt:
Iustifica coluit te quoque, Christe, fide.
Sparsit et in patria, constanti robore mentis,
Pura Evangelii semina voce sua.
Ingenii monimenta sui, sed plura Lutheri
Edidit: his poterunt saecla futura frui.
Refert [Note: * Part. 4. enarrat. evangelic. pag. 582.] idem Melanchthon saepe per literas Vitum hunc fuisse conquestum: quod suggillaretur pro contione ab Osiandro: et consuluisse, quidnam faciendum existimaret. Melanchthonem aliquoties per Deum obtestatum, ut taceret: et se ita gereret, quasi non audiret. Rescripsisse ad haec Vitum, se obtemperaturum: quamvis valde sibi grave accideret. Id ubi factum; nemo fere rescivit, nisi pauci docti, simultates inter Osiandrum et Vitum esse. Populus etiam libenter audivit Vitum, et probe intellexit eius contiones: Osiandrum autem nemo ferme intelligere poterat propter grandiloquentiam. Bonum factum. Vere enim beati sunt, Deoque cari, omnes [Gap desc: Greek word] pacifici et mites: ac in communi vita multae iniuriae, quemadmodum pillulae medicorum, deglutiendae statim sunt; non mandendae.
Camerar in vita Melanchthonis: Pantal. lib. 3. Prosopographiae; Calvini epistolae: alii.