04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

FRIDERICUS MYCONIUS.

LIchtenfelsii, in Franconia ad Maenum oppido, natus est Fridericus Myconius, parentibus piis et honestis, anno Christi millesimo, quadringentesimo, nonagesimo primo, die vicesimo sexto Decembris, Stephano protomartyri dicato. Anno aetatis decimo tertio, primis literarum elementis in partia haustis, missus est in scholam Annaebergicam, uberioris ingenii cultus ergo. Ibi cum sexennium amplius vixisset, iamque vicesimum aetatis annum attigisset: ingressus est monasterium ordinis Franciscanorum, quod tunc Annaebergae de novo excitabatur. Fecit autem id non otii, non ventris ac voluptatum causa: sed ut DEO serviret: ut pro suorum et aliorum peccatorum remissione oraret: ut sanctam et innocentem vicam viveret. Ita enim tunc hominibus persuasum erat: monachatum aequipollere baptismo: esse statum perfectionis: statuta et regulas monasticas verbo DEI multis parasangis anteire: habitum monasticum sanctitate praestare aliis vestibus: et qui in cuculla sepeliatur, eum remissionem tertiae partis peccatorum suorum consequi: ac huiusmodi sexcenta alia.
Prima autem nocte, qua inconsultis parentibus ipse filius unicus monasterium ingressus erat, quod factum anno decimo supra sesquimillesimum, die decimo quarto Iulii, somnium habuit eiusmodi. Visus est sibi ingredi vastissimam eremum; et in locis asperis, praeruptisque oberrare, nunc adscendendo, nunc descendendo adeo defatigari: ut fere animam ageret. Interea dum ita haeret; accedit vir staturae mediocris, fronte serena, sed calva, capillo et barba promissa, chlamyde rubra amictus, cum nodo in sinistra scapula; qualem viderat Paulum Apostolum pingi. Hic blande eum compellans, surge, inquit, et me sequere: res tuae meliore erunt loco. Quem dum per tesqua viarum subsequitur; vallis amoenissima, et in ea pratum viridissimum, in prato rivuli leni susurro decurrentes, apparent, sed ex iis aquam haurire ductor prohibet. Mox ad fontem marmoreum perveniunt; e quo aqua copiose manabat. Hic dum geniculando haurire aquam cupit, imaginem Christi in cruce pendentis conspicatur: e cuius vulneribus vis illa aquarum omnis scaturiebat. Eum in fontem dux viae Myconium sitibundum inicit: ita ut capite Christi pectus contingeret: et potu suavissime reficeretur. Extractus inde cum duce suo pergit.


page 172, image: s202

Hic paululum progressis campus se aperit latissimus, maturis frugibus plenus, quas dux demetere iubet. Myconius se excusare, laboribusque eiusmodi numquam adsuetum dicere: cui ille, quod nescis, docebere. Propius ubi accesserunt: videt messorem unum, tanto conatu fruges demetentem, quasi solus totum agrum demetere vellet. Huic dux viae iubet se adiungere: et simul falcem arripit: qua ubi manipulum unum atque aelterum resecuisset, sic et tibi, (inquit ad Myconium) faciendum. Aggreditur ergo opus; ubi cum ductor ille vidisset, non solum culmos, sed etiam inferiorem partem praescindentem: Domino meo, inquit, non opus est stramine; modo aristae in horrea colligantur. Inde cum ad colliculum devenisset Myconius, circumlustrat campum: et eius latitudinem miratus, quaerit: quantum temporis requiratur ad fruges omnes demetendas, in tanta operariorum paucitate? Cui ductor: ante brumam ultima manus imponenda est: tu ut cepisti, perge strenue: Dominus messis, plures mittet operarios: et statim adsunt plures: qui et ipsi manus admovent. Postea fessi labore pone rivulum consident: panes, pisces, assasque carnes promunt; quibus illi suaviter vescuntur Interea dux se subducit; Myconius viribus exhaustus, in cubiculum infertur: cui subito liberator adstat, et cum eo alius, habitu et vultu fere Apostolico: uti Andreas et Philippus pingi solent: hi cum Myconio placide colloquuntur. Quibus dum attente auscultat: iterum imaginem crucifixi conspicit, macie plane extenuatam. Hic liberator ille pectus Myconii tangens: Huic oportet, inquit, te conformem fieri: e tactu Myconius evigilat, quid somnium portendat multum sollicitus:quod tamen fratricellis suis indicare ausus non fuit: sed eventus deinde perspicue explicavit.
In caenobio ergo, dum se ipsum vigiliis, ieiuniis, preculis aliisque operibus ab hominibus excogitatis tantum non enecat, adsci vit sibi insuper patronos, Apostolos, martyres, confessores, tamquam mediatores. Lectionibus etiam se maceravit adsiduis: ac noctu, aliis monachis dormientibus, legit Petrum Lombardum, Alexandrum de Ales, Bonaventuram, Gabrielem Biel, Augustinum, et alios. Constitutus a monachis in refectorio, ut vocant, lector, Biblia cum interpretatione Lyrae, sub prandium ac cenam, toto fere septennio praelegit: totiesque evolvit: ut pene memoriter tota tenuerit: sed sine intellectu, sine iudicio, historiis tamen sacris retentis.
Tandem, sub eiusmodi praeceptoribus, de studiis suis desperavit: omnemque hbrorum atque literarum amorem abiecit: et ad arres mechanicas animum appulit: modo libros compingendo, modo tornando et ligna dolabia laevigando, modo alia faciendo. Sub id tempus venit in Germaniam Ieannes ille Tecelius: quem Myconius Annabergae


page 173, image: s203

ipsum biennium docentem audivit; nil nisi indulgentiarum virtutem crepantem, et affirmantem: nullam esse aliam viam consequendae remissionis peccatorum et vitae aternae, praeter satisfactionem per opera: quae quidem homini sit impossibilis; sed hanc unicam restare viam, illam satisfactionis vim et efficaciam, si nummis redimatur a Romano Pontifice; et emantur indulgentiae Papales; quas definie bat esse remissionem peccatorum, et certissimam viam ingrediendi vitam aeternam. Minabatur praeterea, se depositurum Crucem; clausurum ianuam caeli iam latissime patentem; exstincturum radios et splendorem solarem; futurum brevi: ut restam pretiosae non am plius tam vili pretio extarent venales, nec in posterum sperandum, unquam in Germaniam, donec hic mumdus staret, tantam liberalitatem Romanae sedis redituram esse Hortabatur etiam serio: ut singuli suoe, et suorum mortuorum, et vivorum amicorum animae salutis rationem haberent: adesse enim diem salutis: adesse tempus acceptabile, occasionem praesen. tem arripiendam. Nisi enim quis habeat literas indulgentiales, non posse eum a quoquam absolvi a suis peccatis. Clamitabat etiam hic Stentor Pontificius: si Anna: bergenses cives largiter darent nummos, fore: ut fingularum fodinarum venae circa S. Annae oppidum argento puro puto abuodarent.
His clamotibus effecit in dulgentiarum caupo: ut literae indulgendales in tanto haberentur honore et pretio: ut, si quando Tecelius urbem aliquam ingrederetur: Bulla Pontificia holoserico vel etiam linteolo anreo involnta praeferretur, processione tam longa et pomposa: ut vix sit credibile, si Deus ipse alicubi ad Pontificium visibili forma ingrediatur, tanto cum splendore et honorificentia exceptum iri. Nimitum Deus omnem potentiam Papae tunc resignarat in caelo et terra.
Cum autem literae indulgentiarum papalium annexam haberent appendicem: Pauperibus dentur gratis propter Deum: inter Myconium et Tecelium orta est disputatio. Didicerat domi puer Myconius Decalogum, Symbolum Apostolicum, Orationem Dominicam, et admonitus erat: ut frequenter oraret: quod a solo Deo nobis gratis omnia dentur, et ille nos gubernet, si serio oremus. Et sanguinem Chrisli esse unicum pretium propec catis totius mundi, et hanc fidem cuilibet Christiano esse necessariam: omninoque sibiper suasum, animoque suo insixum haberet [Gap desc: Greek word] Theologicum: si tantum tres homines essent salvandiper sanguinem Christi, certo statueret, unum se esse ex tribus illis: et contumeliam esse in sanguinem Christi, de hac redubitare. Indulgentias Romanas esse retia, quibus venarentur pecuniam, et deciperent simpliciores: Remissionem peccatorum et vitam aeternam non posse emi pecunia. Haec domi didicerat ex patte: quem apparer recte sensisse de iustificatione, de vera ac non dubitante fide, qua omnia a Deo im petremus: de invocando solo Deo,


page 174, image: s204

et de indulgentiarum vanitate. Fuit haud dubie aut Waldensium discipulus, aut alioqui [Gap desc: Greek word] mira bili modo a Deo veritatem edoctus: quales multi omnibus temporibus in densissimis Papatus tenebris fuerunt. Et idem postea docuit Myconius monachus: sed tamen non sine fremitu et indignatione fratrum. Cum ergo in contionibus publicis nihil praetet indulgentiarum laudes audiret populo inculcari: et gratiae Christi ac satis factionis eius, pro peccatis mundi, nullam fieri mentionem: aut si fieret: ita exponi, eos fieri mortis Christi participes, qui vel bonis operibus merits essent, velemissent pecunia: ancipiti ac dubio in tenebris istis oberrabat animo, utri parti magis, parentibus ne an Sacerdotibus, esset credendum: tamen hoc unum non admittebat, remissionem peccatorum im petrari sine pcunia non posse, maxime qui essen: pauperes Adeo mirifice ipsi placebat clausula in fine literarum Papalium: pauperibus gratis propter Deum. Quare spiritu Dei incensus, non tamen intelligens quid ageret, adiit commissarium Pontificium; petivitque exemplum diplomatis Papalis, addens, sepeccatorem esse apuperem et indigere gratuita remissione et participatione meriti Christi. Audiebat Tecelius orationem Myconii latinam, admirabatur hominis ingenium, cum in illa barbarie nemo esset inter clericos, qui unum aut alterum verbum latine pronuntiare posset: deliberabat hac de re cum collegis, qui pro eo deprecabantur. Sed respondebatur post longam deliberationem; petitioni eius locum dari non posse. Literas enim Papales dispensationem non admittere, et eos solum capaces et participes fieri indulgentiarum et thesaurorum Ecclesiae, adeoque meritorum Christi; qui manus porrigerent auxiliatrices, hoc est, qui num mos darent Instabat Myconius et obiciebat literas, publice valvis et parietibus templorum affixas? Sanctissimum patrem Papam mandasse: ut pauperibus gratis darentur propter Deum; et adsctipta esse haec verba, quae simpliciter et significanter hoc vellent; nimirum Ad mandatum Domini Papae proprium. Ita improbe urgente Myconio, collegae denuo intercedebant pro illo apud Tecelium, ut satis faceret petitioni, daret literas; dimitteret; esse adole scentem ingeniosum et facundum; et omnino dignum, in quem prae ceteris aliquid beneficii collocaretur; ne iniunus fieret in paupetem, quem nec Deus nec Pontifex exclusum vellent a gratia, nec teii ceret propter pauculos nummos. Sed Monacho abnuente: insu surtabamt Myconio in aurem; ut saltem aliquid num mulorum daret: contra Myconius diserte negare: vel nummum se additurum. hic alii metuentes ne vel subornatus ab aliis esset Myconius: vel turbae ab agmine scholasticorum, aut pauperum orirentur: suaserunt illi mangoni cucullato non dimittendum Myconium sine literis: et ut eo facilius impetrarent; offert quidam eorum Myconio sex nummos, pro redimendis illis literis: et nedestructor aedis Petrinae, aut osor Papae haberetur.


page 175, image: s205

Sed Myconius aperte respondet: nolle se emptas indulgentias, si vellet emptas, posse libro divendito emere; se gratuitas cupere indulgentias, propter solum Deum; quas si non impetraret; redderent ipsi rationem Deo ob neglectam animae salutem, propter solos sex nummos: siquidem et Deus et Papa remissionem peccatorum gratis dari velint petentibus, pro meritis quidem singulorum, sed pauperibus gratis. Quae rebatur tandem, a quo esset missus? a quo in structus, hancrem tam pert inaciter urgeret? Respondebat Myconius; se a nullo prorsus homine, ut et erat, subornatum: sed sola fiducia gratuitae remissionis in literis promissae fretum, rem illam egisse, nec sibi unquam cum tantis viris suisse colloquium; natura se esse verecundum: siti gratiae divinae ac remissionis peccatorum exstimulatum. Et cum videret, se expumice poscere aquam: discessit: partim dolens se voti comporem non factum, partim vero gaudens; quod adhuc esset Deus in caelo, qui peccata remitteret paenitentibus sine pecunia et pretio, propter solius Christi filii sui lytron, iuxta consolationis plenissimam promissionem: Vivo ego inquit Dominus: nolo mortem peccatoris: sed ut convert atur et vivat. Et haec cum Tecclio.
Ordinem ergo fratrum minorum sectatus Myconias Annaebergas, Lipsiae et Vinariae, tandem Vinariae sacris fuit initiatus; et, ut vo cant, primam missam cecinit, die pentecostes, anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo sexto, anno aetatis suae vigesimo quinto. Huic actioni interfuerunt duo Saxoniae Duces, Ioannes, et Ioannes Fridericus; qui etiam sumptus suppeditarunt. Legit tunc, cum Ioanne Voito in angulum abditus, libellos Lutheri: et veritati, quam Dei beneficio videbat, adsensum praebuit: ringentibus et dita minitantibus fratricellis Anno subsecuto, quo Lutherus Wittenbergae primum coepit impugnare errores et blasphemias Papisticas: et lux Evangelii oriri: vocatus est Myconius a Vinariensibus ad ministerium: ac eius contiones quidem sub initium Papismum redolebant interdum, cum pauca de passionibus et legendis sancto. rum im misceret: sed spititu Dei magis magisque illum inatus, et Lutheri scriptis confirmatus, primus in Thuringiacis Ecclesiis Papatui contradixit: et Evangelii semina sparsit; quod tam celeri vo latu ferebatur, et quidem spatio menstruo, per universam Germaniam et aliquot regiones exteras, actanto cum applausu accipiebatur; ut ipsi Angeli cursores et huius doctrivae praecones fuisse viderentur. Wittenbergam itaque, atque adeo ipsum eriam sacellum, in quo publice docebat Lutherus, in monasterio Augustinianorum nominare solebat Myconius Sepulcrum Domini, custoditum et muntum a militibus Papae, ne Christus resurgeret, neve discipulorum quisquam eum raperet. Id sacellum, iuxta vetustam quandam prophetiam, de qua in [Note: * T. 2. Wittenb. pag. 268.] tomis Lutheri, redimi debuit, per Fridericum Imp. qui fuit Fridericus ille Saxoniae Elector, sapiens, olim ab ordini bus Imp. designatus Imperator. Existimat autem Lutherus, divinitus fa


page 176, image: s206

ctum esse, ut quem admodum praedictum fuit a prophetis [Note: * Iesa. 2 v. 3. Mich. 4: v. 2.] : De Sion exibit Lex, et verbum Domini de Hierusalem: Evangelium quod est verbum Dei, divulgandum ab Hierosolymis in totum orbem terrarum, et suo suavissimo odore allecturum multas gentes ad agnitionem Christ: sic etiam in isto abiecto angulo terrarum, Wittenberga, Deus voluerit suscitare suum verbum: et quod praeter Indaicam terram nulli parti terrarum acciderit; ut oppida et pagi, quin et cives Hebraicis nominibus vocentur: ut Ephrata, Hebron, Resen, Pannec, Globoc, Zidon, Iesse, Damascus, Dibon, et multa similia. Ipsa etiam Wittenberga a candore montis dicta, quid est nisi mons Libanus? Libanus enim candidum sonat. Cum vero hoc sacellum multo esset angustius; quam ut caperet ingentem illam hominem multitudinem, confluentium crebro turmatim, ad audiendum evangelium: iussus fuit Lutherus publice docere in templo parochiali. Et hoc pacto puer Iesus denuo introductus est in termplum Hierosolymae: ut olim in festo [Gap desc: Greek word] exceptionis ab Imp. Iustiniano dicto; quod Simeon Christum, diu a patribus magao cum desiderio exspectatum, in ulnas suas susceperit, referente Nicephoro.
Anno Christ. millesimo, quingentesimo decimo octavo, cum Lutherus iter suscepisset Augustam, et pedes venisset Vinariam; pernocta vit eo in monasterio, missamque decantavit. Ibi Myconius primum vidit Lutherum: sed ab accessu et colloquio eius tum est prohibitus. Monachorum vero tunc temporis [Gap desc: Greek word] vel [Gap desc: Greek words] vicarius et administrator Ioannes Kestnerus, solus Lutherum compellavit, et de religionis negotio inulta cum eo contulit: atque vel ex pia quadam [Gap desc: Greek word] vel portius [Gap desc: Greek word] et humana im beciilitate: Mifrater, inquit, habebis Augustae Italos homines doctissimos et acutissmos, Antagonistas acerrimos, qui plurimum tibi facessent negotii. Valde metuo, ut ne in hac religionis controversia causa excidas: profecto in ignem te conicient, et flammis exurent. Cui Lutherus periocum respondit: si urticis me usserint, aliquo modo toler abile erit, sin igne, nimium grave et prosus intolerabile: addens hanc patheticam et spirtu plenain adhortationem: Interpone, quaeso, tuas preces apud Deum pro me, et ora Christum filium eius, cuius est causa haec, ut mihi adsit, quam si obtinuerit, mihi obtenta erit: sin vero causa exciderit, nec ego eam obtinere potero, atque ita ipse solus ignominiam reportabit. In novella etiam tum Ecclesia apud Cycneos nata, caepit exaudiri cyguea cantio et caelestis tuba renascentis Evangelii: quo ex oppido [Gap desc: Greek word] Myconius ad Remp. et cives Annaemontanos epistolam misit lingua vernacula, zelo maximo et ardentissimo spiritu scriptam. In ea Deo peculiariter gratias agit, quod liberatus sit divinitus ex Pharaonica captivitate, Aegyptiaco carcere, et nido fucorum ignavorum; et ex anime laetatur, quod Dominica Palmarum una cum laetissima turba Christum


page 177, image: s207

descendentem de monte oliveti, et ingredientem Hierosolymae spiritualem sit comitatus. Deinde adhortatur Annaemontanos; ne metuant Pontificios animarum devoratores, et verbi divini hostes: et ut in libertate Christiana constanter permaneant, nec patiantur sibi. et conscientiis suis laqueos inici, prohibitione ciborum arege Babylonis Romanae, habit ante in Aegypto vere tenebricosa. Quin etiam instruit atque informat, quid porro faciendum, si magistratus eos ob violatas leges mulcta pecuniaria afficere vellet: aut aliud supplicium decerneret; ne expavescant, nec patiantur Christum sibi e cordibus eripi: sed cum centurione coram cruce Christi edant confessionem suam: Hic vere est Filius Dei. Idem remittit eosdem ad aureas verbi divini fodinas, et aperit venas quasdam metalli spiritualis et caelestis, deducens ad eloquia Dei pura; quod sint desiderabilia super aurum et obryzum multum, et dulciora super mel et favum.
Vocatus exinde Gotham ad munus docendi et gubernandi ecclesias Thuringiacas; quod accidit anno vigesimo quaerto, circa festum assumptionis Mariae virginis, vixit cum collegis annos viginti duos in summa pace et concordia: quomodo ea de re ipsius Myconii verba sonant: Cucurrimus, certavimus, laboravimus, pugnavimus, vicimus et viximus semper coniunctissime: ut admiratione afficerentur plurimi super illa rara fratrum [Gap desc: Greek words] et coniunctione: quae eadem repetit in quadam ad electorales consiliarios epistola.
Floruerunt autem eo tempore in Thuringia et ecclesiae et scholae, et politiae; quae ecclesiis ac scholis hospitium praebebant; et claruerunt in ecclesiis reforma??is illustria lumina, viri excellentissimi, Wittembergae Lutherus, Melanchthon, Pomeranus: Magdeburgae Amsdorfius; Augustae Urbanus Regius; Tubingae Erhardus Snepfius; Halae Suevorum Ioannes Brentius; Noribergae Vitus Theodorus; Hamburgi Ioannes Alpinus; Lubecae Hermannus Bonnus, Uratislaviae Ioannes Hessus, Ambrosius Moibanus; in Borussia Ioannes Brismannus; Paulus Speratus, Ioannes Poliander; Stetini in Pomerania Paulus Rhodius, Gygnaeae Hausmannus, Numburgi Nicolaus Medlerus, Vinariae Ioannes Caesius: Erfordiae Ioannes Langus, et alii alibi: adeo ut magno cum exercitu evangelistarum Dominus dederit verbum suum.
Postea evocato ex hac vita Friderico, Duce Saxoniae Electore, ilico subsecutus est rusticorum tumultus, anno millesimo quingentesimo vicesimo quinto: in quo sedando Myconius plurimum posuit operae. Gotham oppidum et totam [Gap desc: Greek word] cum ubique saeviret animis ignobile vulgus, pacificam et tranquillam precibus, obtestationibus et hortationibus conservavit, ne quid ibi turbarum


page 178, image: s208

moverotur; et prohibuit, ne se cum seditiosis rusticis coniumgerent. Agmen rusticorum, qui convenerant Ichtershusii, ad diruendas et demoliendas arces Gleichenam, Mulbergam, Vuachseburgum, et ad delendas familias nobiles, oratione unica sic compescuit et dissipa vit; ut a malo proposito desisterent. Sapientissime enim consideravit, quem tandem eiusmodi perniciosae machinationes habiturae essent eventum, iuxta illud Pindaricum [Note: * Pythior. hym. 4.] : Facile est urbem movere, etiam paucioribus facile est: at pristino restituere statui grave est, e vestigio nisi ipse Deus etiam ductoribus gubernator factus fuerit Fuit igitur Myconius vere ille [Gap desc: Greek words] quem Maro [Note: * Pythior. hym. 4.] in AEneide describit significantissime:
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
Seditio: saevitque animis ignobile vulgus:
Iamque faces et saxa volant; furor arma ministrat:
Tum pietate gravem, ac meritis, si forte virum quem
Conspexere: silent, arrectisque auribus astant.
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.
Eodem anno uxorem duxit Myconius, Margaritam, honesti civis Gothani filiam, ex qua sobolem Dei benedictione suscepit numerosam. Filia Barbara post obitum patentis matrimonio iuncta fuit M. Cyriaco Lindemanno, celebri olim scholae Gothanae Rectori. Fridericus filius patri [Gap desc: Greek word] in Academiis Germaniae praecipuis, Lipsensi, Wittenbergensi, Ienensi, morte nimis immatura praereptus, triste sui desiderium amicis reliquit.
Ceterum Myconius ipse, etsi divinitus vocatus esset ad gubernationem Ecclesiae Gothanae: ab illustrissimo tamen Saxoniae Electore ad alia multa negotia adhibitus fuit. Cum Friderico enim electore, terin Belgium profectus est, Coloniam Agrippinam, et Ubiorum terram, Ducatum Iuliacensem, et Clivensem apprime perlustravit. Dusseldorpii Christum in publicis contionibus publice confessus est, non sine vitae discrimine: et cum monachis Coloniensibus disputatione publica congredi minime dubitavit; quae paulo post praelo subiecta prodiit: ad quam respondit Franciscanus quidam Coloniensis, frater Ioannes Corbachius: sed vicit, et palmam reportavit Christus, benedictus in saecula. Simili constantia et fide Myconius puram Evangelii doctrinam professus est Brunsuigae, Cellae Saxonum, Susati et alibi in Westphalia. In conventibus item et comitiis publicis, Smalcaldiae, Francofordia, Noribergae, adhibitus in consilium, magno spiritu et zelo, religionis negotia tractavit, gloriam Dei, Ecclesiarum salutem, et emolumentum; pro sua virili promovendo; adeo ut nihil prius faciendum puraret, quam ut Deo serviret. Eo fine missus est in Angliam, cum Franeisco Burcardo, viro in omni disciplinarum genere summo.


page 179, image: s209

Iter hoc Anglicum Myconio non parum utilitatis attulit; cum quem ad modum Baptista in aula Herodis, observavit mores, ingenium et naturam hypocritarum. Sub initium renascentis Evangelii acerrime se opposuit Luthero Anglorum Rex, datis literis [Note: * Vide tom. 2?? op. Luth. Lat. p. 273.] ad Saxoniae duces, Fridericum, eiusque fratrem Ioan nem, offensus libello Lutheri de captivitate Babylonica, et indi cavit; quantum ab eius doctrina periculum ipsis immineat, totique Germaniae: nec esse; quod contemnant aut parvi faciant; sed nascenti malo statim occurrendum. Cum autem repudia ta coniuge Catharina Hispanica, pontifex Romanus, cuius implorabatur auxilium, divortium a Rege factum non probaret [Note: * Vide vitam Thomae Cram. Decretum de Papa in Angl. Sleid. lib. 4. 9. 12. 13.] ; quod Carolus V. Caesar Catharinae filius esset e sorore, cuius potentiam Papa metuebat: indignatus Rex gravissimum odium in pontificem concepit, decretum promulgans, ne quis Episcopo Romano supremam potestatem tribuat, neve tributum annuum solvat; sed singuli ipsum Regem per Angliam Ecclesiae caput agnoscant. Abiecta itaque religione Papistica, misit ad Prote stantes legatos, per quos maxime captabat benevolentiam Saxoniae principum, significans, in Angliae regno factam religionis mutattonem, abolita magna parte errorum, de communi omnium consensu, Papatus imposturas e regni finibus exterminiatas non secus atque per Saxoniam. Et eum in finem, omnia Regis consilia et actiones dirigi; ut deinceps cum Germaniae principibus coniungeret omnes suas vires et copias, siquid Antichristus adversus reformatas Ecclesias moliatur. His dictis et promissis regis in optimam spem erigebantur Angli; fore ut Christus etiam apud ipsos deinceps haberet hospitium; et se cum Ecclesiis Germanicis reformatis amplexuros confessionem Augustanam. Contulit Myconius cum tribus episcopis, et quatuor Theologiae doctoribus, de singulis capitibus doctrinae Christianae, in confessione Augustana, et eius apologia comprehensis. Tractata praeterea est causa matrimonialis, petente Rege uxorem sibi dari Annam, principis Clivensis Guiliemi et Sibyllae Saxonicae sororem, eleganti forma virginem; quam tamen ille paulo post repudiatam a se dimisit. Eodem modo religionis negotium non serio, sed astu tractavit. De relgione enim decreta fecit; sub forma panis et vini verum esse et naturale corpus atque sanguinem Christi, et a consecratione non amplius manere substantiam panis et vini: perceptionem integrae cenae non esse necessariam ad salutem, sed sub utralibet specie contineri totum Christum: Sacerdotibus non licere contrahere matrimonium: vota castitatis esse servanda: missas privatas retinendas: auricularem et arcanam confessionem delictorium esse utilem et necessariam. Edidit eriam paulo post


page 180, image: s210

non obscura suae hypocriseos signa. Nam Hugonem Latimerum et Salisbeviensem episcopum religionis causa diu captivos detinuit, Thomam Cromelium. quem ex infimo loco ad summam evexerat dignitatem, plecti capite iulsit [Note: * Sleid. l. 13. p. 339 sub An. 1??40.] Robertum Barnum Theologum, virum sanctum et eruditissimum, Londini igne concremavit Thomae Bequeti, olim Archiepiscopi Cantuariensis, exempta e theca, gemmis et auro exornata, ossa combussit; Ecclesiis bona eripuit; et in fiscum regium intulit, aliaque plura designavit.
Reversus ex Anglia Myconius, ab Henrico Saxoniae Duce vocatus est, ad visitandas et reformandas Ecclesias Misnicas, una cum Luthero, Iusto Iona, Casparo Crucigero, Ioanne pfeffingero, Iusto Menio, et aliis. Visitatio hac occasione accidit. Anno undequadragesimo, vicesimo quarrto Aprilis Georgius Saxoniae Dux vitam cum morte commutavit: ei in gubernatione Henricus frater succedebat, siquidem Georgii filii ante patris obitum decesserant. Caverat quidem Georgius testamento: ne forma religionis mutaretur: et miserat legationem ad Henricum; ut assentiret: additis magnis magnorum thesaurorum et vere aureorum montium pollicitationibus. Sed Henricus constanter respondit; se nequaquam opum causa ab agnita veritate discessurum: ac subdidit haec verba memoria digna: Vestra haec legatio plane mihi repraesentat illud, de quo proditum est in sacris literis, cum Satanas Christo pollicertur totius mundi regna, modo procumbens ad pedes ipsum adoraret. Interea vita excedit Georgius legatis nondum reversis; et frater Henricus occupata tota provincia, invitis omnibus pontificiis, Ecclesiarum reformationem suscipit. Nactus Georgius est successorem et heredem; quem numquam optaverat; et is, quem cane peius et angue per omnem vitam oderat, Lutherus, Lipsiam acersitus a novo principe, docuit publice, ac reformationis fecit initium. Quem secuti ceteri symmystae, singuli suo loco officium fecerunt: inter quos et Myconius: nec id fine fructu. Quomodo enim descendit imber et nix de caelo, et illuc non revertitur; sed inebriat terram, et germinare eam facit: Sic verbum, quod egreditur de ore Dei, non revertitur vacuum.
Finita ista visitatione obivit omnes ecclesias Thuringiacas, et constituit scholas adiu us a Melanchthone, Iusto Menio, duob. nobilibus Plaunicio et Wangenhemio, et I. Cotta. In hac visitatione deputata sunt, docentib. in ecclesiis et scholis, certa stipendia, et huius viri pio studio et opera Dei beneficiohoc etiamnum tempore in Thuringia florent Ecclefiae et Scholae, fiorent artes et lingue. Reliquum vitae curriculum quod ei natura exiguum circumscripsit, docendo, orando, et scribendis literis consumpsit;


page 181, image: s211

quo labore occupatus erat quottidie: cum summi viri in Academia, et ecclesiis praecipuis, crebro ad ipsum scriptitarent; de quibus Lutherus, Melanchthon, Cruciger, Menius, Basilius Monnerus, primus instaurator scholae Gothanae, Ioannes Langus, AEgidius Mechlerus, Ioannes Marcellus, Matthaeus Ratzenbergerus, et alii.
Biennio ante obitum edidit scriptum, cuius supra mentio iniecta, ad consiliarios electorales de bene-olente ac pretioso unguento, quo Maria soror Lazari ac Marthae Dominum Bethaniae mense accumbenrem inunxit; et quod Iudas proditor aegre tulit. Historia illa allegorice taxavit quorundam invidorum et malevolorum avaritiam. Cum enim Elector Saxoniae, pia quadam munificentia in animum induxisset, ministrorum in ecclesiis et scholis stipendia augere; quidam eo vehementer sunt offensi et longo tempore plumbeas iras gesserunt. Quare necesse habuit Myconius Iudam avarum increpare; Electorem vero ut domus Bethanicae custodem et curatorem, hortari; quo trecentos illos denarios, Deo semel a maioribus dicatos, accurate observaret; nec ad alios usus transferri pateretur. Hac gravi et seria adhortatione quid profecerit apud optimum Principem, statim subiungit; nempe ex illa hora a discipulo matrem Domini in cruce pendentis susceptam fuisse.
Anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo primo graviter decumbere, et tabe, quam [Gap desc: Greek word] appellant, paulatim absumi cepit. Eo de morbo cum ad Lutherum scriberet; decumbere, inquit, se quidem, non autem letaliter, sed vitaliter aegrotare; adeo placuit Luthero hec recta et sancta interpretatio; et quod perspiceret ipsum plane impertetritum contra mortem in somnum istum communem omnibus piis, et cupidum solvi, et esse cum Christo; ut responderet, ipsum iam non moriturum, sed diutius in hac vita fore superstitem, adderetque haec verba: Ego oro et peto Dominum Iesum vitam nostram, salutem et sanitatem nostram; ne hoc mihi addi sinat malum: ut me superstite videam te aut aliquot nostrum perrumpere et irrumpere, per velum adquietem, et me sinatis foris relictum inter Daemones, et vos pracedere. Peto ut loco tuo me faciat Dominus aegrotum, et iubeat deponere tabernaculum meum hoc inutile, emeritum et exhaustum. Et in calceliterarum: Vale mi Friderice, et Dominus non sinat me audire tuum transitum me vivo: sed te superstitem faciat mihi: hoc peto et volo et fiat mea voluntas, Amen. Quia haec voluntas gloriam nominis Dei, certe non meam voluptatem nec copiam quaerit. Iterum vale. Prote or amus ex aenimo, et vehementer tua aegritudine perturbati sumus. Ab hisce precibus paulo post convaluit Myconius, et ex ipsa velut morte excitatus est, quomodo eriam de Theopompo Phthisico proditum est, quod


page 182, image: s212

ab Asclepiade sit sanatus. Et hanc historiam ipse postea Myconius paulo ante felicem ex hac vita emigrationem prolixe et copiose descripsit in duabus epistolis ad M. Georgium Rorarium, tum temporis Ecclesiae Wittenbergensis ministrum, in quibus miris modis praedicat beneficium Dei, et Deo gratias agit, quod Lutheri precibus fuerit conservatus, et pristinae valetudini in morbo desperato restitutus; ita ut legens Lutheri epistolam, plane sibi visus sit audire vocem Christi: Lazare, veni foras. Et agnoscit et palam fatetur, Lutherum fuisse verum Prophetam, per quem Deus in hisce postremis mundi temporibus veram Evangelii lucem iterum accenderit; et qui etiam miraculorum dono fuerit praeditus, adeo ut morbo plane letali liberatus, sexennium superstes esset, et eiusdem ardentissimis precibus dimissionem ex huius vitae ergastulo impetraret.
Quod ergo Lutherus optavit ac voluit, eventu postea fuit comprobarum. Nam sexennio post, cum Lutherus diem suum obiisset: ipse Myconius eodem anno, Aprilis die septimo est subsecutus, atque carnis suae fragilis ac mortalis sarcinam deposuit, et hoc celebris illa vox Iusti Ionae confirmata est: Iste vir potuit. quod voluit. Antevertit eum Lutherus et superstes ipsi fuit septies septem dies, [Gap desc: Greek word] septem, ut annotavit Paulus Eberus. Ceterum, cum morbi prioris, phihiscos recidiva accidisset: valedixit Myconius principi suo Electori Saxoniae Ioanni Friderico epistola admodum graphice, pie et pathetice scripta, quam vere [Gap desc: Greek words] dicere possumus: de quo Epigrammatographus:
Dulcia defecta modulatur carmina lingua,
Cantator Cycnus funer is ipse sui.
In illis postremis literis, quibus calamum deponebat, gratias egit Deo, qui excitasset tres Electores in domo Saxonica, Fridericum, Ioannem, et Ioannem Fridericum; ut causae Lutheranae patrocinium susciperent. Ibidem longa serie recensuit, quae beneficia Deus Ecclesiae suae per salutare organum Lutherum contulisset: ut cuius ministerio revelatus sit Antichristus, atque ex agro et finibus Ecclesiae exterminatus: Christus in regnum suum restitutus, et scriptis infinitis praecipue Bibliorum versione multis regnis ac provinciis annuntiatus. Consolatur denique Electorem obitu Lutheri vehementer perturbatum; quod Lutherus nequaquam sit mortuus, sed nunc demum incipiat vivere spiritus eius. Et quemadmodum Deus post Christum in caelum sublatum, dederit Apostolos, doctores et tandem hunc etiam postremum Heliam: ita in toto Christianorum orbe excitaverit multos praestantes et excellentes doctores, huius (ut ipse loquitur) magni prophetae discipulos: quorum salutari ministerio conservaturus sit verbum et ecclesiam: modo ea Dominum


page 183, image: s213

messis oret: ut et verbum pure conservet, et operarios in messem suam extrudat. Hac epistola scripta pedum pastorale deposuit: inque invocatione Filii Dei spiritum Deo reddidit: cum vixisset annos quinquaginta quinque, menses tres, dies septendecim. Elatus est funere frequenti: habita a rectore quidem scholae Gothanae oratiuncula brevi: a Iusto autem Menio, pastore Isenacensi, contione vernacula. Ioannes Stigelius tumulum eius hoc epitaphio ornavit:
Quo duce Gotha tibi monstrata est gratia Christi;
Hic pia Myconii contegit ossa lapis.
Doctrina et vitae tibi moribus ille reliquit
Exemplum: hoc ingens, Gotha, tuere decus.
Fuit hic vir pietate excellenti, eruditione solida, iudicii dexteritate, animi candore, zelo ardenti, auctoritate et gravitate singulari. Agrumento esse potest iudicium eius: quod de Lutheri super epistolam ad Galatas commentariis tulit. Cum Ioannes Elector Saxoniae ecclesias suae ditionis inspici iussisset: idoneos ministros praesici: ac reditus egentibus ecclesiis attribui: petiverunt Gothani et Isenacenses; ut donationem ecclesiis factam princeps confirmaret. Ib cum Myconius et Menius in literis ad Electorem dictum Iesaiae [Note: * Ies. 49. v. 23.] : reges erunt nutritores tui, et faminae principes nutrices; recitassent, inque explicassent: sententia ea, tunc nondum saepe citata, ita delectatus est princeps: ut iusserit mox locum sibi monstrari: et donationem benigne confirmarit. Et hactenus de Friderico Myconio.
Antonius Probus Tehol. D. in oratione de vita et obitu eius.