PAtria Casparo Crucigero obvenit inclitum Misniae emporium Lipsia, anno Christi millesimo, quingentesimo, quarto, die primo Ianuarii, sub horam primam matutinam, post medium noctis. Pater eifuit Georgius, cum aliis civilibus virtutibus praeditus, tum vero hoc praecipue nomine laudandus: quod et doctrinam caelestem coluit ipse, et filiistudia, non sine periculo, ut tuncibi tempora, ad Ecclesiae utilitatem fovit. Abiit hic e vivis quarto ante filium anno, die vicesimo octavo Iunii, Wittembergae sepultus. In matre eriam eius virturem fuisse eximiam scribitur.
De positu siderum, si qui id curant, Gauricus ita iudicavit: ingenii excellentem in eo significatam vim, sed fimul etiam varios morbos. Nam duo tantum sunt in eius genesi domicilia planetarum, Sol, Venus, et Mercurius in Capricorno, tertium locum ab horoscopo occupantes: ceteri omnes in cancro volvuntur, in nono loco: exstarque tantum supra finitorem spica virginis, quantum infra absunt a linca horizontis duae lucentes in utraque chele, quae quidem nobis simul oriuntur. De toto asterismo et congressu stellarum eruditis iudicium relinquitur. Etsi autem ingenii fuerit significatio illustris: tamen gubernatorem ipse habuit longe potentiorem Spiritum sanctum: qui arrhabo nostrae est salutis. Nunc ad pueritiae studia accedimus. Etsi itaque nihil in eo
torvum, aut asperum, aut immite; tamen temperamentum fuit melancholicum, et ut ita dicam, fere Socraticum. Itaque et pauciloquus erat, et cogitabundus, et saepe in mediis sodalitiis quasi peregrinante animo. Visus inde est initio parentibus hebetior, et segnior. Sed cum celeriter percepisset Grammaticen apud virum integerrimum Georgium Heltum, postea commendatus est Casparo Bornero. Qui cum animadverteret, nequaquam esse tardam aut ignavam naturam, ut videbatur; sed et avidam doctrinae, et celeriter arripientem omnia, quae proponebantur, et vel inter ludos, cum aliud agere existimabatur, cogitatione intentam in ea, quae discebat, ac sanitatem iudicii, et facilitatem et perspicuitatem in explicandis cogitationibus eximiam: bene sperare parentes de ingenio filii iussit, et fuit hortator, ut apud Petrum Mosellanum in utraque lingua exerceretur. Antea Graece docentem paulisper audivit Richardum Crocum Britannum, ubi commilitonem habuit Ioachimum Camerarium; qui illa primae aetatis studia commemorans, de Crucigero dixit: tunc quoque in speciem visum esse ceteris segniorem; et tamen plus didictsse, quam alios commilitones. Postea cum apud Petrum Mosellanum formare Latinam orationem didicisset, et in Graeca lingua multum proficeret, et in moribus nihil esset arrogantiae, nihil insolentiae, nihil fuci, nihil perversitaris; sed natura recta, candida, modesta, disciplinae patiens, amans veritatem, pietatem erga Deum et castitatem; Mosellanus eum, ut erat sagax ingeniorum censor, ita ut filium complexus est. Et laudavit indolem, studia, et mores adolescentis universa Academia.
Ita utilissimis utriusque linguae exercitiis apud Mosellanum quadriennio amplius excultus, cum propter luem Lipsiae grassantem paulisper secedendum esset: una cum Bornero venit in vicinam Academiam Wittenbergensem, praecipue ut doctrina de Deo recte cognita, veris officiis Deum coleret, et Ecclesiae postea usui esse posset. Nam ad hos fines studia et vitam referebat, Deo, ut postea eventus ostendit, quasi per gradus eum ducente in eam stationem, in qua postea operam Ecclesiae utilem navavit. Ad priora exercitia lingue Latinae et Graecae, adiunxit studium linguae Hebraeae, ac omnes ita didicit: ut adeo familiariter ei notae essent, ac si nativae ipsi, non insititiae fuissent. Audiebat studiose et doctrinam Ecclesiae, ac universae antiquitatis certamina, et patrum iudicia cum sacris literis conferebat, ac veros omnium dogmatum fontes quaerebat.
Aliquanto post ad scholae Magdeburgensis regimen est vocatus, reformatis cum religione itidem scholis. Nam qui prius in ludo ibi literario docendi sustinuerant provinciam, partim iam contionatores designati erant populares; partim aeditui, partim vero etiam senes iam opificio cuipiam manuario sese dediderant,
partim denique ad alias quascumque negotiationes animum applicarant. In templis ipsi auditores cantiones Lutheri Germanicas cecinerunt; ut tunc recens natae. In funerum deductionibus pastor saepenumero solus cum solo aedituo prodibat: donec anno vicesimo quarto supra mille quingentosiacto emendationis feliciter fundamento, scholas instaurare eos, qui vel ad Ecclesiastica vel politica gubernacula sedebant, extrema cogeret necessitas. Collecta est igitur ex multis in Urbe Magdeburgica scholis una in parochia D. Ioannis cuius regimen primum Gregorio Willichio et Sebastiano Wernero, collegis pristinis adiuvantibus, fuit demandatum.
Sed primis illis ad altiora progressis, crescente numero discentum, et schola rectorem exquisitae doctrinae flagitante, vocatus fuit hic Cruciger. Qui in schola Ioannitana, et aede D. Stephani tanta cum doctrinae existimatione docuit: ut ad eum audiendum etiam provectioris aetatis et nonnulli Clerici convenerint: et schola oppidana vere quafi ex profundo torpore revixerit caputque extulerit.
Docuit ibi Cruciger ad annum usque millesimum quingentesimum vicesimum septimum, et ita docuit, ut propter discipulorum frequentiam necesle fuerit caetum scholasticum ex angustiori in patentius deduci phrontisterium, ad D. Augustinum.
Wittenbergam deinde revocato mandatum est munus et interpretandi Prophetica et Apostolica monumenta et in templo arci vicino contionandi. Hoc in officio cum gnaviter pergeret, testimonium ei de more Academiarum publicarum, quod Docturae nomine indigitant, fuit perhibitum. Coniunxit tunc cum Theologiae studio et artis medicae doctrinam: quam postea sic amavit; ut numquam eius curam deposuerit. Nec solum nosse didicit herbas et frutices: remedia itidem praecipua morborum: sed et hortos duos sua ipsius manu magna stirpium varietate adornavit: et medicamenta multa ipse singulari industria apparavit.
Ob eruditionem itaque et vitae integritatem cum Luthero carissimus esset: in transferendis in sermonem Germanicum libris Propheticis [Gap desc: Greek word] adscivit, eiusque dexteritate et adsiduitate non parum adiutus fuit. Singulis enim diebus cum vernacule redderet Lutherus Biblia sacra, aliquot viros linguarum peritos, e quibus et Cruciger hic, coegit: qui et versionem ipsam examinarent, et in obscuris indices, in omnibus iudices essent. Et ita opus totum, Dei gratia, absolutum perfectumque prodiit.
Erat autem et in scribendo mira Crucigeri celeritas: ut de ipso illud epigram matographi usurpari potuerit:
Currant verba licet manus est velocior illis:
Nondum lingua suum, dextraperegit opus.
Itaque cum anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo colloloquium inter dissidentes in religione institutum esset Wormatiae
Vangionum: ipse notarii loco fuit adhibitus. Ibi non solum tam Melanchthonis quam Eccii verba incredibili pene manus volubilitate excepit: sed et Melanchthonem submonuit saepe, quid in Eccii subrilitatibus refurandum rehquum esset. Itaque Granveltanum, qui loco Caesaris colloquie illi praefuit, dixisse accepimus: Lutherani scribam habent omnibus Pontificiis doctiorem.
Praeterea studio indefesso inagnam enarrationum et contionum Lutheri partem in scholis et tem plis excepit: quas et brevibus notis velocissime scribere, et postea rursus integris syllabis ac dietionibus redditas edere; magnae industriae et magm laboris opus fuit, qua in re fidem ipsius probavit ipse Lutherus. Et, teste Georgio Rorario, a quo in hoclabore semper adiutus est, etiam post Lutheri mortem fidem praestitit. Edidit et proprias lucubrationes, in quibus Psalmos et Evangelium a Ioanne scriptum enarrat, in quibus eruditus et sapiens lector non ambitiose eum ludere fingendis peregrinis interpretationibus videt; nec offundere caliginem lectotibus ambiguo et improprio sermone; sed propriis verbis, et perspicue unicam nativam sententiam evolutam illustrare. Ut moresita oratio, fuit placida, recta et casta: sed tamen copiosa, et quadam parsimonia ornatus et luminum, quae magno delectu miscebat, Atticam illam formam referens. Semper ab omnibus furoribus fanaticorum hominum abhorruit, et custos fuit incorruptae doctrinae, quae in Lutheri confessionibus expressa est. Affirmavit saepissime se toto pectore amplecti consensum doctrinae in omnibus articulis, quem una voce cum Luthero et Pastore Wittembergensis Ecclesiae, sonare solicus sit; seque hunc consensum ad Deum et Filium Dei, et ad Prophetarum et Apostolorum consuetudinem constanter allaturum esle: nec dubitare se; hanc perpetuam esse sententiam Catholicae Ecclesiae Dei, quam professus esset. Inchoata est ab eo enarratio symboli Niceni, in qua initio affirmat se symbolum illud ampllecti, deinde illustrat doctrinam de tribus personis, diligenter universa antiquitate Ecclesiae considerata. In sermonibus suis omnia Ecclesiae tempora repetebat, et errores taxabat. Serio oderat cothurnos et ambigua dicta; quib. saepe turbatae sunt Ecclesiae Nec tantum vox in docendo congrue bat cum Ecclesia Dei, sed etiam pectus, in vocatio, mores celebrabant Deum. Vestigia Dei in natura libenter considerabat, ac saepe dictum Platonis repetebat; Gratam de Deo famam in artibus sparsam esse: et illud Paulinum: tam prope adesse Deum, fere ut manibus contrectari possit: cernere se dixit praesentiam Dei in natura; qui prortus ut artifex certo consilio singulis membris sua auxilia attribuit, et adversus singula morborum genera peculiaria remedia condidit. Ad ceteras artes adiungebat Mathematum studia: quorum initia degustarar apud Bornerum. Et decennio postre mo tantum eis operae tribuit; ut inter artifices numerari potuerit.
Erat in eo et aviditas discendi, et celeritas in percipiendo, et iudicii rectitudo, et laboris tolerantia et constantia animi; qua immorari inchoatis laboribus in numeris, et Geometrica subtilitate poterat. Assiduus erat in Euclidis demonstrationibus investigandis et eruendis. Saepe cum magna pars diei consumpta esset aliis lectionibus aut Rei pub. curis: tamen in prandiis et cenis Eucliden collocabat in mensam, et in eum oculis et mente intuens, pingebat inter edendum numerosaut figuras demonstrationi necessarias. Iamque in [Gap desc: Greek words] Ptolemaei versabatur; ubi cum animadverteret Alphonsinas tabulas, conditas ex certis observationibus, ante annos tunc fere trecentos, discrepare a Ptolemaicis, nec illas tamen cum nostri temporis observationibus congruere: valde optare cepit emendationem tabularum.
Belli tempore, cum non impediretur lectionibus; ut maestitiam leniret, plus temporis tribuit observationibus, in quibus non solum machinis maioribus: sed etiam aliis minoribus utebatur, quas fabricari curaverat. Instrumentum enim parallacticum Ptolemaei construxit: cuius duo sunt aequalia latera pedum denorum et ternorum. Item quadrantem circuli, cuius semidiameter non minor esset tribus cubitis. Deprehendit igitur cum Ioanne Rhetico Wittembergensis oppidi veram latitudinem graduum unius et quinquaginta, et scrupulorum quatuor et quinquaginta. Deinde et motum solis et tempora aequinoctiorum: ubi apparuit, vernum aequinoctium sedecim pene integris horis fieri tardius: quam ostendunt usitatae computationes: sed autumni aequinoctium parum a calculo discrepare. Loca insuper stellarum fixarum multarum observavit; quae ipsius manu annotata sunt. Opticen probe intellexit, et Rhetici lucubrationem et Albasen sua manu descripsit; ubi multa [Gap desc: Greek word] , quae deerant, addidit.
Hac ratione et de Ecclesia Dei et Repub. literaria egregie est meritus, nec solum pacis tempore; sed etiam belli, Germaniam tunc misere divexantis. Incidit in fatalem eam calamitatem Crucigeri rectoratus: quo a festo [Note: * Anni 1546.] S. Lucae Evangelistae per totum belli tempus ad diem usque Philippi [Note: * Anni 1548.] , Iacobi, Apostolorum, totum biennium functus est: solusque fere publica scholae negotia singulari prudentia, diligentia, et magnitudine animi sustinuit.
Adsiduitate autem sua, pertinaci studio, atque lucubrationibus procul dubio mortem sibi acceleravit. Ventriculi enim viribus exstinctis nutrimentum in humorem melancholicum fuit versum: quem copiose eiecit. Ita paulatim contabuit: cum quidem cerebri vires usque ad extremum halitum integrae essent.
Decubuit amplius tribus mensibus sine spe recuperandae valetudinis;
quo toto tempore praeclara edidit fidei, patientiae, et pietatis specimina. Nulli fuerunt fremitus, nulla indignatio: sed quia mens obedire Deo decreverat, summa patientia et [Gap desc: Greek word] felicem [Gap desc: Greek word] exspectabat. Nec tamen etiam tum studia prorsus omisit. Dies ita ei distributae erant, quantum in illa morbi saevitia fieri potuit. Mane filiolas duas ad se vocabat; ac iubebat recitare precationes; ipse suam invocationem, suos gemitus et lacrimas pro Ecclesia, pro se ipso, pro natis miscebat: saepe haec verba repetens: Invoco te, omnipotens Deus, aeterne et unice pater Domini nostri Iesu Christi, conditor caeli et terrae, et hominum et Ecclesiae tuae, una cum Filio tuo coaeterno Domino nostro Iesu Christo, et Spiritu sancto, sapiens, bone, iuste, verax, misericors, caste, liberrime, custos Ecclesiae: miserere mei, et remitte mihi omnia mea peccata propter Iesum Christum filium tuum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, [Gap desc: Greek words] , quem voluisti pro nobis esse victimam, [Gap desc: Greek words] mirando et inenarrabili consilio, sanctifica me Spiritu sancto tuo, serva in his regionibus Ecclesiae reliquias, non sinas exstingui lucem Evangelii tui. Fac etiam meos orphanos vasamisericordiae Invoco te quamquam languida et imbecilla fide, sed fide tamen. Credo Fili Dei Domine Iesu Christe, promissionituae, quam sanguine tuo et resurrectione obsignasti. Adiuva me, erige pectus meum fide. Has voces saepe auditus est repetere, deinde filias aliqua doctrinae parte incnlcata dimisit.
Illis dimissis redibat ad operas institutas, et morbi tempore absolvit versionem libri Lutheri de ultimis verbis Davidis. Reliquum tempus tribuebat alias lectioni psalmorum, alias Ptolemaeo, Theoni, Euclidi, epitomae Regiomontani. Et cum diu foris contemplatus esset caelum: tandem rursus velut ingressus caelum, Filium Dei Dominum nostrum compellabat, et usitatam invocationem ac confessionem repetebat. Sermones cum amicis erant, quales antea fuerant, de omnibus doctrinae partibus, de miranda Ecclesiae gubernatione, de immortalitate, de spe nostrae consuetudinis in Ecclesia caelesti. Die sexto Novembris Chalma in caelo valde conspicuum fulsit, ab ortu aestivo, versus brumalem occasum sparsum; quod late conspectum est, et flammae alicubi in terram delapsae rursus in aerem evolarunt. Id ipse etiam noctu viderat, ita cubans; ut eam caeli partem intueri posset. Eo motus prodigio cum quidern vires eius valde languefactae essent, deploravit Ecclesiae dissipationes, et venturos motus praedixit, ac reliquos dies quibus superstes fuit, consumpsit in invocatione et confessione.
Tandem inter vota, tranquillo animo, die decimo sexto Novembr. anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo octavo, aetatis anno quadragesimo quinto, ex hac vita morte immatura quidem,
sed beata decessit Wittembergae, ibidesnque in templo honorifice sepultus die decimo octavo Novembris, illustrem illam Filli Dei [Gap desc: Greek word] corpore exipectat. Obitum optimi et doctissimi viri inter alios deflevit Petrus Letichius epicedio, quod inter carmina edita exstat, et in eiusdem vivam imaginem tale epigramma lusit:
Ore tribusque potens linguis et pectore Caspar
Talis, adhuc vita cum frueretur, erat.
Caspar, ovile Dei qui rexit, vimque luporum
Reppulit, et iuvit relligionis opus.
Lustra sui nondum bis quinque peregerat aevi;
Funere sublatus cum suit ante diem.
Lucida nunc coram, caelesti sede receptus,
Quae prius ingenium calluit, astra videt.
Est et in tumulum eius hoc Georgii Fabricii
epigramma [Gap desc: Greek word]
Cui sacer est tumulus? Christo: quis condita servat
Ossa chorus? Spes et cum Pietate Fides
Qutscubat hic? Cruciger: quaenam monumenta reliquit?
Plurima praestanti non renuendaviro.
Qualis vita fuit? divini plena timoris:
Quod munus? populum Chrisie docere tuum.
Quaestudia? in sacris omnesperferre labores:
Quae mens? digna bono, digna pioque viro.
Fuit vere in hoc viroingenium excellens, cuius labores assidui atque indefessi, non solum Academiae Wittembergensi, sed exteris quoque plurimum ad doctrinae illustrationem et propagationem profuerunt, Nam caelestis doctrinae cognitionem habuie uberrimam, quam in eo primum ardens ipsius pietas et Spiritus ille aeternus, omnis sapientiae unicus fons et donaror accendit et auxit: deinde ipse quoque multarum aliarum terum scientia egregie provexit et aluit. Ita enim linguarum peritia instructus fuit: ut in Hebraicis facile vinceret reliquos sacrorum librorum interpretes iudicii dexteritate et ingenii celeritate.
In dicendo vis eius et elegantia et iudicii rectitudo fuit summa, cum in aliis linguis omnibus necessariis Reip. et Ecclesiae aliquid explicandum vel voce vel scriptis susciperet. Magnitudinem etiam ingenii in eo declaravit, summa et propemodum perfecta Mathematicarum disciplinarum cognitio, in qua ita excelluit: ut doctissimorum hominum iudicio inter artifices huius generis iure haberetur. Haec summa dona ornavit multis egregiis virtutibus, gravitate, constantia, moderatione summa in omnibus rebus, beneficentia in alios et eximia [Gap desc: Greek word] in suos.
Ingenii autem viribus nequaquam corporis vires responderunt.
Multis enim annis morbo graviter fuit excruciatus: in quo, exemplis etiam aliorum hominum, fragilitate et miseriis commonesactum, crebro usurpare illud solitum accepimus:
Omnia praetereunt, praeter amare Deum.
Edita sunt ab ipso in Theologicis commentaria: in evangelium secundum Ioannem: in epistolam Pauli ad Timotheum priorem: in Psalmos Davidis: enarrationes in duos articulos symboli Niceni. Habuit orationem de ordine discendi, quae Melanchchonianis est addita. Idem et in scholis et in templis, cum esset [Gap desc: Greek word] et, magnam partem enarrationum et Contionum Lutheri, ut diximus, excepit, et eiusdem multa in Latinam ex Germanica, aut contra convertit.
Desumpta haec sunt ex oratione de Crucigero habita ab Erasme Reinboldo, quae exstat tomo 3. orat. Melanchthonis: item ex funebri programmate tom. 1. scriptorum Wittembergae publice propositorum: Petri Albini chronico Misniae: aliis.
[editor: Handwritten notite]