04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

MARTINUS LUTHERUS.

VETUS est familia, et late propagata, mediocrium hominum, cognomine Luther, in ditione comitum Mansfelden sium. Parentes Martini Lutheri primum Islebiae [Note: * Quo migrarunt Isenaco Lutherust. 1. ep st. pag. 227. Ioan. Luther. pater Martin. Margareta mater.] , comitatus Mansfeldici oppido domicthum habuerunt: inde commigraitumt Mansfeldiam, eiusdem com tatus oppidum: ubi pater Ioannes Lutherus fodinas metallicas posiedit: magistratus gessit: et propterintegritatem omnibus bonis fiut carissimus. In matre Margareta Lindemanna. Ioanms lutheri coniuge, cum ceterae fuerumt virtutes honestae mationae convenientes; tum vero praecipne in ea eluxerunt pudicitia, rimor Di, et iuvocatio inque eam inspexerunt ceterae honestae feminae, ut in exemplar virtuum.
Natus est autem Martinas Lutherus Islebiae annoa Christo nato, ]millesimo, quadringentestmo, octogesimo tertio, die deeimo Nov. nocte post noram undecimam: ac Martini nomenimpositum infanti, quia dies, quo infans in Baptismo ecclesien dei initurus est, Martino in fastis adscriptus. Postquam per aetatem doctrinae capax fuit, parentes eum ad agnitionem et timorem Dei aliarumque virtitum ofsicia, domestica institutione diligenter adsuefecerunt; et ut fundamenta literatum disceret cutarunt: gestavitque in ludum adhuc parvulum Georgii Aemilii pater, qui cum adhuc viveret, saepe solitusid fuit nairate. Eth autem in Papatus tenebris valde obscurata fuit veritas: catecheseos tamen capita Deus conservavit in schlois una cum elementali Grammatices, Cisioano, et cant onibus atque recandrformulis.
Cum ingressus esset annum decimum quartum, una eum Ioanne Reineckio, cuius postea virtus fuit excessens, et virtute parta au ctontas in illis regionibus mgna, Magdeburgum missus est: mamsitque mutna benevolentia inter hos duos, Lutherum et Reineckium, semper eximia, seu ab aliquo naturae consentu, seu ab illa pvertlium studiorum societate orta.
Magdeburgi, ubi mendicato vivere pane, ut et alii multi, honestorum


page 102, image: s132

parentum filii, coactus annum unum saltem consumpsit. Nimirum magnarum rerum tenuia sunt initia et nihilsit altum, nisiprius fuerit humilc Inde de voluutate patentum Isenacum, ubrludus literarius erat celebris, abiit: ibique per quadriennium audivit praeceptorem rectius et dexterius tradentem Grammaticen, quam alibi tradebatur. Nam huius ingenium a Luthera fuit probatum in id autem oppidum missus est: quia mater eo loci honesta et verteri familia nata fuerat. Hic absolvit Grammaticum studium: cumque et vis ingenii acerrima esset, et inprimis ad eloquentiam idonea; celeriter aequalibus suis antecelluit, et verbis et copia sermonis in loquendo, in scribenda soluta oratione, et in versib ceteros adolescentes, qui una discebant, facile vicit.
Degustata igitur literarum dulcedine, natura flagrans cupiditate discendi, A cademiam, tamquam fontem omnium doctrinatum appetivit: quin ad unam omnes artes ordine pereipere tanta vis ingenii potuisset si doctores idoneos invenisset: et fortassis ad leniendam vehementiamnaturae, mitiora studia verae Philosophiae et cura form andae orationis profuissent. Venit ergo Erphordiam, anno millesimo, quingentesimo primo: ubi incidit in eius aetatis Dialecticen satis spinosam; quam, cum sagcitate ingenii praeceprionum causas et fontes melius, quam cateri, perspiceret, cito arripuit.
Cumque mens avida doctrinae plura et meliora requireret, legit ipse pleraq, veterum Latinotum scriptorum monumrenta, Ciceronis, Virgilii, Livii et aliotum Et legebat, non ut pueri verbatantum excerpentes, sed ut humanaevitae doctrinam, autimagines. Quare et consilia horum scriptorum, et sententias propius adspiciebat; et ut eratmemoria fideli et firma, pleraque ei lecta et audita in conspectu et ob oculos erant. Sic igitur in iuventure eminebat; ut toti Academiae Lutheri ingenium admirationi esset. Otnatus Erphordiae gradu magisterii Philosophici, cum natus esset annos viginti, docuit ibi Aristotelis Physicam, Ethicam et alias Philosophiae partes. Post de consilio propinquorum, tantamingenii vim et facumdiam in lucem et ad rem pub. educamdam esse iudicantium, inchoat iuris situdium Sed brevi post cum natus esset annos unum et viginti, subito praeter parentum et propinquorum opinionem, fulmine, ut volunt, et commilitonis violenta noorte, territus; venit ad collegium monachorum Augustinianorum Erphordiae, seque recipi petivit. Prius autem, quam ingrederetur, excepit commilitones hilati comvivio: et mane misit ad eos literas valedictorias, anulum Magisterii, vestem, una cum literis ad parentes: quib consilii sui rationem explicabat Doluit id vehementer suis; qui tam praestans ingenium in vita sermimortua delitescere nolebant: sed intra mensem nemo ad eius colloquium est admissus.
Non autem paupertas, sed studium pietatis eum in illud vitae monasticae genus induxit; in quo etsi doctrinam in scholis usitatam quottidie discebat, et sententiarios legebat, et in disputationib. publicis


page 103, image: s133

labyrinthos aliis inextricabiles, diserte, multis admirantibus, explicabat: tamen quia in eo vitae genere non famam ingenii, sed alimenta pietatis quaerebat; haec studia tamquam parerga tractabat, et facile arripiebat illas scholasticas methodos. Cum aliquando in illius collegii bibliotheca libros ordine evolveret; ut discernere auctores posset: incidit in exemplar Latinorum Bibliorum, quae antea numquam viderat. Ibi cum admiratione animadvertit, loge esse plures textus in Bibliis Evangelicos et Epistolicos; quam quae in templis populo praeleguntur. in veteri Testamento historiam Samuelis et Hannae matris eius, avide percurrit: caepitque optate, ut olim talem librum et ipse nancisci posset: cuius voti Deus ipsum abunde reddidit compotem. Itaque fontes doctrinae caelestis sedulo legit ipse, scripta Prophetica et Apostolica; ut mentem suam de Dei voluntate erudiret, et firmis restimoniis aleret timorem et sidem. Hoc studium ut magis expeteret, suis doloribus et pavoribus movebatur.
Fertur in eodem collegio Lutherus tunc adolescens in gravissimum incidisse morbum, adeo ut de se actum putarit. Venisse ad eum senem quendam sacerdotem, qui his cum verbis consolatus sit: Mibaccalaurie, habe bonum animum. Neque enim hic moybus tibi letalis fuerit: sed Detus eum te virum faciet: qui alios multos iterum consolabitur. Initio etiam durius a fratribus fuit hab: tus, dum custodis, ut vocant, officio fungi, et loca immunda purgare coactus fuit; uti et cum facco per civitatem ambulare: sed ad intercessionem Academiae, cuius erat mem brum, sublevatus istis fuit Saepe etiam senis cuiusdam sermonibus se consirmarum esse narravit: cui cum consternationes suas exposuisset, audivit eum de fide multa disserentem, seque deductum aiebat ad symbolum, in quo legitut: Credo remissionem peccatorum. Hunc articulum sic ille incerpretatus erat: non solum in genere credendum esse, aliquibus remitti; ut et Damones credunt, Davidi aut Petro remitti, sed mandatum Dei esse; ut singuli homines nobis remitti peccata credamus. Et hanc mterpretationem confirmatam dixit Bernhardi dicto; monstratum que locum in contione de annuuciatione, ubi haec sunt verba: sed adde, ut credas et hoc, quod per ipsum peccata tibi donantur. Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus sanctus, in corde tuo, dicens: dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur Apostolus; gratis iustificari hominem per fidem. Hac se voce non solum confirmatum esse Lutherus dixir: sed commonefactum de tota Pauli sententia; qui toties inculcat hoc dictum: Fide iustificamur. De quo cum multorum expositiones legisset, tunc ex huius sermonibus et suae mentis consolationem animadvertisse, et interpretationum, quae tunc in manib.


page 104, image: s134

erant, vanitatem. Paularim deindelegenti et conferenti dicta et exempla in Prophetis et Apostolis recitata, et in quottidiana invocatione excitanti fidem, plus lucis accessit.
Tunc et Augustini libros legere coepit; ubi et in Psalmorum enarratione, et in libro, de Spiritu et litera, multas perspicuas sententias reperit; quae confirmabant hancde fide doctrinam et consolationem; quae in ipsius pectore accensa erant. Nectamen prorus reliquit sententiarios Gabrielem et Cameracensem pene ad erbum memoriter recitare poterat. Diu multumque legit scripta Occami: cuius acumen anteferebat Thomae et Scoto: diligenter item Gersonem. Sed omnia Augustini monumenta et saepe legerat, et optime meminerat. Hoc acerrimum studium inchoavit Erphordiae; in cuius urbis collegio comoratus est annos quatuor.
Anno millesimo, quingentesimo, septimo, cucullam induit; atque primam Missam die Maii secunda, quae erat Dominica Cantate, celebravit; anno aetatis suae vigesimo quarto: et postea in decimum quintum usque annum missisicavit, ad annum nempe Christi millesimum, quingentesiumum, vicesimum secundeum. Sub id tempus cum Ioannes Staupicius, qui exordia Academiae Wittembergensis adiuvit, studium Theologicum in recenti Academia excitare cuperet; et ingenium atque eruditionem Lutheri nota haberet: traduxit eum Wittembergam, anno millesimo, quingentesimo, octavo, cum iam ageret annum vicesimum sextum. Hic inter quoudiana exercitia scholae et contionum, magis etiam elucere eiusingenium coepit. Cumqueeum attente audirent viri sapientes, Martinus Mellerstadius, lux mundi vulgo distus, et alii; saepe dixit Mellerstadius; tantam esse vim ingenii in hoc viro: ut plane praesagiat mutaturum esse vulgare doctrine genus; quod tunc in scholis tradebatur, et regnabat. Primum aurem Lutherus Wittembergae Dialecticen et Physicen [Note: * In quem invehitur tom. 1. epist. p. 10.] Aristotelis enarravit; interea tamen suum illud studium legendi scripta Theologica non omittens. Triennio post, anno Christi millesimo, quingentesimo, deoimo, conventus sui nomine in Italiam et romam missus est; ut controversias quasdam Monachotum curaret componendas. Vidit tunc et Pontifice et Pontifcis aulam, et cleri Romani mores: de quibus ita [Note: * Tom. 6. Iene. Germ. peg. 88. Missae romanensium quibus verbis celebratae.] ips: Ego Romae non diu fui: ibi celebravi ipe, et vidi celebrari aliquot missas: sed ita, ut quoties recordor, exsecrer illas. Nam super mensam, inter alia, audivi Curtisanos quosdam ridendo gloriari: nonnuloos in ara super panem et vinum haec verba pronuntiare: Panis es, panis manebis: vinum es, vinum manebis. Addit, missa ab illis sacrificulis ita festinanter ac perfunctorie peractas: ut aute, quam ipse ad evangelium pervenisset, provime sacrisicans desierit. itaque inclamasse Lutherum: passa, passa, absobve, absolve. De nac profectione in colloquiis fami8liaribus saepe sibi est gratulatus: dixitque mille florenis se eam non commutarurum.


page 105, image: s135

Reversus Roma, de consilio Staupicii more scholarum, duce Saxoniae Electore Eriderico praebente sumptus, ornatus est gradu Doctoris Theologi. Audierat enim princeps contionantem, et vim ingenii, nervos orationis, ac rerum bonitatem expositarum in contionibus, fuerat admiratus. Fuit hoc anno aetatis Lutheri trigesimo, cum iam iudicii quandam maturitatem esset consecutus. Ipsemet narravit¨sibi admodum defugienti et recusanti illum honotem, mandat um fuisse a Staupicio; ut hoc gradu ornari se pateretur: enmque per iocum dixisse; multum negotiorum Deo iam in Ecclesia fore: ad quae et ipsius usurus esset opera. Cui voci, ersi ioco tunc emissa est, tamen eventus respondit: ut multa prae cedunt mutationes praesagia.
Mox aggressus est, officii ratione, enarrare spistolam ad Romanos, deinde Psalmos. Haec scripta sic illustravit; ut post longam et obscuram noctem, nova lux oriri videretur, omnium piorum et prudentum iudicio. Hic monstravit Legis et Evangelii discrimen: refutavit errorem, tuncin scholis et contionibus frequentatum: quo docetur, mereri homines remissionem peccatorum operibus, et homines coram Deo iustos esse disciplina, ut pharisaei docuerunt. Revocavit igitur Lutherus hominum mentes ad Filium Dei, et ut Ioannes Baptista, monstravit agnum Dei, qui tollit peccata nostra; ostendit gratis, propter Filium Dei, remitti peccata, et quidem opottere id beneficium fideaccipi. Illustravit et ceteras partes doctrinae Ecclesiasticae. Haec ei exordia magnam auctoritatem circumdederunt: praesertim cum mores congruerent cum oratione docentis; videreturque; oratio non in labris nasci. Verum enim est vetus illud: [Gap desc: Greek words] . Itaque facilie ipsi assensi sunt postea,s cum ritus quosdam mutaret¨quamquam id tunc non fecit; sed disciplinae fuit severus custos, admixtis nonnullis horridioribus. Huius dulccdine doctrinae pii omnes valde capiebantur: et eruditis gratum erat; quasi ex tenebris et carcere, educi Christum, Prophetas, Apostolos; conspici discrimen Legis et Evangelii; Philosophiae et Evangelii; quod cerre non exrabat in Thoma, Scoto, et similibus. Accedebat huc, quod Erasmi sctiptis invitata eraneiuventutis studia, ad latinae et graecae linguae cognitionem. Quare monstrato duciore genere doctrinae, multi bonis et liberisingenlis praediti, abhorrerea barbarica et sophistica doctrina Monachorum incipiebant. Ipse etiam Lutherus Graecae et Hebraeae linguae studlis se dedere coepit; ut cognita sermonis proprietate ac phrasi, et hausta ex fontibus doctrina, dexterius iudicare posset. In hoc cursu cum esset Lutherus circumferuntur venales indulgentiae, in illis Misniae et Saxoniae regionibu, a Ioanne Tecelio, Dominicano quem Caesar Msximitianus aliquando capitis damnaverat, et Oeniponte iusterat in flumen praecipitari: sed Friderici ducis Saxonrae intercessione, qui tum iniis forte


page 106, image: s136

locis erat, periculum evasit. Is, inquam, inter alia docebat; se tantam habere potestatem apontifice; ut, etiam si quis vel virginem matrem vitiasset, condonare crimen ipsiposset, interventu pecuniae: deinde non modo iam commissa, verum etiam futura peccata condonabat: neque multo post exit libellus cum insignibus Alberti Archiepiscopi, quo mandabatur quaestoribus; ut vim indulgentiarum populo diligentissime commendarent. Adhaec et facultatem diebus prohibitis, lacte, caseo, ovis, carne vescendi, pretio vendebat. His impiis contionibus irritatus Lutherus, studio pietatis atdens, edidit propositiones de indulgentiis: et has publice templo, quod arci Wittembergensi contiguum est, affixit pridie [Note: * Quem ipse appellat diem et annum indulgentiarum conculcatarum Tom. 2. epistol. Luth. p. 345. Tecelii cum Luth. certamen.] omnium sanctorum, anno millesimo, quingentesimo decimo septimo. Hie Tecelius, nihil sui dissimilis, ac sperans se etiam gratiam apud Romanum Pontificem initurum, suum senatum convocat, Monachos aliquot et Theologos, sua sophistica utcumque tinctos; hos componere aliquid iubet adversus Lutherum. Ipseintetea ne esset [Gap desc: Greek words] , non iam contiones, sed fulmina in Lutherum torquet; vociferatur ubisque hunc haereticum igni perdendum esse: Propositiones etiam Lutheri et contionem de indulgentiis, publice conicit in flammas. Hifurores Teclii et eius satellitum, imponunt necessitatem Luthero de rebus iisdem copiosius disserendi, et tuendae veritatis. Haec initia fuerunt huius eontroversiae; in qua Lutherus, nihil adhuc suspicans aut somnians de futura mutatione, ne quidem ipsas indulgentias prorsus abiciebat; sed tantum moderationem flagitabat. Imo constat Lutherum silentium promissurum fuisse; modo idem adversariis fuisset indictum. Sed cum videret et defendi et vulgo credi; quod aeruscatores illi iactabant ad Albertum Archiepiscopum Moguntinum, a quo Tecelium ad eiusmodi contiones, pallii redimendi causa, conductum constabat, etsi id Lutherus ignorasse fertur; pridie calendas Novembris, anni decimi septimi supra millesimum, quingentesimum, datis literis de impiis illorum clamoribus quentur: oratque, ut ratione officii libellos editos aboleat, et praedicatoribus veniarum, (verba [Note: * Exstat tom. 1. oper. Luth. et t. 1. epist. Luth p. 37. b.] Lutheri sunt) aliam praedicandi formam imponat. Misit una illi propositiones de paenitentia et indulgentris: quas primum tunc ediderat: quaeque tomo ptimo Luthen exstant. Moguntinus ad epistolam Lutheri nihil respondit: et Tecelius Francofurti ad Viadrum sua themata contraria a Conrado Wimpina aliisque confecta opposuit: et Papam Petro: crucem a Papa erectam cruci Christi comparavit: Theses illas Tecelianas Hala Saxonum allatas, studiosi Wittembergenses in foro cremarunt: qua de re Lutherus ita ad Ioannem [Note: * Tom. 1. epist. Luth. p. 54. b.] Langum: Ut autem sis praemonitus, si qua fama forte ad vos perveneritade conflagratione propositionum Tecellinarum, ne plus ullus addat (ut solet fieri) quam sit rerum gestarum, haec est fabula. Studente;, ut sunt mire pertaesi sophistici huius antiqui


page 107, image: s137

studii, cupidissimi vero sacrae Bibliae, forte et mei favoris studio, cum rescissent, advenisse virum ab Hallis, missum a Tetzel auctore positionum: statim adeunt, et hominem terrentes, quod talia huc auderat afferre, aliquot quidam emerunt, alii vero rapuerunt, et reliquas omnesferme 800. (praemissa intimatione et convocatione, et si quis vellet adesse conflagrationi et funeri positionum Tetzellinarum, veniret ad forum horasecunda) combusserunt: atque haec inscio Principe, Senatu, Rectore, denique omnibus nobis. Certe mihi et omnibus displicet illa gravis iniuria homini a nostris illata. Sum extra noxam: sed timeo, quod totum mihi imputabitur. Fit ex eare ingens undique fabula: sed maior illorum, non iniusta denique indignatio. Quid futurum sit nescio; nisi quod periculum meum eo ipso fitpericulosius.
Cum animadeverteret itaque Lutherus sua themata cum mul torum applausu excipi, et pro adsertis verisque haberi: quae ipse [Note: * Ita ipse tomo 1. oper. Lat. Witt p. 99. b. Scribit ad ep. Brand.] disputandi solum modo causa protulisset, donec Ecclesia definiret, quid sentiendum de indulgentiis esset: ad Hieronymum ecclesiae Brandenburgensis episcopum, cuius erat ditioni subiectus, scribit, sua seripta eius iudicio subicit, rogans; ut quaecumque displicerent vel calamo dispungat vel igni aboleat. Luthero episcopus respondet: et optare se indicat: ut paululum differat editionem probationum suarum: de indulgentiis etiam sermonem vulgarem editum nolle. Ad haec [Note: * Tom. 1. epist. Luth. p. 40.] Lutherus: bene sum contentus: malo obedire; quam miracula facere, etiamsi possem. Scripsit et ad Ioannem Staupicium, Augusti manae famihae vicatium, cui su facti rationem exponit; eique resolutiones disputationum de virtute Indulgentiarum ad Leonem X. Pontificem curandas mittit: cui Pontifici et ipsi indicat; quam temere et avare praecones Indulgentiarum auctoritate eius abusi sint. Protestationem quoque sui muniendi repetir: quae tomo 1. operum Lutheri exstat.
Oppugnavit autem principio Lutheri conclusiones Ioannes Eccius obeliscis editios: quibus asteriscos suos Lutherus opponit. Post Eccium Silvester Priverias, Dominicanus, palatii, quod vocant, sacri magister, prodiit, cum dialogo et praefatione ad Leonem confidenter admondum: ubi themata quaedam, quasi fundamentum suae sententiae ponit. Ei quoque Lutherus respondet: et auctoritati Thomae, qua Silvester pugnabat, sacram scripturaem opponit. Syl vester ad ea rescribit: et placere sibiostendit, quod Lutherus Romani Pontificis arbitrio se submittat, ambitionem a se removet, et Thomam, tamquam Doctorem Angelicum strenue defendit. Huic scripto Lutherus tantum epostola ad lectorem respondet; atque inter alia dicit; si Pontifex et Cardinales idem sentiant: si Romae quoque sic doceatur: iam non esse dubium; quin romasit ipsissima sedes Antichristi: felicem esse Graeciam, Bohemiam, et omnes, qui divortium ab ea fecissent: praeconia Pontificis excogitari quottidie nova; ne concilio


page 108, image: s138

legitimo possit esse locus. Tunc etiam acerbe in Lutherum scripsit. Iacobus Hogostratus Dominicanus, Pontificem ad vim atque flammam exhortatus. Ei paucis respondens Lutherus, animum exptobrat crudelem; ac salse hominis imperitiam ridet; monetque, ut ita pergat laureolam in mustaceo quaerere. Anno millesimo, quingentesimo, decimo octavo, Lutherus omnib dissuadentibus, obeedientiae tamen satisfacturus, ad capitulum Haidelbergense proficiscitur, maximam itineris partem pedes. Herbipoli benigne fuit ab episcopo exceptus; ut et Haidelbergae a comite Palatino Wolffgango. Habuit [Note: * Ad d. 6. cal. Maii.] tum disputationem in claustro Augustinianorum, quod hodie Sapientiae collegium, de [Note: * Thes. exstant tom. 1. op. Lat. Luth. p. 141. b. Bucer. ei interest.] iustificatione fidei. Interfuit ei et Bucerus: quaque fuit manus celeritate, excepit; quae intet disputandum a Luthero dicta: eaque cum Beato Rhenano communicavit, non sine egregio Lutheri elogio. De disputatione autem ipse Lutherus ita: Disputationem meam Domini Doctores et libenter admiserunt: et ea modestia mecum disceptarunt: ut eo nomine mihi sint commendatissimi. Quamquam enim peregrina illis videbatur Theologia: nihilominus tamen et argute et pulchre adversus eam velit abantur; excepto uno, qui er at quintus et iunior Doctor: qui risum toti movebat auditorio, quando dicebat: sirustici haec audirent; certe lapidibus vos obruerent et interficerent. In reditu scripsit [Note: * Quae exstat tom. 1. epist. pag. 60.] epistolam ad Iudocum Ispenacensem Theologum et Philosophum, suum praeceptorem: ubi inter alia ita: omnes constanter (in doctrina gratiae et operum) Doctores Wittembergae mecum sentiunt; imo tota Universitas excepto uno ferme Licentiato Sebastiano: sed et princeps, et episcopus ordinarius noster: deinde multialii praelati, et quotquot sunt ingeniosi cives, iam uno ore dicunt: sese prius non novisse, nec audivisse Christum et Evangelium.
Haidelberga domum reversus, edidit illas propositionum suarum de indulgentiis resolutiones et declarationes: quas Pontifici, ut diximus antea, Leoni X. dedicavit. Causas editionis adfert: ut adversarios mitiget: desideria multorum expleat: et ne errare sinat eos, qui putent: omnia esse adserta. Fatetur enim multa esse, de quibus ipse dubitet: nonnulla quae ignoret: aliqua se negare, sed nulla pertinaciter adserere: Pontificisque adeo pedibus totum [Note: * Vide epist ad Leon. X. tom. 1. oper. Lat. p. 234. A. 1518.] se humiliter prosternit Maximilianus itaque Imperator, de eventu disputationum talium sollicitus, Pontificem monet: auctoritatem suam interponat. Pontifex per Thomam Caietanum Cardinalem Lutherum Romam evocat: idemque a Friderico Saxoniae Electore epistola petit. Lutherus ubi hoc intellexit, unice id egit: ut in germania idoneis comstiutis iudicibus, causa congnoscoretur: tandemqueres eo deducta est, intercedente pro Luthero ad Pontisicem et Carolum Miltitium germanum, Iontificis cubicularium, [Note: *Lxsiat tom. 1. op. Luth. p. 206.] Wittembergensi Academia; et ad Caietanum legatum


page 109, image: s139

ipso Electore: ut coram illo legato Augustae causam diceret. Venit Augustam Luthevus pede, sub initium [Note: Die S. Marei. Tom. 1. epist. p. 83.] Octobris de via fessus in cuculla a Wenceslao Linckio commodato sumpta: et ad Caietanum, accepta side publica admissus, de tribus his fuit compella tus: primum ut ad samitatem rediret, et quos divulgasser errores revocaret, deinde ut promitteret, seimposterum talia non doctorum: denique ut et ab aliis, queecclesiqe tranquillitatem perturbent, abstineret. Obiectum Luth. fuit: quod negasset meritum Christi esse thesaurum indulgent arum: et quod docuisset, accessuris ad sacramentum, necessariam esse fidem. Probavit Caietanus suam sententiam Clementis VI. decreto, mul tisque Romae sedis auctoritatem extulit: ut quae omnibus et scripturis et contiliis anteponendasit. A multa disceptatione Luthertus deliberandi spatium petit; postridie redit; et praesentibus aliquot testibus atque scriba, consiliariis quoque Caesaris quaruor adhibitis, ecclesiam Romanam a se observari profitertur: si quid alienum ab ea dixerit; nolle id ratum habere: errorem autem, cuius nullius ex scriptura convictus sit, revocare non posse, ac iudicium ecclesiae permittere. Dimisso Luthero cum obiurgatione, legatus cum Staupicio egit; ut Lutherum ad revocationem impelleret. Sed perstitit Lutherus in sententia cum restimoniis scripturae non convinceretur; tandemque metuens ne Cardinalis remomenem magis im perio; quam disputatione definiret; cum ad Pontificem provocasset, Augusta discessit, (quia Cardinalis dixerat, ne in suum conspectum rediret, si revocare noliet) vigesimo Octobris, relicta ad Caictanum epistola: et appellatione ad Papam publice affigen da.
Post abitum Lutheri Caietanus, qui aegre id fercbat, ad Saxonem dat literas, [Note: * Tom 1. epistolar Luth. p. 106.] quibus eum monet: ut Lutherum aut Romam mittat; aut finibus suis eiciat: oratque ne Lutheri defensoribus fidem habeat: nevemaculam illustrissimae familiae suae adspergat. Cui Elector respondet; id sibi integrum nonesse, cum nullius erroris convictus sit, et Academiae utilem navet operam: et Lutherus se ad cognitionem causae atque disputationem offerat. Confirmavit hunc principis animum, et epistola Ersami, et intercessio ac restimonium Witten bergensis scholae. Id etiam praetereundum hic non videtur, quod heroici in Luthero est animi argumentum insigne: cum Lutherus Augustam venisset, et de consilio suorum, quibus a suo Principe erat commendatus, in tertium usque diem exspectassersidem publicam: misit Cardinalis quendam, qui Lu herum ad se vocaret. Ibi cum Lutherus negaret, se venturum citra impertratam fidem Caesaris; commotus ille, quid? inquit, putas principem Fridericum propter te arma sumpturum? respondente Luthero, hoc seprorsus nolle, tum ille; et ubi manebis? cui Lutherus, sub caelo, respondit: pergit Italus: si tu Papam et Cardinales in potestate tua haberes, quid esses facturus? Omnem, inquit Lutherus, reverentiam et honorem


page 110, image: s140

essem exhibiturus. Hic ille, more Italico morsicans digitum, Hem, inquit, et cum dicto abit.
Haec dum geruntur; Lutherus, etsi animum minime despondebat: tamen ne aliis damno esset, aut periculo, aut principem in suspicionem duceret: et ut liberius agere contra Papatum posser; abitum molitus est, in Galliam vel alio: contra amici sua serunt: ut se Saxoni captivum quasi sisteret: idque Pontificis legato scriberetur, adservari Lutherum sistendum in loco tuto ad respondendum. Sed Lutherus, cum plane animum induxisset abeundi; principi suo per epistolam [Note: * Tom 1. epistolar. Luth. pag. 120.] valedicit, die vicesimanona Novembris, et pro benesiciis in se collocatis gratias agit. Epistolam illam princeps Elector Saxo, Legato Pontificis misit; Lutherum autem Wittenbergae manere iussit; qua dere Lutherus ita: Princeps voluit omnino, ut manerem: quid nunc cogitet editis actis (Augustanis) et appellatione (ad concilium) nescio.
Nam cum e Caierani literis intellexisset; fore, ut contra se Romae iudicaretur; novam interiecit appellationem: qua adductum se extrema necessitate dicit; ut a Pontifice provocaret ad futurum [Note: * Tom 1. operum Latin. Witenb. pag. 231.] concilium; quod Pontifici sit modis omnibus praeferendum. Sub idem tempus, anno decimo octavo, exeunte, Pontifex misit in Germaniam Carolum Miltitium Misnicum equitem, et Fridericum aurea rosa, a Romanis Pontificibus quarta Dominica Quadragesimae consecrari solita, donavit: ut in fide maiorum suorum perseveret, hortatus. Egit is cum Luthero multis: ut Papae reconciliarerut: et habuit septuaginta brevia, ut vocant, Apostolica, ut si Princeps Fridericus eum traderet; in quod Papa per rosam quaerebat, singulis in oppidis affigeret fingula; et ita tutum perduceret Romam, Prodidit autem coram consilium cordis sui cum dixit: o Martine, ego credebam te esse senem aliquem Theologum; qui post fornacem sedens, ita secum disputasset. Nunc video te esse adhuc integrum aetatate et validum. Si haberem viginti quinque ar matorum milia, non confiderem re posse a me Romamperduci. Exploravi enim per totum iter animos hominum, quid dete sentirent. Ecce, ubi unum pro Papa stare in veni, trespro te contra Papam stabant. Illud vero in Miltitio ridiculum fuit: exploraverat eriam mulierculas et virgines in diversoriis; quidnam de sede Romana sentirent? Illae, ut ignarae huius vocabuli, et sellam domesticam cogitantes, responderunt: Quid nos scire possumus, quales vos Romae habeatis sellas, ligneas ne an lapideas? Lutherus autem rogavit: ut consuleret quae pacis essent: se omnem daturum operam; ut Papa idem faceret. Ille prolixe promisit: omnia, quae ullo modo salva conscientia veritatis posset, promptissime se factutum: se quoque esse pacis cupidum et studiosum qui pervim tractusin illas turbas, necessitate adectus fecisier omnia, quae fecisset: culpam non esse suam. Vocavit idem Miltitius ad se Tecelium, principem eius tragoediae auctorem: et


page 111, image: s141

verbis minisque ita fregit [Note: * Tom. 1. epistol. Lutheripag. 152.] hominem. hactenus terribilem cunctis, et imperterritum stentorem; ut inde contabescens tandem ae gritudme animi fuerit confectus. Lutherus, ante obitum literis benigne scriptis, hominem consolatus est, ac bono animo esse iussit: sed ille metu forte indignationis Papae, vitam reliquit. Fri dericus autem Eiector, princeps pius et sapiens, nec Pontificiorum admisit voculas, nec rosam [Note: * Tom.1. epistolar. Luthe p. 280.] ipsam ullo est honore dignatus: quamquam Miltitius mire triumpharit ob eam et Dresdae dixerit: Doctor Martinus ist in meinen eanden/hoc est, Doctor Martinus est in mea manu. Sub id tempus et Boemi Lutherum hortati sunt, missis li teris et libello quodam Hussi, ad constantiam et patientiam: ac confessi sunt theologiam, quam doceret Lutherus, esse puram.
Rebus hunc in modum exacerbatis, et multis in Lutherum excitatis adversariis; Lipsiae, Misniae oppido, tunc Georgii Saxoniae ducis, qui erit Friderici patruelis, disputatio anno decimo nono fuit instituta. Venerunt eo Andreas Carolostadius, Luthero et Melanchthone et Barnimo Pomeraniae duce, qui ea aestate magistratum scholasticum Wittenbergae gerebat, comitatus: et Ioannes Eccius Theologus Pontificius Ingolstadio. Die itaque vigesima septima Iunii congressi, [Note: I. Eccius cum Andr. Corolostad. congressus.] Eccius et Carolostadius de libero arbitrio primum disputarunt, an sit aliquod nobis [Gap desc: Greek word] bonum opus, hoc est, ut ipsi dicunt; an de congruo mereamur gratiam, cum facimus quod in nobis est. Dedit Eccius in voluntate nostra non esse vim genuinam, quae opus bonum producat, sed adscititiam tantum. Atque ita totum octiduum [Gap desc: Greek words] fuit transactum. Lutherus, cum nullis literis potuisset im petrare fidem a duce Georgio, non ut disputator, sed spectator, sub fide Carolostadio data Lipsiam est ingressu. Accessit igitur ad eum Eccius in hospitio, dicens se audisse Lutherum detrectare disputationem: cui Lutherus, quomdo, in. quit, disputare possum, cum nequeam impetrare fidem a duce Georgio? tum Eccius, si tecum non licet disputare, neque cum Carolostadio volo. Propter te enim huc veni. Quidsi ego fidem tibi impetraro, numquid disputabis mecum? Ad id annuente Luthero, ab it, et mox data est Luthero quoquefides publica, et facta copia disputandi. Fecit Eccius hoc ideo, quia certam sibi victoriam et gloriam pro miserat ex propositione una: qua Lutherus negarat: Papam esse iure Olivino caput Ecclesiae. Hic latissimus ei paruit campus, et occasio srmma plausibiliter adulandi, et gratiam Pontificis eme rendi; Luthreum autem contra odio et invidia obruendi. Fecit hoc antagonista per totam disputationem [Note: * Quae describi tur tom. 1. operum Latin. Luther. et t. 1. epistol. p. 161. 180.] strenue: sed nec satis firmavit: nec Lutherum confutavit Eccii argumenta praecipua fuerunr: nonposse Ecclesiam esse [Gap desc: Greek word] , cumsit civile torpus: deinde locum Matthaei protulit: Tu es Petrus: produxit et quaedam ex Hieronymo et Cypriano: et denique auctoritatem concilii


page 112, image: s142

Constantiensis, ubi contra articulos Hussitarum pronuntiatum est: de necessitate salutis esse; credere, Romanum Pontificem oecumenicum esse. Postea de purgatorio agi ceptum, de indulgentiis non multum, depaenitentia, de remissione culpae et poenae, de sacerdotumpotestate. Duo postremi dies dati sunt Carolostadio: et decimoquarto Iulii disputatio fuit soluta: quam deinde Lutherus omnem evulgavit Largitus est ibi Lutberus Eccio: Pontificem iure humano esse cpaut ecclesiae. Itaque cum Georgius princeps Saxoniae, eos ad mensam vocasset, inter prandendum, humeros Lutheri et Eccii mulcens, dixit; sive iure divino, sive humano sit Papa, est tamen Papa. Sed Lutherus postea longe aliter sensit. Ante disputationem Lipsicam evocarus fuerat Lutherus Comfluentiam, a Carolo Miltitio, Apostolico commissario, ad dicendam causam: sed Lutherus multis se argumentis [Note: * Epistolatom. 1. pag. 176. b. A. 1 520 Iterum scribit ad Papam Luther.] excusavit: cur eo nec possit, nec debeat ire.
Anno vicesimo supra millesimum quingentesimum, Miltitii monitu Lutherus ad Pontificem scribit, [Note: * Tem. 1. epistolar. Luther. p. 255. et tom. 2. oper. Latin. Witt.] iilique librum delibertate Christiana recens a se conscriptum, et pacis conditionis offert Cepit sub idem tempus graviter aegrotare princeps Fridericus Elector. Itaque rogatu quorundam Lutherus, ex officio charitatis Christianae, dolorem sublevare est conatus, scripto libello, quem Tesser adecadem vocat. Edidit et tumc scriptum de ratione confitendi peccata: in quo aliquid de votis adicit, et carnificinam animorum deplorat Sed cum in alio scripto quodam dixisset: utile sibi videri, siquidem auctoritate concilii permitteretur, ut integra Cena Dominiomnibus daretur: dictum hoc, eo quod decreto Lateranensis concilii novissimi adversaretur, multi graviter tulerunt: inter quos Ioannes Episcopus Misenus, qui suae ditionis Ecclesiasticis interdixit; ut libello suppresso suos docerent, sub utralibet specie totam Domini Cenam repraesentari. Lutherus huic mandato respondet, et causam suam tuetur Interea Theologi Lovanienses consilio cum Adriano Cardinali Derthusensi in Hispaniis tum agente, communicato, et Colonienses Lutheri aliquot libros, facto decreto, damnant ut impios et igni dignos: et auctorem ad revocationem cogendum scribunt. Quo facto cognito: Lutherus ad singula capita respondet: cumque tot et tantos haberet adversarios, epistolam ad Carolum V. nuper creatum Caesarem, scribit, qua veniam compellationis deprecatus supplex rogat: ut tantisper defendat, dum reddit a ratione aut vicerit aut victus fuerit. Id enim Imperatorium decree thronum, non pati ut iusti deprimantur et ab impiis conculcentur. In eandem fere sententiam ad omnes Imperii ordines dat literas, paucis repetitis, quomodo ad hanc causam pertractus sit. Nec multo post idem ad Albertum Archiepiscopum Moguntinum Cardinalem valde submisse scribit: et a duobus hominum generibus se damnari dicit quorum alterum sua scripta numquam


page 113, image: s143

legerit, alterum legerit quidem, sed animo odii pleno et amarulento. Moguntinus Luthero inter alia rescribit ita: ex animo velimus res sacras, cum a te, tum a quibusvis, qui hanc professionem sibi suscipiunt, reverenter acreligiose, modesteque sine tumultu, sine inrvidia, ac contumelia, atque convenit, tractare. Dicit etiam non sine dolore se audire, a magnis quibusdam disputari: de Pontisicis Romani primatu, de libero arbitrio, et similibus nugamentis, ut vocat, non admodum ad vere Christianum pertinentibus: net sine magno inobedientiae incit amento, temer arias ad imperitum vulgus opiniones disseminari: de synaxi sacra sub utraque specie indiscriminatim percipienda: denique de conciliorum etiam auctoritate. Claudit tandem literas illa admonitione Gamalielis: Si opus tuum ex Deo; erit firmum et indissolubile: sin ex invidia fastuve, fatile dissolvetur In eundem modum Lutherus ad Adolphum episcopum Mersburgensem datliteras: a quo etiam idem fere tulit responsum, cum admonitione: ut Christi, pacis auctoris, amore calamum temperet.
Accidit sub idem tempus: ut aliquid negotii esset Friderico, Electori Saxoniae duci, Romae: quod Valentino a Dithleben Germano commendavit. Hic nuntiat, Electorem Romanensibus esset invisum propter Lutherum: quem ille nova dogmata spargentem ferat. Princeps igitur sepurgans scribit [Note: * Tom. 2 oper. Lat. Wit. p. 50 Qui se purgat.] se numquam doctrinam aut scripta Lutheri defendisse: et ne nunc quidem eius esse animi. Quamquam audiat: multis doctis Lutheri doctrinam probari: verum se nihilpronuntiare: demde paratum esse Lutherum coram Legato Pontificio, modo idonee caveatur rationem doctrinae reddere: et si demonstretur error, sententiam mutare. Imo Lutherum antea sua sponte e terris illis cessurum fuisse: nisi Miltitius suasisset retinendum potius: quam alio demittendum, ubi liberius et tutius maior a aggrediposset. Non itaque esse causam, cur male de se aliqui suspicentur.
Huic epistolae Pontifex respondit, missoque exemplo bullae, quam Eccius [Note: * De quo scribit t. 1. epist p. 249. Eccius Romam abiit, impetraturus contra me abyssos abyssorum.] interea impetrarat, petit: primum ut Lutherum cogat revocare, velsi hocrecuset, custodiae mandet, captumque ad Pontificis instantiam adservet. Ibi cum aula Saxonica [Note: * Tom. 1. epist. Luth. p. 286. b. Luth. abitum molitur.] nonnihil terreretur: Lutherus de angulo aliquo, in quem se abdat, cogitare cepit Id cum rescivissent nobiles quidam Germani, iam Lutheri doctrina imbuti: et hospitium et patrocinium ipsi obtulerunt, de quibus fuerunt Francisus a Sickingen, Huldericus Huttenus, Silvester det Schavenburg: Et hic quidem per literas Lutherum rogavit: ut ne vel in Boemiam vel alio, sed ad se confugeret, diris scilicet Papae praevalentibus, policitus tutelam vel centum nobilium equitum Franciae. Itaque Lutherus animosior factus Spalatinum monet: ut literis Friderici Electoris, ad Cardinalem S. Georgii hoc subindicetur: verba Lutheri [Note: * Tom. 1. epist.] haec sunt: Mitto literas Francici equitis Silvestri Scbavenbergen, et nisi molestum esset, vellem in literis Principis idsubindicari Card. S. Georgii: ut scirent, etiamsi me pellerent diris


page 114, image: s144

suis e Wittemberga, nihil cffecturos: nisi ut rem peiorem e mala reddant: quandoquidem iam non in Boemia, sed media quoque Germania sint, qui expulsum tueri possint et velint, invitis ipsis, contra omnia sua fulmina. Ubipericulum est, ne iis quidem protectoribus tutus, saevius in Romanenses sim grassaturus: quam si sub Principis imperio publicis militarem officiis docendi: id quod sine dubio, nisi Deus obsistat, futurum est: Principem vero, ut hactenus in multis suspexi, etiam irritatus, tunc certe non necesse erit suspicere. Itaque quae illis a me nomdum sunt illata, nec meae modestiae, nec suae tyrannidt aut meritis, sed Principtis nomini et auctoritati, cum communi studiosorum Wittembergens. causae, sciant deberi. A me quidem, iacta mihi alea, contemptus est Romanus furor et favor: nolo eis reconciliarinec communic are in perpetuum, damnent exurantque mea. Ego vicissim, nisi ignem habere nequeam, damnabo, publiceque concremabo ius pontificium totum, id est, lernam illam haereseum, et finem habebit humilitatis exhibitae hactenusque frustratae observatia, qua nolo amplius inflari hostes Evangelii. Edidit autem Lutherus ante, quam bullam vidisset, librum de captivitate Babylonica: in quo optat, ut abloitis que de indulgentiis evulgarat, haec propositio substituatur: Indulgentiae sunt adulatorum Romanorum nequitiae: et iis, quae de Papatu disseruerat, haec: Papatus est robusta venatio Romani episcopi. Agit deinde de sacramentis, quorum tria agnoscit. Scripsit et adversus exsecrabilem Antichristi bullam: Papam vocat Antichristum: et articulos per bullam damnatos adserit.
Eodem anno Caesar Carolus Aquisgrano, ubi sollenni pompa inauguratus erat, Coloniam Agrippinam, sub calendas Novembris, descendit, et cum eo Elector Saconiae Fridericus. Ferventibus ergo tom maxime religionis controversiis, [Gap desc: Greek word] in re tanta noluit; sed multorum sapientum et doctorum, atque in his etiam Erasmi consilium, quem Lovanio Coloniam evocarat, sciscitatus [Note: Frideric. elect. Sax. Erasmum consulit de Lutheri doctrina. Tom. 2. op. Lat. Witt. Sleidan.] est. In primo congressu, cum Erasmiiudicium de causa Lutheri princeps peteret; et inter cetera se mirari diceret, tantam odii acerbitatem adversus Lutherum, cuius ipse vitam ac mores integros, et doctrinam non impiam esse doceretur, a quibusdam monachis et Pontificeipso exerceri. Erasmus a iodo exorsus, non mirari debere principem, ait; cum monachorum ventres, et Papae coronam Lutherus suis disputationibus attigisset. Postea setio et graviter de illorum temporum controversus sententiam exponens ostendit; iuste a Luthero indulgentiarium, et alios abusus et superstitiones taxari, earumque emendationem esse Ecclesiae necessariam, ae summam doctrinae veram: sedin contetionibus nimis vehemente et violentum videri. Evangelii negotium Evangelica consuetudinet tractandum esse. Hoc iudicio senili confirmatus Fridericus Elect. acquievit: et de acerbitate in disputando gravissime Lutherum monuit. Venerunt tunc Coloniam Marinus Carocciulus et Hieronymius


page 115, image: s145

Aleander, qui denuo Pontificis nomine sollicitarunt Fridericum Electorem. Sed cum Elector non ex voto responderet: illi ex formula decreti sibi agendum dicenter, Lutheri lucubrationes exurunt Idem Pontificis oratores feruntur tunc Erasmo pinguissimum episcopatum promisisse: si calamum in Lutherum ltringeret: quibus ille responderit: maior est Lutherus, quam ut in illum scribam: imo tantus, ut ex Lutheri unicapagella perlecta plus erudiar, quam ex Thoma toto. Aiunt et Margaritam [Note: *Tom. 2. oper. Lat. Wittem. pag. 123.] Caeaiis amita, quae tunc Belgio roti praeerat, cum magistri nostri Lovanienses con queretentur, Lutherum suis scriptis Rem pub. evertere Christan am universam, quaesivisse: quid esset hominis Lutherus? illis respondentibus: indoctum monachum esse: excepisse eam: scribite ergo vos multi docti adversus unum indoctum: et procul dubioplus erbis fidei est habiturus doctis multis, quam indocto uni.
Lucherus, cognito quid de sctipris suis factum, anno vicesimo [Note: * Luth. t. 1. ep. pag. 294. et t. 2. op Lat. Wittp. 125.] die decima Decembris, convocata omni multitudine scholastica Wittenbergae, et magna doctorum caterva comitante, ante portam Elisti post psochodocheum, in rogum a quodam magistro accensum, ius Pontificium et bullam Leonis, cum quibusdam scriptis Eccii, Empseri, et aliorum, hisce verbis coniecit: quia tu conturbusti sanctum Domini, conturbet te ignis aeternus. Postridie, in explicatione Psalterii; auditoroes vehementer monuit: ut, quam cara ipsis salus animae esset, a Pontificiis statutis caverent: et scripto edito facti rationem reddidit: atque ex infinitis Pontificti iuris erroribus triginta hos excerptos proposuit:
I.
Papa et sui non tenenturpraeceptis DEI subiecti et oboedientes esse.
II.
Non est praeceptum, sed consilium S. Petri: quando docuit; ut omnes homines regibus essent subiecti.
III.
Sole signeficari Papalem, luna Imperialem, sive saecularempotestatem in Christiana repub.
IV.
Papam et eius sedem non teneri subiectos esse concillis et decretis.
V.
Papam habere in scriniopectoris sui omnia iura, et plenam potestatem super omnia iura.
VI.
Ex quo sequitur: Papam habere potestatem omnia concilia et omnes constitutiones et ordinationes con vellendi, mutandi, et statuendi: sicut et quottidie facit.
VII.
Pont fici Romano ius esse postulandi iuramentum et obligationem ab episcopis pro eorum palliis.
VIII.
Si Papa suae et sraternae solutis ita sis negligens, ita inutilis et remissus: ut innumerabiles populos dutas secum primo mancipio


page 116, image: s146

gehennae in aeternum plagis vapulaturus: huius culpa a nemine mortalium redarguendas esse.
IX,
Salutem universitatis fidelium, post Deum, ex Papae incolumitatependere.
X.
Neque Papam, neque eius sententiam quisquam in terris iudicare potest: ip se vero Papa omnes homines iudicat.
XI.
Romana sedes concedit auctoritatem omnibus iuribus et legibus; sed ipsanullis eorum subiecta est.
XII.
Petra, super quam Christus Matth 16. ecclesiam suam aedificat, appellatur [Note: * Distinct. 19.] Romana sedes, cumproximis suis.
XIII.
Claves soli S. Petro traditas esse.
XIV.
Christi sacerdotium ab eo in S. Petrum esse translatum: De constit. c. Translato.
XV.
Papam habere potestatem condendi iura et leges ecclesiae catholicae. XXV. q. 1. Ideo permittente.
XVI.
Quod hanc sententiam: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; eo trahit: quod habeat potestatem, totam ecclesiam catholicam onerandilegibus suis temerariis.
XVII.
Quod sub excommunicatione et peccato praecipit, certis diebus carne quadrupedum, ovis, butyro, et aliis lacticiniis, non esse vescendum.
XVIII.
Quodtoti sacerdotio interdixit matrimonio, prohibens sacerdotes ducere uxores.
XIX.
Quod Papa Nicolaus sive 111. sive 1 v. in sua Antichristiana decretali, inter multa mala ponit: Christum clavium traditione, potestarem dedisse caelestis simu! et terreni regni.
XX.
Quod Papa, magnum illud et impium mendacium: Constantinum Imperatorem ipsi Romanas provincias, regiones, et potestatem dedisse in terra et mundo hoc inferiore: pro vero iudic at et postulat.
XXI.
Quod Papa iactat: se sacri Romani Imperii heredem esse: De senitnt. et re iudic. c. Pastoralis.


page 117, image: s147

XXII.
Quod Papa docet: iustum et licitum esse: ut Christianus vim virepellat.
XXIII.
Quod Papa docet: inferiores et subiectos, posse suis superioribus inobedientes et contumaces esse: et quod Papa possit reges deponere.
XXIV.
Quod Papa etiam nititur potestatem habere, convellendi et disfolvendi omnia iuramenta, federa, et obligationes, inter superiores et inferiores status erectas.
XXV.
Papam habere potestatem, vota Deo facta dissolvendi et commutandi. De vot. et vot. red.
XXVI.
Quod Papa docet: eum, qui differt suum votum solvere ex praecepto Dei, non teneri culpa rupti voti: ibid.
XXVII.
Quod Papa docet: nullum posse Deo servire maritum vel coniugem.
XXVIII.
Quod Papa inutiles suas leges comparat Evangeliis et sanctae scripturae.
XXIX.
Papam habere potestatem sacram scripturam pro suo arbitrio et voluntate interpretandi et docendi, et nullipermittere, eandem aliter, quam ipse Papa velit, interpretari.
XXX.
Quod non Papa a scriptura sed scriptura a Papa auctoritatem, vigorem, robur et dignitatem habeat.
Summa summarum totius iuris Canonici haec est: Papa est Deus in terris, superior omnibus caelestibus, terrenis, spiritualibus et saecularibus: Et omnia Papa sunt proprta: cui nemo audet dicere: quidfacis?
Interea Fridericus Elector Saconiae effecit: ut Caesar Lutherum ad comitia Wormatiensia, data fide publica, evocaret, mense Martio, anni vicesimi primi Lutherus, Caesaris acceptis literis Wittemberga abit, deductus ab ipsius caduceatore Casparo Sturmio, comitatus Iusto Iona, Hieronymo Schurfio et Nicolao Amsdorfio. Ex scholasticis unum sibi comitem adiunxit, Petrum Suavenium Danum: qui postea in aulam regis Daniae Christiani accitus, studia literarum et ecclesiae mulrum iuvit Haidelbergam ubi venit: ad disputationem publicam, si qui vellent, sese obtulit. Ibi tum, cum multi eum dehortarentur: ne Wormatiam iret: et alii exustione librorum ipsius iam damnatum Pontificiorum calculodicerent: alii exemplum Hussi, alii Savonarolae proponerent: Lutherus magno animi robore id contempsit, et terrorem hunc a Sathana sibi dixit adferri. qni confessione veritatis, praesertim in loco tam illustri, regnum suum labefactatum iri videret. Imo in


page 118, image: s148

haec prorupisse verba dicitur: Si scirem tot Wormatiae esse diabolo: quot tegulae intectis: tamen essem ingressurus. Franciscus ctiama Sickingen a Caesaris intimis rogatus, pet Bucerum ad se invitavit in arcem Ebernburgam: ubi commodius causa sua posset disceptari: sed Lutherus non Ebernburgam, verum Wormatiam a Caesare se vocatum respondit: eo etiam iturum. Ita porgressus Wormatiam venit, die decimo sexto Aprilis: quae fuit feria tertia, post Misericordias Domini. Ferunt ingredienti ducis Bavariae histrionem aulicum, sive ab aliis subornatum, sive fatidico spiritu instinctum, obviam cum cruce, ut in funeribus, venisse: altaque voce cecinisse: Advenisti desiderabilus, quem exspectabamus in tenebris. Erant tum statim quidam Caesari auctores: perinde cum Luthero, ve cum Hussoagendum: sed Caesar fidem datam servandam censuit: et inprimis Ludovicus Elector Paltatinus id ut ne fieret resititi: et cordate dixit: si id fieret quod adversarii volebant, ad labem id Germanici nominies et dedecuspertinere sempiternum.
Postridie decimo septimo Aprilis sub pomeridianam quartam, vocatus coram Caesare et frequenti principum consessu sese stitit. Ibi Ioannes Eccius Iureconsultus, Caesaris orator, et officialis Trevirensis, mandatu Caesris Latine et Germanice clara voce: Duae sunt, inquit, causa cur Caesar de consensu principum et ordinum, te iusserit accersi, Martine Luthere, de quibus ut ex te cognoscam. mihi mandacit: primum an hos lobros (fascem hic oftendebat librorum Lutheri Germanice et Latine scriptorum) abs te consriptos fatearis, et pro tuis agnoscas? alterum, an retractare quicquam in iis, aut vero quae scripsisti, tueri velis? Adera Luthero Hironymus Schurffius Iureconfultus, is librorum inscriptionem recitari [Note: * Intitulentur Libri.] et edi petit: quod ubi factum, Lutherus breviter repetens quod propositum erat: quantum ad libros nominatos, inquit, pertinet: meos esse profiteor et agnosco: sed an propugnare velim, quae scripsi; ut ad id legitime respondeam; cum res sit maximi mementi, ne quid praecipitanter ac contra conscientiam a me fiat, deliberandi spatium posco. Re communicata, Eccius iterum: quamquam, ait, de scripto Casaris facile tibi fuit causam cur evocatus sis, intelligere: atque idciroo non liceret tibi moram interponere: quo minus iam responderes: tamen Caesar, quae est eius clementia, diem tibi unum ad cogitandum largitur, et ut cras, circa hoc ipsum tempus te sistas, et quid tui sit propositi, non scripto, sed oratione exponas, iubet. Quod moram Lutherus peteret, pleumque putarunt non fore constantem: sed falsi illi opinione sua sunt. Hocloco silentio involvendum non est: quod cum ad Caesaris solium accederet Lutherus, multi e concilio principum monuerint: fortiter rem ageret, neve animum desponderet: aut timeret illos, qui corpus solum occidere possent, animam non possent: alii illud subiciebant: cogitaret, cum steteritis coram regib. ac principib. ne estote solliciti quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis illo momento, quodloquamini.


page 119, image: s149

Sequenti itaque die, cum ad horam dictam adesset Lutherus, ab Eccio iterum interrogatus, ecquid tandem animi ei esset? ipse ad Caesarem atque principes conversa oratione, et audientia benevola suppliciter petita, argumenta librorum suorum distinxit. Ex iis, inquit, quos scripsi, libris, quidam ad fidei et pietatis doctrinam pertinent, quibus etiam adversarii praeclarum dant testimonium. Hos si abiurarem, officium viri boni neglexisse iure queam accusari. Sunt alii quibus Pontificatum Romanum, et Pontificiorum doctrinam refello, qui maximis incommodis Rem pub. Christianam affixerunt, et etiamnum affligunt. Hos si aboleam, tyrannidem illorum confirmaro. Tertium genus est eorum, qui scripti sunt in quosdam privatim: qui Romanam nequitiam defendere volunt, mihique calumnisose multa impingunt. In his equidem fateor, me alicubi fuisse vehementiorem: sed nec me [Gap desc: Greek word] esse agnosco: et hos ipsos etiam retractare mihi integrum non erit, nisi velim fenestram insolentiae multorum aperire. Sed tamen quia homo sum, errarepossum: et cupio scripturae testimoniis melius erudiri a quovis. Haec et plura eo locuto, Eccius torviori vultu: non respondes, inquit, ad rem, neque tuum est conciliorum auctoritatem in dubium vocare. Planum et simples abs te responsum requiritur: an velis tua scripta esse rata. Tum Lutherus: quando ergo Caesar ac principes, iubetis, plane ut respondeam, obtemperabo. Haec est mea sententia: nisi scripturae testimoniis vel evidenti ratione convictus fuero, non possum quicquam eorum, quae vel scripsi vel docui, revocare. Nam ut conscrientiam meam vulnerem, non committam: Pontifici autem Romano et solis conciliis non credo: quae et errarunt saepius, et contraria sibi ipsi tradiderunt, capta et conscientiae in verbis Dei neque possum neque volo quicquam, cum contra conscientiam agere neque tutum sit. neque integrum: Htesteheich/ich txn nit mders/Gott belss mir/ Amen. Hoc est, hic sto: aliter non possum: Deus me iuvet, Amen. Ac cum denuo urgeretur; ipse tamen in dato responso perstitit: et ita tunc est discessum.
Postridie Caesar epistolam in concilium principum mittit, eius haec summa: Maiores nostri et ipsi Christiani principes, fuerunt nihilominus Ecclesiae Romanae audientes, quam nunc Doctor Martinus Lutherus impugnat; et quia ne latum quidem unguem ab erroribus discedere in animum induxit, non possumus nos cum decore a Maiorum exemplo descisere, in antiqua fide tuenda, et Romanae sedi auxilium ferendo. Ipsum autem Martinum Lutherum et adhaerentes, excommunicatione persequemur, et sie quae aliae patent ad exstinguendum viae. Datam tamen et adscriptam fidem violare nolumus, imo daturis operam, ut salvus eo redeat, unde est accitus. Ea Caesaris epistola diu multumque fuit in senatu principum diceptata: neque deerant, uti fertur, qui


page 120, image: s150

Constantiensis concilii decretum, et vestigia secuti, fidem ei minime servandam esse dicerent: sed huic sententiae tum alios, tum Ludovicum Palatinum Electorem, uti dictum, restitisse vehementer aiunt. Quapropter, non modo servandam ei fidem, sed neque temere damnandum esse plerique censebant, eo quod magni res esset futura momenti, quicquid demum Caesar decrevisset; quem in hac aetate positum, a pontificiis administris impelli videbant adverlus Lutherum et exacui.
Diebus aliquot interiectis, Trevirensis praesul, die vicesimo [Note: Trevirensis et aliorum delectorum cum Luthero actio.Sleid, l. 3. comment. Scripta sua Caesaris iudicioac principum subicit Luth. Consilium Luth.] quarto Aprilis, Lutherum ad se, et ad alios principes, qui permissu Caesaris aderant, vocavit: ibique amice, ut de proposito desisteret, cum eo egit. Verum Lutherus, gratiis pro eorum sollicitudine actis, in doctrina nihil concessit: scripta autem sua Caesaris et principum subiecit cognitioni; modo id scriptura duce et verbo divino fiat. Rogante Trevirensi, ecquid remedii sciret, aut daret? respondit Lutherus: nisllum aliud, quam quod Gamaliel in Actis Apostolicis dedisse legitur: si ex hominibus consilium aut opus hoc est, dissolvetur: sin ex Deo, dissolvere non poteritis: atque idem petivit ad Pontificem ut perscriberetur. Cum Trevirensis pergeret: quid si articuli decerperentur concilio submittendi? ibi Lutherus, modo, inquit, non sint illi, quos concilium Constantinense damnavit: Trevirensi subiciente, se metuere eosdem futuros; animose Lutherus: eos tueri volo, etiam cum vitae praesentissimo discrimine. Itaque a Trevirensi placide dimissus rogavit Lutherus eundem: ut potestatem redeundi ad suos, sub fide publica, sibi a Caesare impetraret: id quod et promisit et praestitit. Misso enim Eccio, illo officiali, paulo post significavit Luthero; integrum ei esse; ut discedat sub turela Caesaris intra unum et viginti dies: addita hac commonefactione; necubi in itinere contionem ullam habeat, aut scribendo quicquam turbarum excitet. Hoc audito Lutherus: sicut Domino, inquit, placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Deinde Caesari ac principibus gratias egit humanissime, seque eis commendavit.
Die ergo Aprilis vicesima sexta, quae erat feria sexta, post Iubilate, salutatis suis, Wormatia abiit: quem Caspar Sturm caduceator, aliquot horis post subsecutus, Oppenheimii offendit. Ex irinere Lutherus literas dedit, tam ad Caesarem, quam ad principes Electores ac Imperii ordines: quibus se et causem suam commendat: et ad omnia separatum, praererquam ad revocationem eorum, que sciat sacris literis contineri dicit. Cesar autem, die octavo Maii, Lutherum proscribit: quem Leo Pontifex, die vicesimo octavo Martii, die conae Domini, iterato excommunicarat. Farant omnium animi tum arrecti: ecquid illa fulmina essenr effectura.
Fridericus autem Elector, vir produens, cum Lutherum odia omnium incurrisse viderer: vitandi periculi causa, negotium dat


page 121, image: s151

fidis quibusdam e nobilitate; ut in locum quendam tutum, ac ab hominum frequentia remotum, Lutherum abducerent: donec Caesar e Germania abiisset. Illi quod mandatum fideliter exsequuntur; ac in silva qudam currum, quo Lutherus vehebatur, cum impetu invadunt: atque in arcem Wartenburgum, prope Isenacum, quam ipse Pathmum postea nominavit, occulte dedu cunt. Consilii illius octo duntaxat conscii fuerunt: idque tanta taciturnitate; ut nemo extra ipsos, ubi esset Lutherus, [Note: *Tandem enim innotuit Luth. t 1. epi p. 356. b. Chytraeus in Saxon.] resciscere diu potuerit. Ferunt Magos passim a Pontificiis consultos tunc, de loco in quo Lutherus latitaret: verum nihil hic illos certi po tuisse indicare. Mansit in eremo illa Lutherus decem circiter menses, ac in otio illo tum alios Ecclesiae utiles labores, Evangeliorum etiam et epistolarum enarrationes, Alberto Mansfeldico dicatas, uti et contra latomum, de peccato in renatis reliquo, edidit: tum vero duos nervos regni Pontificii missas privatas et vota monastica incidit. Quos libros Augustinianis fratribus, qui absente illo missas privatas abrogare, et de laxandis votis monasticis disputare ceperant; et patri suo inscripsit. Facti autem illius etiam ad Electorem Wittembergenses rationem reddiderunt: et in quem finem, tam templa, quam collegia primum instituta essent, docuerunt: nempe non propter missas; sed ut iuventus in iis ad pietatem erudiretur: et possessiones donatas in usum docentum discentumque et papuperum. Postea, ab annis quadringentis circiter, natam illam missarum nundinationen.
Habitus est Lutherus in illa eremo suaviter, tractatusque liberaliter: quemadmodum in multis epistolis hospitis sui depraedicat humanitatem: cui ipse diebus Domnicis ac festis, in ecclesia domestica, est contionatus. Interdum etiam egrossus est valetudinis causa in loca vicina arci: ubi fraga legit: interdum exspaciatus logius in monasteria adsita, adsumpto nomine Georgii cuiusdam nobilis (Iuncker Gorg) cum ministro quodam aulico, fido et taciturno: qui Lutherum monuit: ne in diversoriis ensem statim deponeret, atque ad libros accurreret, sicubi adessent: alias iri proditum. Aliquando exivit etiam cum suis venatum, qua de re ipse ita: Fui [Note: * Tom. 1. epist. Luth p. 350 b.] proxime in venatione duobus diebus, visurus surus voluptatem illam heroum [Gap desc: Greek word] . Cepimus duos lepores, et aliquot perdiculas miseras. Dignam profecto occupationem hominum otiosorum. Theologisabar etiam ibi inter reta et canes. Ac quantum voluptatis attulit species illarerum: tantum misericordiae et doloris miscuit mysterium. Quid enim ista imago nisi diabolum significat, per insidias suas et impios magistros, canes suos, scilicet theologos, venantem innoxias istas bestiolas? nimis praesens erat mysterium hoc tristissimum de animabus simplicibus et fidelibus. Accessit et atrocius mysterium. Cum mea opera lepusculum servassemus vivum; et intra manicam meae tunicae involuvissem,


page 122, image: s152

volvissem, ac paulum discessissem: interim canes inventum miserum leporem per tunicam, fracto eius crure dextro, et suffocato gutture extinxerunt. Scilicet, sic saevit Papa et Sathan; ut servatas etiam animas perdat, nihil moratus meam operam. Denique satur sum eius venationis: dulciorem arbitror, qua iaculis et sagittis, ursi, lupi, apri, vulpes et id genus magistrorum impiorum confodiuntur. Solatur tamen me, quod proximum salutis est mysterium, lepores et innoxias bestias ab homine capi, quam ab ursis, lupis, et rapacibus accipitribus, et similibus episcopis et theologis, quod hic ad infernum, illic ad caelum devorari significentur.
Wittembergam etiam excurrit ex sua Pathmo, paucis consciis, hospitio usus Amsdorffii, posuitque aliquot dies ibi iucunde apud amicos, clam electore. Laboravit autem in solitudine et otio alvi duricie tanta: ut vix quarto quintove die semel exonerare potuerit: accesserunt et tentationes diaboli: qui etiam strepitu ei molestus fuit. Morbum illum leniit et evicit tandem exercitationibus et medicamentis a Spalatino missis. Legit et tunc Biblia Graeca et Hebraea: scripsitque praeter illos libros literas ad amicos. quae in publicum editae.
Tandem impatiens morae et innovationum [Note: * De quibus antea in vita Carolostadii. Redit Witt. Luth. et cur.] , Wittembergam, inscio Electore, ex eremo sua rediit, die sexto Martii, feria quinta post Esto mihi, anno vicesimo secundo. Causas reditus sui ad Electorem exponit [Note: * Tom. 2. epist. pag. 47.] has: primo quod vocatus sum literis ecclesiae atque populi Wittenbergensis, idqueprecibus ac sollicitationibus sane multis: deinde Wittembergae me absente, Sathanas irruit in gregem meum: et tantum excitavit turbarum: ut mihi scriptis duntaxat hos tumultus reprimere et sedare non sit integrum: sed necesse est me vivum, praesentem, loquentem et audientem ibi agere, adesse, praeesse, et prodesse. Denique admodum vereor, ne qua magna et horribilis seditio oriatur in Germania: qua natio Germanica graves poenas det contemptus et ingratitudinis. Necessarium ergo duxit, hac de re cum meis communi consilio et studio, docendo, monendo, hortando, omnia agere: quae possumus et debemus: ut iram et iudicium Dei, aut avertamus: aut certe aliquandiu differamus. Ibi atiam inter alia: certo scio, inquit, et firmissimepersuasum habeo: meum verbum seu initium mei Evangelii non a me, sed a Deo profectum esse. Nec ullum genus mortis aut persecutionis, Deo iuvante, hoc mihi excutiet, aut diversum docebit. Et videor mihi recte divinare: nullis terroribus aut saevitia hanc lucem aboleri posse. Et alia [Note: * Tom. 2. oper. Luth. Inens. p. 7.] epistola: Redeo Wittembergam munitus praesidie multo sublimiore et firmiore, quam ab Electore Saxoniae mihi praestari possit. Neque in animum unquam induxi, a C. V. defensionem petere. Imo iudico C. V. plus a mepraesidii et tutelae habituram esse, quam mihipraestare. Praetereasi scirem; C. V. velle et posse me tueri;


page 123, image: s153

plane non redirem. Huic causae nullus gladius consulere, aut opem ferre potest. Solum Deum hic gubernare et agere oportet, sine ulla sollicitudine et auxilio humano. Itaque in hac causa, qui firmissime Deo fidit; is fortissime se et alios defendit. Cum igitur videam C. V. adhuc valde imbecilla fide praeditam esse: nullo modo tantum tribuere C. V. possum; ut ab illa me defendi aut liberari ex periculis posse statuam. Ego C. V. animam, corpus, et fortunas, omnis damni et periculi expertes in hac mea causa servabo, sive id credat C. V. sive non credat, Sciat etiam C. V. et nihil dubitet; loge aliter in caelo, quam Noribuergae de hoc negotio conclusum esse: videbimus enim, eos qui se iam putant Evangelion totum devoralle, et extinxisse, nondum Benedicite absolvisse. Longe alius, et potentior Princeps est, quam Dux N. cum quo mihi negotium est. Is me, et ego ipsum mediocriter novi. Si crederet Illustrissima C. V. tum magnalia et gloriam Dei videret. Cum autem nonaum credat C. V. nihil etiam eorum vidit. Deo gloria et laus in aeternum. Haec et alia plura ibi, plena [Gap desc: Greek word] dovomae. et fidei [Gap desc: Greek word] et [Gap desc: Greek word] admirabilis. Praeter istas causas reditus sui et hanc ad Melanchthonem [Note: * tom. 2. epist. pag. 44.] perscribit: Para mihi hospitium: quia translatio me urgebit ad vos reverti: et ora Dominum; ut fiat cum sua voluntate. Opto autem latere, quantum fieri potest: interim procedam, quo institui. Idem scribit ad Amsdorfium: propter translationem Bibliorum cogi se; ut redeat Wittembergam, aliorum ea in re consilio et auxilio usurus.
Reversus ergo Lutherus a Dominica Invocavit ad Reminiscere usque, singulis diebus singulas contiones, quae [Note: * Tom. 7. oper. Luth. Witt.] exstant, habuit: quibus quid probaret, aut improbaret, in mutationibus se absente factis, ostendit. Repraehendit autem factum illorum; qui missam privatam, et idola abrogarant; cenam sub utraque specie celebrarant; confessionem auricularem, discrimina ciborum, sanctorum invoeationem, et alia sustulerant, non quod impie fecissent: sed quod non ordine. Damnare se dicit [Note: * Tom. 2. epist. p. 49.] missam Papisticam, imagines, quae colantur, leges Papae de confessione, oratione, ieiunio: sed damnare solo verbo, non violenta abrogatione. Istis contionibus quid effecerit, ipse indicat [Note: * Tom 2. epist. p. 56.] : Ego, inquit, Carolostadium offendi, quod ordinationes suas cassavi: lieet doctrinam non damnarim: nisi quod displicet in solis ceremoniis et externis faciebus laboraesse eum, neglecta interim vera doctrina Christiana, hoc est, fide et charitate. Nam sua inepta docendi ratione, eo populum perduxerat: ut sese Christianum arbitraretur, per has res nibili: siutraque specie communicaret: si tangeret: si non confiteretur: si imagines frangeret. Et hoc fuit initium dissidii inter Carolostadium ac Lutherum.
Hoc anno vicesimo secundo, prodiit primum N. Testamentum,


page 124, image: s154

in eremo illa Germanice a Luthero redditum, et postea sua atque [Note: * Tom. 2. epist. p. 55. b. et epist. 1. ad Camer.] Melanchthonis opera elimatum. Eius lectione Pontificii quidam principes et episcopi suis intredixerunt. Scripsit et tunc ad Boemos [Note: * Est ea t. 2. ep. p. 85. et tom. 2. op. lut. Witt. p. 328.] epistolam gravissimam: qua eos ad constantiam hortatur in agnita veritate: et ne vena spe pacis ad Antichristum deficiant: dehortatur, nereos se faciant innocentis sanguinis Ioannis Hussi et Hieronymi Pragensis. Quod autem sectae. illis exprobrentur: longe plures esse inter ipsos Papistas: docetque quomodo malo huic occurrendumsit. Sub idem tempus [Note: * Exstat. t. 2. operum Luth. Witt. p. 330. In episc. scriptum Luth.] librum evulgavit: adversus falso nominatum ordinem episcoporum: in quo invehitur gtaviter in episeopos: quod evangelii doctrinam damnent et persequantur: cum toties provocati numquam eam refutarint, aut suam defenderint. Tyrannide nihil ipsos effecturos: neque se vel Papae anathemate, vel Caesaris proscriptione moveri: imo evangelii doctrinam subinde latius se propagaturum, idque eo animosius, quo vehementius illi resistant: nec exstinctum iri evangelium etiamsi ipsum occidant. Deum autem ipsos, si insanire pergant, gravissime puniturum. Hoc libro episcopos, abbates, monachos, et totam faecem Antichristi ita irritavit: ut igni deletum libros Lutheri ire constituerint, cum ipsum auctorem non possent.
Conflixit eodem tempore cum fanaticis hominibus Lutherus, Nicolao Storck, Thoma Muncero, et aliis novorum Prophetarum antesignanis: qui iactabant arcanas revelationes angelicas, et colloquia cum Deo: baptismum quoque parvulorum impugnabant. Haec fuerunt semina doctrinae Anabaptistarum, sparsa per illos propheras: qui ex urbe Cycnea Wittembergam, absente Luthero, venerant: et nonsolum Carolostadium: sed etiam Melanchthonem nonnihil [Note: * Camerar. in vit a Melanch. Resp. Angliae regi durius Luth.] turbarunt. Respondit tunc Lutherus etiam Henrico VIII. Angliae regi, qui illum libro edito, inter alios adversarios, oppugnarat: atque a Papa Leone defensoris ecclesiae titulum eo obtinuerat: sed respondit calamo asperiore: cuius vehementiam ne omnes quidem amici Lutheri probatunt. Ea de re Erasmus ta: si Lutherus collaudato pio regis studio rem solidis argumentis fortiter peregisset, non violata regia dignitate: rectius opinor consuluisset suae causae. Idem: Quid invitabat Lutherum, ut diceret in libello adversus regem Angliae: veniatis, Domine Henrice, ego docebo vos? Certe regis libellus Latine loquebatur nec inerudite. Sed Lutherus ita se [Note: * Tom. 2. oper. Latin. Witt. p. 355.] excusat: Si quem offenderit mea in Regem asperitas: hoc sibi responsum habeat. Cum insensatis monsiris me hoc libro agere, qui omnia mea optima et modesta scripta, tum humillimam meam submissione contempserunt, et magis ex mea modestia induruerumt. Deinde a virulentia et mendaciis abstinui, quibus liber Regis refertissimus est, nec magnum est, si ego Regem terrae ontemno et mordeo, quando ipse nihil veritus est, Regem caeli in suis


page 125, image: s155

sermonibus blasphemare et virulentissimis mendaciis profanare. Dominus iudic at populos inaequitate. Inscripsit eum librum Lutherus Sebastiano comiti a Schlick: cuius laudat singulare picratis studium ac zelum: vultque id scriptum initium esse fugae suae ad Boemos. Nam eius et rex et alii ipsum insimularant: ut possent triumphare et gloriari: Vicimus, haereticus fugit ad haereticos.
Anno vicesimo tertio in comitiis Norinbergae, absente Caesare, celebratis, edicto Wormatiensi fuit derogatum: Comque legatus Pontificius conqueretur: poenam de Luthero, ex edicto Caefaris, non esse sumptam: responderunt principes, plerosque conqueri de curia Romana, et plerosque in Germania ita Lutheri contionibus et scriptis esse eruditos: ut si ex illo decreto ageretur, maxima sit oritura inde seditio: et fore ut ita interpretentur: quasi oppressa veritate exstinctaque eramgelii luce; manifesta vitia, quae tolerari aut dissimulari diutius non possint, defendantur Comsilium autem hoc est datum: ut concilium in Germania liberum quam primum, vel Moguntiae, vel Argentorati, vel Meti, vel Coloniae, celebretur: interea Lutherus et alii nihil emittant librorum: contionatores nihil praeter evangelium doceant, idque pure et modeste, iuxtaprobatas et ab ecclesia receptas interpretationes contionatores exorbitantes leniter castigamdos, per comstitutos ab episcopis idoneos homines; ne suspicio oriatur, velle evamgelii curfumeos impedire: Typographinihil excudamt, aut divendant, nisiper viros doctos et bonos iudicatum, et approbatum: sacerdotes qui uxores duxerint, expreascripto iuris Pontifirii [Note: Centum gravamina nationis Germanica Sleid. l. 4. p. 29. Luth. decreta interpretatur. Sleid. l. 4 p 83] multentur. Gravamina insuper centum tunc legato sunt exhibita nationis Germanicae: de quibus alibi.
Hoc decretum cum alii aliter acciperent: Lutherus pro se est interpretatus, literis ad principes datis. Ac primum, quod evangelium doceri iubeant secundum interpretationes ab ecclesia receptas, se non de Thomae aut Scoti, sed de Hilarii, Ambrosii, Augustini, et horum similium accipere. Alterum ut Episcopi deligant homines idoneos, qui contionibus adsint et leniter moneant, sicubiopus; recte quidem decretum, sed numquam id futurum, cum viris doctis careant: delibris non recusare, modo non intelligatur de libris sacrae scripturae, quorum editio prohibeda non sit. Postremum de multandis sacerdotibus qui vel uxores ducunt, velordinem suum deserunt, nimis esse durum, et, si evangelium pure docendumsit, omnino mitigandum. Hoc principum dcreto Caesar fuit offensus, ac per legatum prorsus id infringere annisus: sed frustra. Lenge enim aliter in caelo, quam Norinbergae hoc de negotio erat conclusum, ut scripserat Lutherus. Certatim enim principes et civitates Imperii doctrinam repurgatam introduxerunt: ut et in Bania, Borussia, Livonia, Silesia, et alibi factum.
Hoc anno Lutherus inter alia edidit librum de dignitate et officio


page 126, image: s156

magistratus politici: cuius lectione inprimis delectatum ferunt Fridericum electorem. Scripsit et ad Waldenses; quos Picardos vocantk de sacramenti ador atione: quo in libro primum meminic opinionis Berengarii, de cena Domini, antequam cum Helvetiis certamen ihivit. Evulgavit et Pentateuchum in Germanicam linguam traductum, post tria annorum milia a morte Mosis elapsa. Emisit etiam librum ad senatum Pragensem, de instituendis Ecclesiae ministris: et alium de doctrinis hominum vitandis. Livonos eodem anno epistola salutavit [Note: * Est eat. 2. ep. p. 122.] : qua gratulatur illis patefactam evamgelii Christi doctrinam; cuius oppressionem plerosque in Germania tyrannos pertinaciter moliri queritur; eiusdeque generis persecutiones atrocissimas ipsis quoque exspectandas praemonet: ad quas sustinendas ut sesepraeparent, antmumque obfirmatum habeant, atque in agnitam veritate Evangelica fortiter perseverent, graviter acpie cohortatur; de fide iustificante, et tandem de vera ratione bonorum operum breviter et perspicue eos erudiens.
Formulam quoque missae et communionis hoc demum anno cdidit: in qua omnes ritus usitatos, qui non palam verbo Dei repugnant, introitum ex Psalmis, Kyrie, collectam, epistolam, sequentiam, Evangelion, symbolum, contionem, preces, praefationem, sanctus, precationem Dominicam, verba cenae, elevationem, agnus Dei, gratiarum actionem, retinet. Canonem vero Missae, transformantem Cenam Domini in sacrisicium pro vivis et defunctis, prorsus omittir. Haec fuit prima reformatio rituum: etsi Carolostadius tale quid antea tentaret. Revocata etiam fuit in usum cenfessio auricularis et absolutio privata quam Carolostadius aboleverat. Cumque Bruxellis duo professionis Augustinianae monachi inquisitore, calendis Iulii exusti essent; ac primi pro doctrina fidei repurgata sanguinem fudissent: Lutherus eorum constantiam cantico [Note: * Germanico cuius initium ein newes lied wir heben an/etc. Est t. 8 Ien p. 371.] celebravit: et ut sui remporis primos martyres canonizavit: qua de historia etiam Erasmus [Note: * Lih 21. epist. 7. et 24 ep. 4.] . Misit etiam eo tempore Lutherus ad Augustanos epistolam consolatoriam; quae exstat [Note: * Tom. 2. op. Ie!. Tom. 2. ep p. 137 b.] ; Idem fecit ad Miltebergenses, propter evangelium tunc in periculo constitutos. Primus eorum doctor fuerat Ioannes Draco Carolostadius. Consolatus itidem est epistola Lutherus tres nobiles virgines Misnicas: quae ob lectionem librotum Lutheri ex aula Friburgensi ducis Saxoniae Henrici fuerant aiectae. Valedixerunt etiam claustris moniales aliae alibi: unde Lutherus ita ad Spalatinum: ad me venerunt ex Nimpschen monasterio novem istae apostatae moniales. Vulgus miserabile, sed per honestes cives Torgavienses advectae, nempe per Leonhardum Coppe et fratruelem suum, et Wolffium Tomitzch, ut nihilibi sit suspicionis iniquae. Miseret me illarum valde, maxime autem et aliarum, quae ubique in tanto numero pereunt maledicta et incesta illa castitate. Sexiis iste per sese longe infirmissimus, et ad virumnatura, imo divinitus, coniunctus; tanta crudelitate separatus perditur. Inter eas fuit


page 127, image: s157

Catharina de Bora, postea uxor Luthrei. idem ad eundem Spalatinum de aliis monialibus alibi [Note: * Tom. 2. epist. p. 139.] : Exivere moniales sedecim e monasterio Widderstetten, sub comitibus Mansfcldensibus, quarum undecim ad Quaestorem Alstetensem venerunt. Unde recepit quinque Albertus. Agitur igitur inter eos, an sint servandae vel eiciendae. Nomdum autem finis, fertilissimus hic annus [Note: * 1523.] rernm novarum est et erit, ut video. Saepius tum etiam Lutherus ad Electorem Saxoniae per Spalatinum institit [Note: * Tom. 2. epist. p. 134.] : ut Bethavem Wittenbergensem demoliatur, hoc est, collegium canonicorum omnium sanctorum. Causam addit [Note: * Tom. 2. Epist. p. 111.] : quod ferme omnes ibi sacrificuli non modo impie vivamt: sedpraefracto corde Dei, et hominum contemptores, singulis noctibus pene scortentur: et impudenti, indurataque fronte mane missas celebrent. Testem allegat Amsaorfium: et, exceptis forte tribus, caetreos omnes esse palam scortatores affirmat. Non igitur tales fovedos: quin potius magistratus esse, scortationes prohibere, et illos ad matrimonium cogere. Etsi enim ad fidem coginemo possit: scelera tamen publica tollenda. Missas denique saltem omittendas, pro quibus e principis fisco sumptus suppeditentur, impie et sine fructu. Princeps quoque Anhaltinus Ioannes per doctorem Hieronymum et Franciscanum quendam Lutherum monuit [Note: * Tom. 2. epist. p. 121. b.] : ut purgaret se ab ignominia: quod Ferdinandus Norinbergaepalam eum arguisset novo quodam articulo, nempe Christum esse semen Abrahae, ab ipso doceri. Id Lutherus primum ioco accepit: sed postea serio adserentibus, credere necesse habuit: serio se accusari.
Oppugnatum est tunc evangelium et a Papa Adriano, qui bulla, ut vocant, Frideriscum Saxomae electorem graviter accusavit neglacti officii, in puniendo vel eiciendo Luthreo. Monuit deinde principem obsecravitque: vel tandem id facceret: ni pareat, gladium Pontificium ac Caesareum, esse experturum. Idem petiverunt Henricus. VIII. Angliae, et Ludovicus Ungariae atque Boemiae rex. His abelectore nihil aliud est responsum: quam Lutherum in concilioprius audiendum, quam damnandum. Lutherum autem ipsum legatus Pontificius ad conventum Noricum accusavit: mahometo eum esse similimum. Nam ut Turcaeperpolygamiam; ita Lutherum per dissolutionem votorum castitatis, frena laxare cupidit at ibus: ecclestae statum convellere; ideoque non auditum esse damnandum: denique ut in ecclesiqsticosaunc, ita postea et inpoliticos saeviturum. Eodem anno Christiernus Daniae rex, propter impotentem dominatum regno pulsus, cum Elisabetha [Note: * Vel Isabella] coniuge, Caroli V. sorore, apud avunculum Fridericum Saxoniae electorem, exulavit: et Lutherum contionantem diu audivit.
Anno vicesimo quarto, Clemens VII. Pontifex in locum Adriani surrogatus, legacum in Germaniam Norinbergam misit, Laurentium Campegium cardinalem: qui ad Fridericum electorem prolixe scripsit: Papae egregiam voluntatem multis dilaudavit:


page 128, image: s158

et de concilio quoque habendo recepit. Tunc etiam Caesare et plerique Imperii principes edictum Wormatiense urserunt: quod ubi Lutherus cognovit; Germaniae statum deploravit, deque hominum caecitate est conquestus. Eodem anno Erasmus Roterodamus calamum in Lutherum strinxit, persuasus a rege Angliae, et Thoma Volsio, cardinale Eboracensi Edidit autem fere invitus, ut ipse ad Melanchthonem sctibit, [Note: * Lib. 18. ep. et l. 19. ep. 1. 2. 3. 4.] diatriben de libero arbitrio. De quo scripto quid Lutherus senserit, ex hisce ipsius ad Spalatinum [Note: * T. 2. ep. 230. Iudicium Luth. de Eras. diatribe.] verbis videre est: incredibile est, quam fastidiam libellum de libero arbitrio: necdum ultra duos quaterniones eius legi. Molestum est tam erudito libro respondere tam eruditi viri Respondit autem Lutherus demum anno vicesimo sexto, animis interea eruditorum suspensis, non secus atque
Cum duo conversis inimica in proelia tauri
Frontibus incurrunt. ------
Famosus itidem hic est annus infausto illo bello Sacramentario: cuius exordium progressumque cum in antagonista [Note: * Vita Carolostad. Zvving OEcolamp.] eius, et alibi retulerimus; non lubet hic
Narrando infandum rursus renovare dolorem.
Prodierunt aedem tempestate fanatica scripta Thomae Munceri Stolbergensis, et contionatoris Alstettensis: quibus in Lutheranos meram erfudit rabiem. Liber adversus Lutherum ab eo scriptus, dedicatus estChristo, principi, ut ipse loquitur, illustrissimo Lutherum flagellat; quod enthusiastico spiritu careat: et nihil, nisi carnalia, sapiat. Ad Melanchthonem idem epistolam scripfit [Note: * De eo Luth. t. 2. ep. 2. p. 223. ad Frid. El.] qua fanaticum spiritum satis prodidit.
Edidit Lutherus inter alia psalterium Davidis vernacule: librum adversus seditiosostepistolam ad principes Saxoniae Fridericum et Ioannem, adversus iconomachos atque enthusiastas, iactantes suas illuminationes et colloquia com Deo: item librum de exaltatione Bennonis, episcopi olim Misnensis: cuius ossa hoc anno die decimo sexto Maii, Misnae effossa, exaltata, atque in tumbam marmoream fuerant collocata. Quaeres aliis religioni, aliis ioco et risui fuit. Eodem anno, mense Octobri Lutherus cucullum monasticum deposuit: et iudicium suum de synodo ceremoniarum causa cogenda [Note: * Eius particulam habet chronol. Bucholc. hoc anno.] exposuit hisce: mihi non satis tutum videtur, concicilium ex nostris cogi pro unitate ceremoniarum statuenda. Est enim res mali exempli, quantumvis bono zelo tentata, ut probantomnia ecclesiae concilia ab initio. Ita ut et in Apostolico concilio ferme de operibus et traditionibus magis, quam de fide sit tractatum: in posterioribus vero numquam de fide, sed semper de opinionibus et quaestionibus disputatum: ut mihi conciliorum nomen pene tam suspectum et invisum sit: quam nomen liberi arbitrii. Si una ecclesia alteram spote nen vult imitari externis isiis: quid opus est, conciliorum decretis cogi: quae mox in leges et animarum laqueos vertuntur? Imitetur


page 129, image: s159

ergo altera alteram libere; aut suis moribus sinatur frui: modo unitas spiritus salva sit in fide et verbo: quantumvis sit diversitas et varietas in carne et elemento mundi. Sub id tempus canomci wittembergenses, tandem evicti, in templo cathedrali reformationem ecclesiae suae instituerunt, abrogatis missis privatis, sub exitum anni. Urserat hoc diu Lutherus, et hoc anno, forte paulo an teita ad Spalatinum scripserat [Note: * Tom. 2. epist. p. 246.] : Ego, si Dominus volet, istas missas abrogabo, vel aliud tentabo.
Qui hunc excepit vicesimus quintus annus, memorabilis est rusticano illo tumultu: in quo, gliscente adhuc dissidio, antequam ad armafuror plebeius veniret, dehortatus est Lutherus omnes a seditione tamquam scelere flagitiosissimo: examinavit etiam articulos rusticorum, quorum plerosque cum verbo Dei pugnare ostendit. Ad principes item et nobilitatem scripsit, sui eos officii commonefaciens. Sed rusticis nihilominus progredientibus, et non Pontificiis solum, verum et nbilitati bellum facientibus, Lutherus alio edito scripto hortatus est omnes: ut velut ad commune incendium restinguendum: sie ad istos consceleratos latrones trucidandos accurrant. Libellus iste, ut nimis acer, a multis est vituperatus; sed a Luthero verbose defensus.
Sub initium statim huius anni respondit Lutherus ad libellos Carolostadii libro eo, quem inscripsit contra caelestes prophetas. Prophetas autem tunc Wittembergae nominabant Anabaptistarum primitias, de revelatiombus arcanis et spiritu prophetico gloriantes, Muncerum, Citoniam, Cellarium, et his familiarem Carol, stadium. Librum illum Lutherus in duas secat partes: prima de imaginibus, Carolostadio, et Missa agit, affirmatque imagines in veteri Testamento prohibitas esse, non in novo: Carolostadium a se non fugatum: Missae nomen etiam ab Apostolis, facramento tributum, et alia: Alterius materies est Eucharistia: ubi primum exaggerat expositionem Carolostadianam pronominis [Gap desc: Greek word] , Hoc: deinde respondet ad Carolostadii argumenta: aitque verba,quod pro vobis traditur: hunc habere sensum, corpus quod in pane editis, paulo post, quando non edetur, pro vobis tradetur. Et sicut non scriptum est: accipite corpus et edite: ita nec scriptum esse accipite panem et edite. Dictum Christi, caro non prodect quicquam, non de carne Christi, sed de sensu carnis, qui mors est, Rom. 8. esse intelligendum, Fractionem esse diestributionem corporis: sanguinem Christi, qui pro nobis effusus, nunc sedere addextram Dei: sed efficaciam illius effusionis esse perpetui temporis. Denique nesciri, quomodo panis fiat et sit corpus Christi: Verbis Christi inhaerendum. Contra scripserunt Zvinglius et Oecolampadius, ut suo loco dictum. Instauravit hoc anno et in ecclesiam reduxit Lutherus ordinationem ministrorum evangelii, cum primus ordinandus esset Georgius Rorarius. Primum etiam lingua vernacula celebrata est missa Wittembergae: prodiit etiam in


page 130, image: s160

lucem cantionum Germanicarum libellus, anno superiore a Luthero et aliis compositus: et liber de abominatione missae, quo ulcus Pomtificiorum tetigit: et adversarios plurimos in se excitavit. Scripsit et epistolam [Note: * Tom. 2. epist. p. 247. b. et 302 Scribit ad Argentorat. de Carolost. vitando.] ad Argentor atenses, apud quos Carolostadium haerere audierat, eosque a veneno illius dehortatus est. Argentoratenses comtra misso Georgio Caselio, Hebreae linguae professore, rogarumt Lutherum: ne unionem ecclesiae propter controversiam eucharisticam violet: Zvinglium et Oecolampadium, viros doctos et integros pro fratribus agnoscat: de cena scribat et edoceat, quae vera esse credat.
Quibus Lutherus per Caselium respondet: pace nihil esse optabilius: silere autem perpetuo, non esse integrum: responderi non posse, si damnari non liceat: et damnadi verbum pro convitio rapiatur: se a modestissimis illis, ut carnivoram, et esculenti Dei, impanatique cultorem traduci: consilium Argentinensium sibi non probari, quod fideles avocandisint a quaestione corporis et sanguinis praesentis, et solo verbo et fide sint exercendi: alterutros esse Satanae ministros, velipsos, vel se: ideo hic nulli consilio aut medio locum esse: rationes quae pro tropo adferantur nullas esse. Probamdum, verbum EST, non alicubi in scripturis, sed in isto loco, pro significat accipiendum. In illo, Petra erat Christus, Paulum non de corporali, sed de spiritualiloqui: siquide addatur: bibebamt de spirituali petra. Manifestum etiam lap sum esse in illo: agnus est transitus Domini. Hamc enim phrasin nusquamin scriptura haberi. Per Christum igitur serogare fratres; ut ab hoc errore abstineamt.
Eodem hoc anno Lutherus, aetatis suae agens annum quadragesimum secundum, ex improviso [Note: * Camerar. invita Melanch. Occasio illius.] uxorem duxit, Catharinam a Bora, virginem nobilem, antea monialem, hac occasione. Deliberaverat Lutherus de illa Catharina D. Glacio, pastori Orlamundano elocanda. Quo inaudito consilio, venit ipsa ad Amsdorfium, Lutheri familiarissimum, rogatque;: Lutherum ad quaevis alia consilia avocet Paratam se matrimonium inire honestum cum quovis alio, praetrequam cum D. Glacio. Hoc ubi Lutherus intellexit: audisserque ex Hieronymo Schursfio haec verba: si monachus iste uxorem duceret: risuros mundum universum et diabolum ipsum, facturumque eum irritas actiones sitas universas: ut aegre faceret mundo et diabolo, parenti quoque hoc suadenti gratificaretur; Catharinam illam uxorem sibi ducendam existimavit. Die itaque decimo tertio Iunii, invitatis ad cenam Pomerano, Apello Icto, et Luca pictore, sponsalia peregit, posteque nuptias [Note: * d. 27; Iunii Tom. 2. epist. p. 296.] . Factum hoc et inimici et amici perinde improbarunt: non quod hi nuptias ipsas damnarent: sed quod alio tempore celebratas vellent Ita enim Camerarius [Note: * In vita Phil. p. 107.] : evenit vix sedatis illis tam turbulentis et periculosis motibus, ut Mart. Luth. uxorem duceret, paulo etiam ante mortuo Friderico, principe Septemviro, creandis Impp. Romanis. Ex quo facto maximum dolorem cepit Philippus; non quod illud damnaet, sedquod occasionem daricerneret inimicis et malevolis, quos habebat Lutherus et numero complures, et opib. potentiaquepraestantes, acerbius in sectandi et liberius maledicendi ipsi, cum


page 131, image: s161

praesertim, quicumque hoc facere voluissent, adiuvari atque instrui tempore anismadverteret: in quoplurimum adomnium rerum mometa situm esse constat. Verum cum et Lutherum ipsum iisdem eogitationib. nonnihil conturbari intellexisset: non modo suum est dolorem moderatus; sed illum quoque comsolando erexit, et tristitiam molestiasque eius hilaritate colloquiorum levavit, et ad pristinam eum alacritatem reduxit.
Adversarii equidem eius non solum tempus decantati hymenaei notarunt: sed nuptias ipsas esse incestas proclamarunt: quib monahus cum Vestali copularetar. Itaque et Angliae rex in respomso ad epistolam Lutheri, inter alia exprobravit ei incestum matrimonium: quo vix flagitium aliud turpius designari possit. Conradus quoque Collinus Prior Coloniensis contra hoc matrimonium librum peculiarem edidit, cui titulus: eversio Lutherani epithalamii: Hieronymus Empsenus, tunt Pontiflciorum Theologorum facile primus, ducique Sax. Georgio a sacris, virulentum mordaxque eprthalmoium in illas nuptias lusit. Imo inventi sunt quidam quib fidem et Erasmus habuit, qui Lutherum eius criminis insimularunt, a quo eum chro nologia nativitatis liberorum absolvit: Lutherus contra se ererit [Note: * Tom. 2. p. 300 epist. ad Mich, Stifel.] , seque ita est consolarus: Si mum coniugium est opus Dei, quid mirum si in illocaro offendatur, offenditur etiam in carne ipsius divinitatis et oreatoris, quam ipsepro salute mundi in pretium et cibum dedit: si non offenderetur mundus in nobis, ego offenderer in mundo, metuens ne non esset divinum quod gerimus. Nunc illo offenso et impatiente in me ego aedificor et consolor in ipso; ita fac et tu. Causam aurem coniugii ibidem hanc subiungit: Monasterii census Principi resignavimus: vivo ego iam privatus Patersamilias, manens in monasterio donec Christus volet Nam non duxi uxorem, ut diu viverem, sed (quod nunc propiorem finem meum suspicarer, cum iam etiam populos cum Principibus in mefurere videam) ut meam doctrinam forte moxpost meam mortem conculcandam iterum proprio exemplo relinquerem confirmatam pro infirmis.
Hoc etiam anno Anabaptistae pervagati sunt Helvetiam, et as lias Germaniae pre vincias: tandemque Antverpiam progressi, etiam ibi sua iactare somnia coeperunt. Lutherus itaque epistola [Note: * Tom. epist. p. 281.] ad Antverpianos scripta monuit, ut ab erroneis spiritibus, multum negotii piis facessentibus sibi diligenter caverent: et recensuit imposturas spirtuum sub Papatu, ac novoium spirituum huius saeculi seductio. nes. Enumerat ibidem erroneos articulos rumultuantis cuiusdam spiritus apud Antverpianos, eiusque spiritus inconflantiam, mendacia, petulantiam et vanae gloriae cupiditatem accusat, denique orat, ut quaestionem de occulta Dei voluntate devitent, et necessaria 20 a Deo praecepta amplectantur et discant. Articuli autem praecipui sunt hi.
1. Omnem hominem habere Spiritum sanctum.
2. Spiritum S. nihil aliud esse, quam noslram rationem et inrelligentiam.


page 132, image: s162

3. Omnem hominem credere.
4. Non esse inferos, aut condemnationem sed solum corpus damnari
5. Omnem animam vitam aeternam possessuram.
6. Ductu naturae docerinos illud proximo facere, quod ab illo nobis fieri velimus; et hanc voluntatem esse fidem.
7. Adversus legem non peccari concupiscentiis, quatenus concupiscentiis voluntate non consenserimus
8. Spiritum S non habentem nec peccatum habere, eo quod ratione careat, quam Spiritum S vocat.
Scripsit etiam hoc anno Lutherus ad regem Angliae, suasu inprimis Christierni regis profugi; et scripsit admodum demisse epistolam: quae exstat [Note: * Tom. 2 epist. p. 290.] , ut et ad Georgium Saxoniae [Note: * Est tom. 2. op. Lat. Wit. pag. 533. b.] ducem; ut in gratiam cum illis rediret. Sed rex acerbe respondit, inconstantiam ac levitatem ei obiciens: defendit etiam cardinalem Eboracensem Thomam Volsaeum: cui Lutherus respondit: ut quanto Lutheri flagraret odio, facile posset animadverti. Lutherus ubi regis Angliae responsum typis evulgatum legit: magnopere facti eum paenituit, et doluit, quod tantum amicis esset gratificatus. Idem sibi in cardinale Caietano, Georgio Saxoniae duce et Erasino Roterod. accidisse: qui sua lenirate efferati potius, quam placari essent. In posterum ram stulte non facturum. Exagitavit autem Lutheri humilitatem miris modis Cochlaeus, quemadmodum et Eccius. Lutherus comtra emisit scriptum adversus maledicum, ut appellat, et contumeliosum regis Angliae libellum.
Anno vicesimo sexto edidit refutationem libelli Erasmici, cui opposuit scriptum de servo arbitrio. Causam dilati responsi indicat [Note: * Tom. 2. epist. p. 270.] epistola ad Amsdorfium: Erasino nondum respondebo, donec Carolostadium absolvero, qui miras turbas suscitavit et suscitat in superiori Germania. Erasmus irritatus, ed dit hyperaspisten, de quo sic Lutherus: Praeterea vipera illa irritata iterum in me scribit Erasmus Roterod. quam exercebit ibi eloquentiam, in sternendo Luthero, gloriae istud animal vanissimum? Sub idem termpus et varia moliti in ipsum sunt dux Georgius et episcopi: unde ipse ad Fridercum Myconium [Note: * Tom. 2. Epist. p. 314. b.] : conspirant impii Pontifices (ut dicitur) et bellum etiam minari scribit mihi e Iena Philippus. Quare curabis tu, ut monitus populus strenue pugnet, fide et oratione assidua ad Dominum, ut spiritu victi et prohibiti, pacem etiam carnis servare cogantur. Certe ex seriptis et dictis intelligo multorum summum opus, summae necessitatis esse serio orare; nam Sathan consilia cogitat. Quare te oro, ut pupulo hamc rem seriam et necessariam persuadeas: ut in mediis gladiis et furorib. Sathanae posito et periclitanti. Divisos etiam dicit tunc esse in sectas sex Sacramentarios: qua de re ita: habet sacramentaria secta iam ni fallor sex capita uno anno nata: mirus spiritus, qui sic dissentiat sibi. Carolostadi Tuto fuit una quae cecidit, Zvinglii est altera quae cadit, Oecolampadii figuratum tertia, quae cadet, cecidit, et quarta Carolostadii, qui


page 133, image: s163

offensus scilicet sic verba disposuit: quod pro vobis traditur, est corius meum. Quinta surgit iam et stat in Silesia auctore Valentino Oautvaldo et Casparo Schvenckfeld, quae invertit verba hoc modo: Corpus meum, quod pro vobis traditur, est hoc, scil. spiritualis cib. Hinos mire vexant scriptis, suntque molestissimi et garruli, optoeis nostram caculum fortes sibi visis. Sexta est Coloniae Petri Flori, quam Philippus habet, nondum vidi nisi epistolam. Vah quam ille Lutherum reprobrat: scio, inquit, Lutherum esse derelictum a Domino. Hi omnes spiritus invicem diversi argutis dimicant argumentis; omnes iactamt revelariones precibus et lacrimis impetratas, et in summa tamen conveniumt. Pene nobis per Christum: qui pro nobis illosfacit sibi pisis pugnare.
Episton quoque consolatus est Ioannem Hessum Vratislaviae docentem evangelium, contra scandalum haereticorum, undique insurgentium, et tunc articulos fidei impugnantium, praesertim contra Schvvenckfeidrum, et Crautvvaldum, Verum [Note: * Tom. 2. epist. p. 315. b.] dicis, inquit, mi Hesse, dass bssbere ter faule Teufel gewesin sind Quia pugnatum est hactenus in causis profanis extra scripturam; ut de Papa, purgatorio, aliisque nugis, nunc ad seria ventum est, et ad victam pugnam de rebus intra scripturam positis. Hic iam Dracone pugnantem videbimus, vel congrediemur potius ipis, Duce Michaele in caelestibus, ubi tertiam partem stellarum trahet sua cauda in terram, hic iam vires in Christo requiret res ipsa. Hic Sathanas quis sit, quantus sit cognosces, quem hactenus non satis vidisti, nque satis cognovisti. Schvvenckfeldius servatus est ad haec mala cum suo Crautvaldo, quod doleo mirum in modum; sed fundamentum Dei stat firmius, habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt eius Haec nostra esto consolatio et insultatio adversus istas portas inferorum.
Praeter alias operas praelegit ecclesiasten tunc Lutherus: sed mire, ut ipse scribit [Note: * Tom. 2. epist. p. 3. 8.] , invitum et impatiente lectionis Tantum est, inquit, ibi Hebraismi et ignotae linguae obstaculorum. Perrumpo tamen gratia DEI. Scripsit etiam hoc anno formulam missae Germanicae: ubi ce remonias multas permitrit liberas. Inter alia haec [Note: * Op. Ien. Ger. tom. 3. p. 277.] : Wir lassen Messgea and/Alter/lichter noch ble ben biss sie alt nerden/ oder uns geselt zn enderm. Wer aber die anders will sahren lassen wir geichehen. Aber in der rechten Mess unter eitel Christen/musie der altar nicht so bleiben: und der Priesier sich immer zum voick kehren / wie ohn zweiffel Christus im Abendmal gethanhet. Nun dass erharreseine zeit / hoc est, Missatica illa vestimenta, altaria et cereos nuc quidem retinemus: donec vel veterescant, vel nobis mutare ea placeat. Si quis aliter faciendum hic censet: per nos facere potest. Sed in vera Missa inter meros Christianos, non oporteret ita manere altare: sed oporteret ministrum ad populum se convertere: quemadmodum proculdubio Christus in prima cena fecit. Sed etiam hoc suum exspectet tempus. Consolatorios itidem psalmos quatuor scripsit ad Mariam Ungariae reginam, su per miserabili interitu regis Ludovici [Note: * Qui in patude suffocatus periit. 1526. d. 29. Aug aet. 20] , illius mariti, Evulgavit et alia, quae in voluminibus eius laudantur.


page 134, image: s164

Anno vicesimo septimo viguit novum illud doctrine genus eorum, qui dicuntur Anabaptistae: qui parvulorum damnant baptismum: rebaptisantur ipsi: et bonorum docent communionem. In hos et fcri psit Lutherus ac Zvinglius: et passim animadvertit magistratus Scripsit tunc etiam Lutherus super quaestione hac: an homines militares in vitae genere beato vivant: ob kriegeleute auch in seligem stand seyn können: ubi multa erudite et pie de belto et belligerandi ratione. Ivit et in sacramentarios, quos vocat, edito libro: quod verba Christi, Hoc est corpus meum, adhuc firmiter stent. De hoc libro Litherus ita ad Spalatinum: Non dubito, quin vehementer commoverim Sacramentarios: videor enim et mihi, quamvis verbosus et modica eruditionis liber sit, me eos tetigisse. Bucerus autem et antea virulentissimas in me scripsit literas ad nostrum Ionam: prorsus Sathan est Lutherus apud illos, quid putas faciet libello isto stimulasi? Sed Christus vivit et regnat, Amen. Consolatus etiam est Hallenses super caede Georgii Winckleri sui pastoris, per insidias occisi [Note: * Portentum quod eius mortem praecessit, narrat tom. 2. epist. p. 327.] : respondit et Ioanni Hesso ad quaestionem: an homini Christiano tempore pestis fugere liceat? et alii: utrum quando cvangelium praedicatur, liceat metu tyrannorum utriusque speciei in cena usum intermittere? id quod negavit Lutherus contra Priscillanistas.
Sub intium huius anni subita Lutherum invasit aegritudo, coagulo sangninis circa praecotdia, quae fere ipsum exanimasset: nisi ropente aqua cardui benedicti hausta subvenisset: cuius virtus tunc non ita in vulgus nota. Sed longe graviorem agona depugnavit postea, sabbatho post visitationis Mariae, de quo exstat [Note: * Tom. 2 epist. p. 325. et to. 3. oper. Luth. Ien. Aegritudo alia corpor. et spiritual. Lutheri.] narratio Ioae. Bugenhagii et Iusti Ionae: qui tunc luctanti adfuerunt Fuit autem non solum corporis aegritudo; sed et spiritualis tentatio: quam Lutherus appellavit colaphum Sathanae. Visum est ipsi, quasi tumentes fluctus maris magna tempestate resonarent ad aurem sinistram, et totam sinistram capitis partem: nontamen intra caput adhuc, sed extra: tanta quidem cum vehementia, ut iamiam exspiraturus videretur, nisi mox cessaret. Postea ubi interiorem capitis parte sinistram occupavit: syncope subita ipse corruit: corpus vero totum frigore correptum ita fuit: ut nec calor nec sanguis, nec sensus, nec vox superesset. Frigida autem, ut ante iusserat, a D. Iona perfusus, collegit sese aliquantulum: cepitque ardentissime orare: fidei suae confessionem edere: et se indignum martyrio esse, quod toties optasset, quiritari. Testamentum etiam uxori gravidae et filiolo hisce condidit: Domine Deus, gratias ago tibi: quod volueris me esse pauperem super terram et mendicum. Non habeo domum, agrum, possessiones, pecuniam: quae relinquam. Tu dedisti mihi uxorem et filios: tibi reddo: nutri, doce, serva, ut hactenus me. O Pater pupillorum, et iudex viduarum Adhibitis autem et precibus et fomentis adsiduis, ubi largiter sudavit, dolor paulatim abiit ita, ut ad vesperam eiusdem diei surrexerit, atque cum amicis caenarit. Et faslus est ipse, longe fuisse graviorem tentationem spiritualem, quam corporis aegritudinem. Inde postero die ad D. Ionam: hesternam, inquit,


page 135, image: s165

diem ego observabo: qua periculum, quasi in ludo, profectus meifeci, et in sudatorio calidissimo seai: Ich bin gestern in der schule gewest/und in einem heissen schwitzbade gesessen. Dominus deducit ad inferos, et reducit. Huius tentationis saepius postea in literis ad amicos meminit: et fidem, absolutione a ministro petita, usuque Eucharistiae confirmavit.
Eodem anno edidit historiam Leonhardi Caesaris, amici sui, ob evangelium iussu Guilielmi Bavariae ducis, exusti: de cuius martyrio ita [Note: * In epist. t. 2. p. 354. b.] Lutherus: accepi, mi Michael, de leonhardo Keiser historias [Note: * Exstat hist. tom. 3. op. Ien. p. 410. Sleid. l. 6.] : sed interim ab ipsius patruele etiam omnia ipsius manuscripta. Dabo igitur in lucem propediem: Christus adspiret. Catervm tupro me ora: qui satis a Sathanae angelo colaphisor: ne Christus me deserat. O me miserum! qui Leonhardo tam sum impar: verbosus praedicator, illitam potenti verbi operatori. Quis me dignum faciet: ut non duplo; sed dimido eius spiritu Sathanam vincam, et hac vita cedam? Benedictus Deus, qui inter tot monstra, saltem hoc unum gloriosum spectaculum suae gratiae, nobis indignis ostendit: ne in totum nos deseruisse videatur.
Instituta itein sub id tempus visitatio ecclesiarum in Saxonia, monitu Lutheri, iussuque electoris Ioannis. Ei negotio Ioannes a Plaunitz nobilis eques, Hieronymus Schurfius ICtus, Asmus Haubicius, et Melanchthon fuerunt praefecti. Plurima ibi comperta sunt, ad quae respectu maturo opus: multa deprehensa vitia, quorum emendatio necessaria esset: nec dici potest; quantum illa inspectionis opera commodi et emolumenri artulerit. Peccata enim multorum annorum fuerunt correcta, labefactatae multis in locis ecclesiae instauratae: et saluti earum in posterum prospectum. Peracta autem est anno vicesimo octavo, quo et Lutherus institutionem visitatorum et confessionem magnam de Cena edidit: qui illis fuit additus; unde ita ad [Note: * Tom. 2. epist. p. 394.] Amsdorsium: nos visitatores, hoc est, Episcopi sumus, et invenimus paupertatem et penuriam ubique; Dominus mittat operarios in messem suam, Amen. Et alibi ad [Note: * Ibid. p. 394. b.] Spalatinum: Visitatio nostra procedit, quas ibi miserias videmus? Et quam saepe tui recordamur, inventuri similes vel maiores in ista dura gente Voytlandia. Oremus quaeso Dominum; ut nobis omnib. assit, et promoveat ipse miserrimos Episcopos, ipse optimus et fidelissimus Episcopus noster, adversus mones artes et vim Sathanae. Amen. Et iterum: In nostra visitatione in orbe Witenb. invenimus adhuc omnes pastores cum suis rusticis comcordes; sed segnes populos ad verbum et sacramentum.
Edita est eodem anno a Luthero magna confessio de cena Domini, in cuius prima parte Zvvinglium, in secunda, Oecolampadium exagitat atque reprehendit. In tertia, fidei suae confessionem edit, quam pro certa suae mentis sententia, tam in vita, quam post mortem liaberi iubet. Ad hanc confessionem prolixe responderunt Oecolampadius et Zvvinglius, qui suum librum principi Saxoniae


page 136, image: s166

et Hassiae Landgravio dedicavit. Bucerus quoque dialogo, in quo Sebaldum et Arbogastum loquentes introducit; Luthero Germanice respondit. Sunt autem hi postremi libri, qui a b illis viris, nominatim contra Lutherum conscripti sunt.
Misit hoc anno Carolostadius quoque ad Gregorium Pontanum, Saxonis cancellarium [Note: * Est ea in tom. 4. op. Ien.] epistolam: in qua fundamenta suae opinionis ac sententiam de cena exponit. Ei respondit Lutherus, epistola itidem ad Pontanum; monetque ab eo esse cavendum; ne quid maculae ipsi electori adspergatur: cuius indultu impune ille somnia sua et haeresin disseminet. Dedit et ad ipsum Carolostadium literas, quibus eius argumenta refutat: ac sub finem illarum concedit, Christum solum dare suum corpus: sed negat inde sequi; ministros non dare, Domini mandato.
Ineunte anno vicesimo nono evulgavit Lutherus Catechesin maiorem, ac minorem in gratiam rudiorum: monuitque serio sui officii pastores et ministros, praesertim in pagis docentes: ut eadem de iisdem semper dicant, atque Christiano populo inculcent. Edidit et libellum contra Turcam, vernacule vom krreg wider den Turcken: idque partim ideo; quia tunc imminere Ungariae et Germaniae ferebatur, uti fatis Viennae obsidio docuit: partim quia nonulli pastorum conabantur persuadere vulgo: non esse contra Turcam bellum gerendum: imo eo dementiae quidam venerant: ut adventum Turcae eiusque iugum sibi optarent. Cumque eo tempore conventus spirae, ubi primum Protestantium nomen natum, in religionis negotio agitaretur; atuqe collegae Lutheri, quorum opera in vertendis tunc Prophetis utebatur, distracti essent: ipse interea aegrotus, ne otiosus esset, absente melanchthone, Sapientiae librum transtulit: quem a Melanchthone castigatum postea edidit, ut et alia.
Eiusdem anni mense Octobri Philippus Hassiae Landgravius pio consilio perfecit: ut Marpurgi primarii doctores ecclesiarum Saxonicarum et Helveticarum convenirent. Lutherus itaque eodem a Landgravio evocatus rescripsit: nihil fructus ex colloquio pserandum; nisi pars adversa accedat animo cedendi. Se quidem cedere ipsis non posse; qui certus sit de vera sententia. Est autem eo in congressu de praecipuis doctrinae ecclesiasticae capitibus tractrum: et de plerisque plane conclusum: de nullo sane iracunde litigatum; aut in controversia alienatis odio animis discessum: ut fusius alibi [Note: * In vita Zvv. Oecolamp. aliorum.] dictum.
Anno praecedente, fama fuerat sparsa de foedere a Pontificiis quibusdam principibus inito, adversus Saxonem praecipue et Hessum: de quo Lutherus ita ad Wenceslaum [Note: * Tom. 2. epist. pag. 386. b.] Lincum: Foedus istud impium principum impiorum, quod ipsi negant, vides quantos motus moverit: sed ego ducis Georgii frigidissimam excusationem, fere pro confessione interpretor. Sed negent, excusent, fingant: ego sciens scio, non esse foedus istud merum nihil, aut Chimaeram, licet monstrum sit


page 137, image: s167

monstrosum satis. Deinde orbis novit illos animo, facto, edicto, studio pertinacissimo, hactenus talia publice tentasse et fecisse; et adhuc facere. Exstinctum enim volunt evangelium: quod negare nemo potest: sed quid haec ad te? qui absque dubio certus de his omnibus es: tantum ut scias, neque nos istis credere impiis, licet pacem offeramus, optemus, demus: Deus confundet istum [Note: * Georg. ducem Saxon.] morotaton moron: qui, sicut Moab, plus audet; quam possit: et non secundum vires suas superbit: sicut semper fecit: orabimus contra istos homicidas. Atque hactenus eis sit indultum: si denuo aliquid moliti fuerint: orabimus Deum; deinde monebimus principes: ut absque misericordia perdantur: quandoquidem sanguisugae insatiabiles quieseere nolunt: nisi Germaniam sanguine madere sentiant. Haec epistola intercepta, et ad Georgium Saxoniae ducem delata, occasionem praebuit maximi dissidii inter ducem et Lutherum: ut scripta ultro citroque emissa testantur. Lutherus enim edidit tractatum de literis arcanis ac furtim interceptis: contra dux Georgius praefationem, in versionem novi Testamenti ab Empsero adornatam, atro felle perspersam. Lutherus de eo [Note: * Epist. tom. 2. pag. 389. 390.] ita: Accepi literas tuas, quibus significas; quid tentarit apud vos dux ille Georgius, mi Wenceslae. Postulaverat paulo ante idem a me, et deinde a duce nostro: ubi nihil promovit: tandem edidit exemplar, cum invectiva in me, pro insigni sua stultitia et furia maledica. Octo milia exemplarium feruntur excusa: quae sub suo sigillo mittet in omnem locum. Sic opprimetur tandem Lutherus: et triumphabit dux gloriosissimus Georgius. Adnundinas emittet. Ego vero furtim exemplari accepto, respondi: quod simul, non sperante illo, evulgabitur. Forte furia rumpetur: et morietur miserrimus moros. Optarim, furem illum Miricionum manum meam a te accepisse. Ita nihil eum Sathanam metuo: quamquam Scheurlerum miror, non quodtradiderit; sed quod hostibus nostris pessimis sic familiaris est. Te quaeso, ut cum ecclesia tua ores, contra furiosum istum homicidam, sanguinariumque latronem, ut plane non ab uno daemone obsessum, nihil nisi caedes et minas spirantem: ut Christus vel servet eum, sicuti Paulum: vel de medio tollat. Ut quid enim divexat caelum et terram organum hoc sathanae, noxium et inquietum?
Anni trigesimi memoria celebrabitur dum homines erunt, a comitiis illis ibi agitatis, sollennibus maxime et frequentib. et confessione coram Caesare ordinibusque Imperit edita, in literis relara, omnibusque per Europam populis nota. Historia ipsa legatur prolixe [Note: * Ut tom. 5. Ien. Germ. Chytr. lib. 13. Saxon. Sleid lib. 7.] alibi: nos de Luthero agemus. Is antequam iter Augustanum ingrederentur Theologi Saxonis, composuit septendecim articulos: quibus Christianae fidei et doctrinae, publice in ecclesiis populo proponendae, et praecipue ad animarum salutem, et veram pietatem, utilis ac necessarie summam, omissis disputationibus scholasticis,


page 138, image: s168

et populo erudiendo non necessariis, est complexus. Iusserant et ceteri principes ac civitates, Lutheri doctrinam amplexi, xinguli suos theologos, summam doctrinae, in ecclesiis suarum regionum sonantis, scripto comprehendere: sed hos septendecim articulos, a Luthero delineatos, praecipue Philippo in scribenda confessione propositos fuisse, testantur eadem verba et phrases in aliquot articulis retentae, et ordo ac series articulorum fere similis; et epistola Ioannis electoris, Augusta ad Lutherum ante Caesarrs adventum data. Venit enim Augustam Ioannes elector Saxoniae, praeter multorum opinionem et exspectationem, et primus omnium principum urbem ingressus est, adiunctis comitatui suo Ioanne Friderico filio, Francisco duce Lunaeburgensi sororis filio, et Wolffgango principe Anhaldino, coniugis fratre: et theologis, Iona, Philippo, Spalatino et Islebio. Lutherum enim, qui a PP. et Imperatore proscriptus, et in acerbissimo Pontisiciorum odio erat, Coburga discedens in arce reliquerat; ut loco viciniore facilius ac expeditius consuli omnibus de rebus, ad religionis negotium spectantibus, posset.
Ut autem absens etiam aliquid in commune conferret, librum ad episcopos, et idgenus alios proceres, eo in conventu conscripsit: in quo cuiusmodi fuerit sub Pontificatu Romano status ecclesiae depingit graphice: crudelitatem exprobrat: neiam sanandi mali occasionem praetermittant, hortatur: et suam doctrinam esse Prophetarum atque Aostolorum consentaneam ostendit: denique adversus Deum frustra omnia iniri consilia docet. In hoc Pontificiorum fremitu, ac Caesaris comminationibus Melanchthon animo fuit admodum sollicito et anxio; non quidem sua, sed ipsius exitus et posteritatis causa: seque tantum non maerori, suspiriis, et lacrimis totum dedit. Lutherus igitur, ubi id congovit; crebris eum literis erexit et consolatus est. Inter alia cuiusdam [Note: * Editae peculiari libello A. 1549.] epistolae haec sunt verba Lutheri: In privatis luctis infirmior ego, tu autem fortior; contra in publicis tu talis, qualis ego in privatis. Et ego in publicis talis: qualis tu in privatis: si privatum dici debet, quod geritur inter me et Sathanam. Nam tu vitam tuam contemnis, publicae causae metuis; ego vero de publica causa satis magno et otioso animo sum, qui scio certo ipsam esse iustam et veram, denique ipsius Christi et Dei, quae non sic pallet rea peccati, sicut ego privatus sanctulus pallere et tremere eogor. Proinde pene securus spectator sum, et istos minaces et feroces papistas non huius facio, si nos ruemus, ruet Christus una, scilicet ille regnator mundi, Et esto ruat; malo ego cum Christo ruere, quam cum Caesare stare. Neque vos soli hanc causam sustinetis, certe fideliter adsum vobis gemitibus et precibus, utinam et carne liceret. Nam et mea est causa, atque adeo plus mea, quam omnium vestrum; neque ulla temeritate, aut cupiditate velgloriae vel lucri tentata: quod testatur mihi spiritus ipse: ut hactenus res satis declara vit: declarabitque


page 139, image: s169

latius, usque in finem. Quare te per Christum oro; ne ita negligas promissa, et solatia divina, ubi dicit: Iacta super Dominum curam tuam: exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum. Et quorum plenus est liber psalmorum et evangeliorum: Confidite, ego vici mundum. Es wird ia nicht fassch seyn/das weiss ich furwar: quod Christus sit victor mundi. Quid ergo victum mundum sic formindamus, quasi victorem? solte einer doch einen solchen spruch auff seinen knien / von Rom und Ierusalem holen. Et postea: Tu secundum philosophiam tuam has res ratione regere, hoc est, ut ille ait, cum ratione insanire pergis, et occidis teipsum: nec vides prorsus extra manum tuam et consilium positam causam: et quod Christus prohibeat, ne in tuum consilium aut manum, quod tamen pertinaciter velles, veniat. Tum vero publice, et pulchre, et subito perierimus. Et alia epistola: Gratiam et pacem in Christo! in Christo, inquam, et non in mundo, Amen. De apologia silentii vestri alias, mi Philippe. Ego tuas maximas curas, quibus te scribis consumi, vehementer odi. Quodsic regnent in corde tuo, non est magnitudo causae; sed magnitudo incredulitatis nostrae. Nam eadem causa maior fuit sub Ioanne Hus et multis aliis, quam sub nobis. Deinde ut sit magna; magnus est actor et auctor eius, neque enim nostra est. Cur igitur sic perpetuo, et sine respiratione te maceras? Si est causa falsa, revocemus: sin vera est, cur facimus illum in tantis promissis mendacem: qui iubet nos esse animo otioso et dormiente? Iacta, inquit, curam tuam super Dominum. His qui tribulato sunt corde prope est Dominus omnibus, qui invocant eum. Num ista in ventum loquitur, aut ad bestias proicit? Ego etiam saepius concutior, sed non perpetuo. Philosophia tua ita te vexat, non Theologia, ea quae et Ioachimum tuum, qui mihi simili cura rodi videtur. Quasi vero ista inutili cura quicquam efficere possitis. Was kan der Teuffel mehr thun / denn dasier uns todte? Obsecro te qui in onenibus aliis pugnax es, luctare contra te ipsum maximum hostem tuum qui Sathanae tantum armorum contra te ministras. Christus pro peccatis mortuus est semel; at pro iustitia et veritate non morietur, sed vivit et regnat. Si hoc verum est, quis metus est pro veritate, si ille regnat? At prosternetur per iram Dei, prosternamur et nos simul, sed non per nos. Qui pater noster factus est, erit etiam liberorum nostrorum. Ego certe pro te oro diligenter, et doleo, te pertinacissimam curarum hirudinem meas preces sic irritas facere. Ego quidem quod ad causam attinet, stupor ne sit an spiritus viderit Christus, non valde turbatus sum, imo spe meliere, quam speraveram fore. Potens est Deus mortuos suscitare, potens est et causam suam labentem servare, lapsam erigere, stantem promovere, si nos digni non erimus, siat per alios. Si enim nos illius promissis non erigimur, obsecro, qui sunt iam alii in mundo, ad quos ea pertineant? Sed alias plura, nisi quod in mare aquam porto. Christus spiritu


page 140, image: s170

suo vos omnes soltur, roboret, et doceat Amen. Si audiero rem male affectam apud vos fore, et pericitari, vix continebo quin advolem, visurus gyrum istum dentium Sathanae formidabilem, ut scriptura dicit. Ex Eremo nostraferia secunda Ioannis. 1530.
Lutheri itaque consilio et consensu a Melanchthone conscripta confessio, exhibita est Latine et Germanice in palatio Caesaris, die vicesima quinta Iunii, hora secunda post meridiem; et a cancellario Saxonis coram Carolo V. adsidentibus Ferinando, electori bus omnibus ac principibus, praelecta voce adeo grandi et sonora: ut non tantum in amplissima illa aula; sed et in area inferiori et vicinis locis exaudiri potuerit. Subscripserunt illi Ioannes dux Saxoniae Elector, cum filio Ioann. Friderico, Georgius marchio Brandeburgicus, Ernestus et F, anciscus, fratres duces Brunsuicenses et Lunaeburgenses, Philippus Hassiae Landgravius, Wolffgangus princeps Anhaltinus, et Imperii civitates duae Norinberga et Reutlinga. Ea praelecta triplex fuit sententia principum: una eorum, qui Wormatiense decretum urgendum, et armis inobedientes cogendos statuerent: altera confessionem a viris doctis et bonis examinandam: postea Gaesari pronuntiandum: tertia confutationem Protestantibus exhibendam, et totam causam Caesaris iudiciod permittendam: et in hanc plerique inclinarunt. Mandatum ergo Pontificiis Theologis, inter quos principes Ioannes Faber et Eccius; ut refutationem exhibitae confessionis adornarent. Hi acerbe multa in Protestantes scripserunt; et convicia potius, quam argumenta congesserunt. Iussi ergo retexere, in sextam usque hebdomadam ab exhibita confessione, publicatio refutationis Pontificiae dilata est.
Interea Melanchthon et Lutherus de multis controversae doctrinae partibus, et quid concedi adversariis bona conscientia possit, ac inprimis de traditionibus humanis ac cultib. proprio arbitrio electis, per literas inter se contulerunt. Lutherus etiam multis gravissime scriptis epistolis, et spiritu ac vita plenis cohortationibus, quae thesaurus sunt salutarium et efficacissimarum consolationum, principis electoris et Cancellarii illius Pontani, et collegarum praecipue animos, de communi ecclesiae et Rei publicae ac posteritatis salute et pace, et sanandis vulnerbus publicis, et avertendis ecclesiae distractionibus, ac dogmatum confusionibus, confirmavit. Ad Albertum quoque Moguntinum cardinalem, cuius praecipua tum in Imperio erat auctoritas, [Note: * Est eat. 5. op. Ien. p. 72 b.] epistolam typis excusam, in ipsis comitiis misit: qua persuadere ipsi conatur; ut, quando de concordia in religione stabilienda parum spei sit, politicam saltem pacem ab Imperatore imptret. Et eiusdem argumenti literas etiam Erasmus usdem diebus ad Campegium miserat.
Tandem confessionis Protestantium refuratio recocta et reficta, mense [Note: * die tertio.] Augusto, in Cesaris palatio, coram Imperii ordinib. publice


page 141, image: s171

est praelecta, in qua Gaesar se mansurum professus, ut idem Saxo eique coniuncti facerent, petivit. Hi cum aegre exemplum confutationis obitnuissent; et quidem sub conditione, ne ederetur, ne transscriberetur, ne quid amplius opponeretur, deprecantibus illis principibus has conditiones, Moguntinus archiepiscopus, et frater eius Marchio Brandeburgicus, atque Henricus Brunsuicensis, a Caesare petiverunt: ut sibi amicam componendi negotii rationem inire liceret. Id ubi a ca sare concessum; delecti sunt ex utraque parte primum septeni, deinde terni: qui concordiae rationes inirent. Ibi cum Saxones aliquanro plus Pontificiis viderentur largiti: lutherus ita melanchthonem monuit: De oboedientia episcopis reddita, ut iurisdictione, ac ceremoniis communibus, ut soribis: seyer ench dennech wor fur/und gebet nicht mehr/dann ihr haber ne cogamini denuo ad difficilius et periculosius bellum pro evangelio defendendo. Scio vos evangelium semper excipere in istis pactis: sed metuo, ne nos postea perfidos aut inconsiantes insimulent: si non servemus, quae voluerint. Ipsi enim nostras concessiones large, largius, largissme accipient: suas vero stricte, strictius, et strict ssime dabunt. Summa, mihi in totum displicet tractatus de doctrinae concordia: ut quae plane sit impossibilis; nisi Papa velit papatum suum aboleri. De illa confutatione id addendum: fuisse illam valde frigidam: unde Lutherus ita ad Melan chthonem: gratiam et pacem in Christo, Dominoetiam hostium suorum frisch dindurch Laudo Deum, qui adversariorum confutationem sic ineptam paravit. Christus venit et regnat, fiant sane daemones, si ita volunt, Monachi vel Nonnae quoque. Nec forma melior eos decet, quam qua sese hactenus mundo vendiderunt ador andos. Et postea: nonne egopraedixi, frustra te cruciaride traditonibus, qudo eares nimie superet captum Sophistarum. Aeterna fuit disputatio de legibus etiam apud summos viros. Et plane Apostolicum est de eis pure et certe iudicare. Nullus enim exstat auctor praeter unum Paulum, qui plene et perfecte de hac re scripserit. Quia mors totius rationis est legem iudicare, solus spiritus hic iudex est. Quid igitur Sophistae hic possent etiam ratione privatis? Welan wir haben ihm genug gethan. Tempus nunc est faciendi soli Domino, qui regat et servet vos, Amen.
In amica illa compositione delectorum, cum de invocatone etiam sanctorum ageretur: et Eccius protulisset dictum Iacobi: Invocetur nomen meum super istos pueros: Melanchthon primum respondit: postea Brentius dixit, nihil in scriptura de sanctorum invocatione exstare. Cochlaeus autem, ut causae patrocinium subiret excusavit ita: quod in Veteri Testamento sancti non legantur invocati, id ideo factum: quia tum adhuc in lymbo fuerint, non in caelis. Ibi I. Fridericus dux Saxoniae conclusit: et ad Eccium: en tibi D. Ecci dictum titum, quod ex veteri Instrumento adducebas, egregie defensum. Confessio nostratium, quam attente Caesar, Ferdinandus


page 142, image: s172

frater, principes Bavariae, ac eipiscopi quidam audiverunt, alii autem aegerrime tulerunt, translata est in linguas varias, Italicam pro Pontifice, qui Latine non adeo doctus, Hispanicam, Gallicam, Anglicam, Boemicam, Ungaricam. Apologia autem recepta non est.
Exitus tandem comitiorum iste fuit: ut cum saepius protestantes pacem a Caesare et deliberandi spatium petiissent, nihil impetrarint: confessio ipsa damnata: omnesque illi adhaerentes, nisi in integrum omnia restituerentur, in discrimen vitae ac fortunarum sint vocati: constituti etiam, ut dicebatur, exsecutores decreti a Caesara. Cum ergo Protestantibus bellum in singula momenta a Pontificiis exspectandum esset: Lutherus statim post comitia edidit, magno animo ac heroico spiritu ad suos Germanos libellum, cui ritulus: Warnung an seine liebe den eschen: quo eos hortarus est; ut pacem colerent: nec impio edicto, in persecutione verae Evangelii doctrinae, et innocentum prineipum ac ecclesiarum, armis suis iuvanda, obedirent: nec pro idolis, libidinibus, et aliis abominationibus Pontificiis propugnarent. Suae etiam partis homines, si a Pontificiis bellum ipsis nomine Imperatoris inferatur, non quidem ad arma capienda incitat: verum si armis resistant, et vim vi repellant, non velut seditiosos traduci vult et condemnari: sed velut neressariam sui et suorum defensionem suscipientes, excusat. Verum antequam ex etemo ista Coburgica cum Luthero migremus: indicandi sunt et labores eius. qui duum fuerunt generum, soriptionum vel commentationum, et precationum. Quae tune soripserit; partim supra a nobis commemoratum est: partim ipsead melanchthonem epistola indicat: Ego, inquit, taedio queque, non tantum capitis morbo, Ezechielem posui: interim minores Prophetas verto: et in hehdomada isia absolvam, Deo volente. Superest enim Aggaeus tantum et Malachias. Solatii gratia sic exerceo me in illis potius, quam laboris. De precandi autem eius ser vore haec Vitus Theodorus, qui tunc illi adiunctus Coburgi, ad eundem Melanchthonem: nullus abit dies: quin ut minimum tres horas, easque studiis aptissimas, in orationem ponat. Semel mihi contigit; ut orantem eum audirem. Bone Deus, quantus spiritus quanta fides in ipsis verbis inest! Tantareverentia aliquid petit; ut cum DEO: tanta spe et fide; ut cum patre et amico se loqui sentiat. Scio, aiebat, te patrem et Deum nostrum esse: certus igitur sum, quod filiorum tuorum persecutores sis perditurus. Quod si non facies: tuum periculum cum nostro est coniunctum: tuum hoc negotium est totum: nos adid coacti accessimus. Tu igitur desendes. In haec fere verba dum orantem clara voce procul stans audirem: ardebat mihi quoque animus singulari quodam impetu: cum sic amice, sic graviter, sic reverenter cu Deo loqueretur et inter orandum, promissiones expsalmis sic urgeret ut qui certus esset omnia oventura esse, quae peteret. Non igitur dubito: quin preces


page 143, image: s173

eius magnum momentum ad desper atam hanc causam comitiorum sint allaturae. Cumque in iis comitiis de cena Domini potissimum ac fere solum inter Lutherum, et quosdam alios esset dissensio, grara illa Pontificiis, molesta orthodoxis: Bucerus, de Saxonis et sui magistratus consensu, Augusta Coburgum excurrit ad Lutherum conciliatronis causa: nec responsum tulit incommodum: sed varie res fuit turbata. Venit eodem et Urbanus Regius, consilii exquirendi causa, ut ante [Note: * In vita Regii. A. 1531.] dictum.
Anno trigesimoprimo, submisit etiam Lutherus glossam seu interpretationem edicti Caesarei, non contra Imperatorem; sed contra principes et episcopos, belli civilis tubas: defendit ibidem egregie praecipua religionis Christianae capita: de Cenae integritate: de Ecclesia quod errarepossit: de Missa: de libero arbitrio: de iustificatione fidei absque operibus: de qua memorabile est hoc eius pronuntiatum: Ich [Note: * est f. 298. 8. 5. Ieneus.] Doctor Martinus Luther/unsers Herin Iesu Chrisrs Unwurdiger Evangelisi/ sage/ dass diesen artickes (der Glaub allein/ ohn alle Werck inacht gerecht fur Gote) soll lassen stehn und bleiben/ der Romische Keiser/ der Turckische Keiser/ der Tarterische Keiser / der Perser Keiser/ der Bapst/alle Cardinal/ Bischoffe/ Pfaffen/Monche/ Nonnen/ Konige/ Fursten/ Herin/alle Welt/ sampt alten Teufein/und sollen das hellische fes wer dazu haben auff ihren Kopff/unnd keinen danck darzu / das sey mein Doctor Luthers Einsprechung vom Heiligen Geist / und das rechte hellis ge Evangelium. Dann da stehck der artickel / den die Kinder beten: Ich glaube an Iesum Christum / gecrentziget/gestorben. Es ist ianiemands fur Onser Sunde gestorben / dann allein Iesus Christus Gottes Sohn/ allein Iesus Gortes Sohn / noch einmal sage ich / allein Iesus Gottes Sohn hatt uns von Sunden erloset / das ist gewissich war und die gantze Schrifft/ und sollen alle Teufel und Wett sich zerreissen und bersten/so ists ia war. Ist ers aber allein/so sunde weg nimpt/so konnen wire midunsern Wercken nicht sein/so ists ia unmeglich/ dass ich solchen einlgen und allein Erloser von Sunden/ Iesum / anders denn mit dem Glauben fassen unnd erlangeu moge / mit Wercken ist und bleibt er unergrissen/ weilaber allein der glaube/ fur und ehe die Werck folgen/solchen Erloser ergreiffet/so muss es war sein / das allein der glaube/fur und ohn Werck/solche Erlosung fest se/welches niches anders sein kan/dann gerecht werden/dann von Sunden erlosi/oder sunde vergeben haben muss nicht anders seyn/ dann gerecht seyn oder werden. Aber nach solchem glayben oder empfangener erlosunge oder sunde Vergebung / oder Gerechtigteit / kelgen alsdann gute Werck / als solches glaubens fruchte. Das ist unser lehre/ unnd also lehret der helligs Geist/und die gantze H Christenheyt/dabey wir dieiben in Gottes namen. Amen. hoc est, ego Martinus Lutherus, indignus Domini nostri Iesu Christievangelista, sic aio, sic sentio: hunc articulum, quod fides sola absque operibus, coram Deo iustificet, non subversum iri nec a Romano Caesare, nec a Turcico, nec a Tartarico, nec a Persico, nec a Papa omnibus Cardinalibus, episcopis, sacrificulis, monachis, monialibus, regibus, principibus, dynastis mundi, et diabolis omnibus: hune articulum inconcussum mihi relinquent nolentes volentes, et insuper ignem infernipoemium habebunt, gratiam vero nullam. Haec mihi Luthero spiritus sanctus dictat; hoc est verum evangelium. Nam


page 144, image: s174

ita habet articulus, quem iuventus Christiana pronuntiat: Gredo in Iesum Christum, crucifixum, mortuum. Iam nemo pro nostris peccatis mortuus est; nisi unus Iesus Christus Dei filius, solus et unus Iesus Dei filius, iterum iterumque dico, solus et unus Iesus filius Dei a peccatis nos redemit. Hoc est firmissimum; certissimumque, hoc clamat tota scriptura, ut ringantur et rumpantur omnes diaboli ac mumdus. Si autem ipse solus est, qui peccata aufert: nos utique non erimus tum operibus nostris: et impossibile est, ut Christum aliter, quam sola fide amplectar: operibus numquam apprehenditur. Cum autem fides sola antequam opera subsequantur redemptorem hunc apprehendat: verissimum manet: quod sola fides ante opera et fine operibus hoc faciat: quod nihil est aliud, quam iustificari, quam a peccatis liberari. Fidem deinde sequuntur bona opera, tamquam fructus. Haec est nostra doctrina: hanc tradit Spiritus sanctus, atuqe tota ecclesia Chrisliana. In hac manebimus, Amen.
Duobus illis scriptis, nempe commonefactione ad suos Germanos, et interpretatione edicti Caesarei, valdeirritavit Lutherus crabrones Pontificios: qui proinde libellum anonymum adversus ipsum ediderunt: cui acriter respondit, sub titulo: Weder den Menchser zu Oresen: et a se crimina, quorum insimulabatur, graviter removit: quod oboedientiam Caesaripraestandam negaret: quod tuba sit rebellionis ac seditionis: quod omnia, quae de moliminibus Papae scripsisset, ficta et ementita. Haec comtra vera esse evincit, multis memorabilibus Pontificiorum dictis factisque: quae in operibus [Note: * T. 5. op. Ienens p. 304. 305.] eius Germanicis: cum aliis hoc anno editis scriptis, reperiuntur. Qui secutus est annus trigesimus secundus, pacem, Dei beneficio et Moguntini atque Palatini Electorum intercessione, ecclesiis Evangelicis a Caesare impetravit, certis quidem [Note: * Refert eas Sleidan. l. 8 p. 205. sub. ann. 1532.] conditionibus Electori inprimis Saxoniae propositis. Quas ut hic ambabus, quod dicitur, amplecteretur; Lutherus literis [Note: * Exstantt. 5. Ien p. 483. 495. Ioan elect. Sax. moritur.] et ad Electorem, et ad filium I. Fridericum, qui paulo post patri successit, scriptis, serio suasit. Nam hoc eodem anno die decimo sexto Augusti rebus humanis exemptus est, pius ille Elector, et eonstanrissimus doctirinae evangelcae confessor: cuius memoriae Lutherus contionem funebrem habuit geminam: Melanchthon autem oratione parentavit: quae ideam boni principis complectitur. Anno trigesimo tertio ineunte, Lutherus per literas consolarus est cives Oschatienses, ob evangelii confessionem eiectos: ubi inter alia inquit: Oer reusiel ist der wirch in der welt/un die Welt ist seyn Hauss. Darumb wo man hinkomt/da findet man den scheutzlichen wirth deheime Respondit et electori Saxoniae super quaestione: quatenus vim virepellere liceat. Inprimis autem gravis ei intercessit controversia cum Georgio duce Saxoniae: qui iam olim et Lutherum et doctrinam eius cane peius et angue oderat. Itaque ne e sua ditione ei acceslio fieret; iuramento subditos suos voluit obligari,


page 145, image: s175

numquam se Lutheri doctrinam amplexuros: Lipsiae etiam civibus, qui iuxta Pontificium morem confessi, et cena usi essent symbo la danda curavit: quae senatui redderent. Deprehensi fuerunt sine symbolis circiter septuaginta Hi enim Lutherum consuluerunt, quid facto opus esset? Lutherus respondit: nihil agerent contra comscientiam: et quicerto crederent: integram sumendam cenam: extrema quaeque adeamt. inter alia epistolae [Note: * Tom. 6. Ien. p. 4. b.] haec sunt verba: Nun aber Hertzog Georg auch sich untersiehet/die hernil greit dess gewissens zuerforechin/were en wol werth/das man syn betroege/als einen teufels Apostel. Dux ergo Georgius, datis ad Electorem Saxoniae patruelem literis: Lurherum accusat, non solum de convicio sibi facto: sed quod suae ditionis homines ad rebellionem inflammaret. Elector ad Lutherum id perscribir: ac nisi se purget, vindicandum id in ipsum ait. Hac occasione Lutherus criminationem illam refellit: negatque se consuluisse: ut principi resisierent: sed ut patienter, etiam exilium ferrent. Tantum abesse a se; ut magistratus auctoritatem infringat; ut nemo se uno fortius eam adseruerit, aut magis illustrarit. Apostolum diaboli appellatum propter subditos: ne putent magistratus legitimi, sed diaboli esse edictos. Huic libello subiunxit epistolam, qua cives Lipsenses exules, consolatur et monet; ut praesentem fortunam moderate ferant: et simul Deo gratias agant; quivim istam mentis, atque constantiam sit ipsis largitus: non fore perpetuum hoc neque solidum gaudium adversariis evangelii; sed omnium opinione citius interiturum, et adhuc quidem omneis illorum conatus irritos fuisse: ac singulari Dei benesicio concidisse demonstrat. Submisit et minorem apologiam: in qua le purgat de his criminibus quod sit mendax, quod persidus, quod apostata: ac ceteris negatis fatetur se esse apostatam, sed beatum et sanctum, qui fidem diabolo datam non servarit: non secus ac sie Mammeluca aliquis ad Christianismum, aut magus e diaboli federe ad Christum redeat: ubi plura de monachatu. Oppugnavit et novo libello missas privatas et sacerdotum consecrationem: in qua disputationem suam cum diabolo habitam narrat: quae a Pontisiciis et sesuitis varie est exagirata: sed ipse se explicat ibidem. Ad senatum denique et populum Francofurdiensem misit epistolam: qua eos hortatur: ut caveantsibi a Zvinglii doctrina, atque instruit de confessione.
Anno trigesimo quarto Elector Saxoniae cum Ferdinando rege transegit: quam pacificationem Petrus Paulus Vergerius permoleste tulit: atque nomine Clementis Pontificis, de eo cum Ferdinando expostula vit. Hoc autem anno Lutherus docendo, scribendeo, et commentando fuit occupatus: quemdmodum bilia Germanica; ab ipso translata, et in unum corpus redacta, hocipsoanno exsucdi ceperunt; ut docet privilegium vetus, ab Electore bibliopolis datum. Prodierunt anno sequenti, tricesimo quinto: quo cepit iterum gliscere in Westphalia Anabaptistarum delirium, atque in incedium maximum erupit. Eodern trigesimo quinto anno


page 146, image: s176

rediit a pontificem in Germaniam missus Vergerius: qui Saxonem, de concilio Mantuae celebrando, interpella vit: lutherum quoque Wittenbergae convenit; deque negotio religionis cum eo egit. Scripsit Lutherus tunc contiones varias et epistolas: inter alia de modo precandi libellum popularem: praefationem in librum Urbani Regii contra Monasterienses novos Valentinianos et Donatistas. Er cum Pontifex concilium Mantuam indixisset: conscripsit aliquot dicta vel themata contra Constantiense (ipse Obstantiense vocat) concilium: consolatus est et Christianos Mittvveidenses, evangelii causa expulsos: et epistolam ad Cardinalem Moguntinum, ut ait, ultimam: sed submisit et alias. Hoc denique anno cepit Lutherus explicare publice Genesin Mosis: quem laborem una cum vita, uti ominatus sibi erat, finiit, exacto decennio.
Anno trigesimo sexto, formula concordiae inter Lutherum et Bucerum, aliosque ecclesiarum in superiori Germania doctores, de cena Domini, a Melanchthone Wittenbergae est conscripta, exeunte Maio: cuius alibi [Note: * In vita Buce ri. Video consil. Theol. Melanchth.] quoque meminimus; ut et nomina eorum, qui subscripserunt, retulimus. Hoc etiam anno Philippus Pomeraniae dux, Mariam Ioannis Saxoniae electoris, et Margaritae Anhaltinae filiam, Torgae in matrimonium duxit, benedicente novis coniugibus Luthero. Qui peractis ritibus, manum illi porrigente Philippo duce, stans aliquandiu tacitus, tenensque manum ducis, clara voce: Dominus Deus, inquit, sit tecum: et semen tuum non deficiat! Cum autem patruus Philippi Barnimus, liberos mares non susciperet: et Philippi coniguium primo quadriennio prorsus sterile esset: plane interitura ducum Pomeraniae stirps mascula est visa: sed Dei beneficio, ex voto Lutheri, dux Philippus septem ex ea coniuge filios suscepit: ac familiam illustrissimam egregie propagavir.
Sequenti anno, mense Februario, dux Saxoniae elector, cum federatis religionis nomine principib. et civitatibus, eorumque Theologis Smalcaldiae convenrum egit: principes, ut de synodo Mantuae indicta, deliberarent: Theologi, ut de doctrina conferrent. Evocatus itaque eodem fuit cum Melanchthone Lutherus: qui articulos de praecipuis controversis doctrinae Christianae capiribus conscripsit, a ceteris Theologis approbatos, in concilio, si quod futurum esset, nomine docentium in Saxonicis et coniunctis ecclesiis exhibendos. Vulgo Smalcaldicos nominant: et adiuncti sunt Augustanae confessioni, eius Apologiae atque Catechismis Lutheri.
Eo in conventu gravi periculosoque morbo correptus est Lutherus ut fere de eius vita desperaretur. Calculi id malum fuit: e quo in drem usque undecimum vesicae obstructione laboravit. Ipse tamen, improbantibus et adversantibus plerisque avehendum se inde curavit: nec consilio aut eventu infelici. Comitem se illi itineris adiunxit Georgius Stitrciades medicus, Erphordia Evocatus. Lutherus in curru testamentum fecit, in quo amicis et pastoribus legavit


page 147, image: s177

odium Papae: quemadmodum antea in aedibus Spalatini anno trigesimo hoc carmen fecit:
Pestis eram vivus, moriens ero morstua Papa.
Sed nocte, quae discessus eius diem secuta, melius habere Lutherus cepit, Tambachii; et apertis urinae meatibus, ipse Lutherus scripsit cantharos undecim se excepisse. Vicum illum locum benedictionis suae appellavit in literis. Haec valetudinis illius recuperatio, magnum artulit gaudium piis, ac Lutheri amantibus: tum inprimis Melanchthoni: quod hec epistola [Note: * Est l. 1. ep. Me lancht. pag. 28. Melancht. gais dium ex Luther. valetudine.] indicat: Toto pectore ago gratias Deopatri misericordiarum, et Domino nostro Iesu Christo, Pontifici nostro interpellanti pronobis, [Gap desc: Greek words] , quod morbi nimii periculum levare coepit Gaudeo enim ex animo, cum tuo, tum Rei publicae nomine, te reviviscere, et hanc laetitiam auget, quod iuvat exemplum vidisse, quo manifeste testatus est Deus, se hac nostram Ecclesiam respicere. Hic omniumprincipum et aliorum bonorum virorum vultus, atque congressus fuerunt hilariores, postquam allatae sunt literae tuae spem vitae ostendentes. Agnosrunt tuo ministerio lucem Evangelii rursus patefactam esse, seque id debere tibi intelligunt simuletiam prospiciunt, quantum detrimentum acciperet Ecclesia, si nobis eripereris. Ideo oprant communibus votis; ut diu sis superstes, agunt Deo gratias, quod te velut e mediu morte revocavit in vitam. Ac spero, gratam esse Deo hanc laetitiam, et gratiarum actionem. Precor Deum per Dominum nostrum Iesum Christum; ut te prorsus reftituat, ac sanet. Hic nonaum finitae sunt deliberationes de responso dando Caesaris Oratori, ad ipsius disputationem, quam de priore responso duriorem habuit, Itaque; nondum etiam Pontificio nuntioresponsum est. Duae Wirtenbergensis laudat magnitudinem animi tui, quod anstis sis in tali morbo te committtere itineri, et ex hoc antro evaseris. Ait se tuum exemplum imitaturum esse; iam enim amplius octiduum aegrotat, et cras abire constituit. Christus faciar, sit brevite videam incolumem, et restitutum bonae valetudini. Fui in maximis doloribus, et hos augebat indignitas, quod nihil opis afferrc tibi hoc locopoteramus. Excruciabant me etiam errata quaedam [Gap desc: Greek word] , quibus animadverti morbum augeri. Itaque dici non potest, quantis doloribus conflictatus sim. Sollicitudine nondum prorsus liberatus sum. Sedsi fuit [Gap desc: Greek word] ex oppilatione, iam depulsum spero omne periculum: sin ex calculi mole; tamen levius fore spero, et habebis medicum Dei beneficio prudentem et fidum, quem ut Deus adiuvet opto. Vale Smalcaldiae. 1537.
Interea Pontifex concilium a calendis Novembris ad calendas usque Maias anni sequentis producit: et Vincentiae locum adsi gnat, urbe Venetorum ampla atque copiosa, praemissis eo aliquot cardinalibus, qui initium facerent. Prae se ferebat autem seriam consultationem depurgando illo Augiae stabulo: iamque cerris quibusdam delectis id negotii dederat, remissa etiam surisiurandi


page 148, image: s178

religone et eonsilium reformationis sciri a nemine volebar. Sed diu non latuir: et simul arque in Germaniam emanavit: Lutherus lingua populari: Ioannes Sturmius aurem Latine respondet, ad emendatores ipsos oratione conversa. Lutheri libello praefixa pictura statim denotat argumentum. Nam Pontificem in sublimi solio sedentem circumlistunt aliquot cardinales; qui caudis vulpinis, ad longurios alligatis, veluri scopis, omnia sursum deorsum repurganr Et tandem reformatio illa omnis in fumum abiit; quorum artificio aut technis, satis notum est. Lutherus autem evulgavir in grariam Pontificiorum, unum de summis Pontificiae fidei articulis, nempe de donatione Constantini, cum notis et refuratione. Edidit etiam aliquot Ioannis Hussi epistolas: ad Boemos e carcere Constantiensi anno millesimo, quadringentesimo, decimo sexto missas: quibus praefationem ad spirituales, qui forte concilio sint interfuturi, prae fixit. Misit insuper ad Papam et Cardinales aliquosque praelatos, legendam de Ioanne Chrysostomo: cum praefatione et scholiis. De concordia denique illa inter Helvetiss et Lutherum epistolam misit, amice scripram, ad federatos evangelicos: in qua consensum suum declarat, et quid desacra cena credar.
Interea, quasi parum certaminum in ecclesia esset, enata est secta Antinamorum, auctore porissimum Ieanne Agricola Islebio: qui cum Luthero antea vixerat familiarissine. Dicebant illi, paenitentiam ex decalogo non docendam: et impugnabant illos; qui evangelium non praedicundum tradunt, nisi primum quassatis animis fractisque per legem. Ipsi vero statuebant, quaecumque tandem sit hominis vita et quantum vis impura, iustificari tamen eum, modo promissionib. evangelii credat. Luthero itaque rursus negotium facessitum: qui et copiose illa refutavir: docuitqi legem non datam ut iustificet: sed ut peccatum ostendat, et conscientiam rerritet. Itaque primum illam docendam: deinde evangelium: quod Mediatorem monstrat. Islebius a Luthero monitus errorem tandem agnovit, et publico scripro confessus est.
Sub idem tempus, anno trigesimo octuvo, festo Pentecostes, rectore Academiae per semestre aestivum Melanchthone, quidamm Simo Lemnius libellum edidit epigrammarum: quibus multorum et virorum et feminarum famam laesam esse iudicatum est Lutherus igitur, osor eiusmodi famosorum libellrum summus, in auctorem epistola adfratres et sorores ecclesiae Wittembergensis edita [Note: * Tom. 6. Ien. p. 533.] , acerrime invectusest, factum illud poetastri unice sibi displicere testatus. Sed auctor elapsus postea impudentissime mentiendo tam foeda atque impura scripta emisit; ut neque priorum veniam dandam ei, et quicquid accidisset, id lenius, quam nefaria ipsius vesania mereretur, omnes boni statuerent. Prodierunt hoc anno et tria symbola Oecumenica, cum Lutheri expositione: ut et alia, de quibus tomi ipsius.


page 149, image: s179

Annus trigesimus nous rursum deliberationes sollicitas et arduas de republica attulit: cum incertum esset, quid de pace apud Caesarem obtineri posset: et multi conatus iniustae oppressionis timerent. Lutherus itaque cum collegis Wittemb. scriptum composuit et edidit: de legitima, concessa, et voluntati divinae non contraria defensione. Cumque ram frequens esset in omnium ore concilii nomen et ecclesiae: lutherus de utroque librum emisit vulgari lingua: in cuius praefatione Papam dicit eodem modo ludere ecclesiam Christi indictione concilii: quo ludisicari solent canes: quibus cultri cuspide exhibeatur frustum panis, quod illi captantes manubrio percutiuntur, non sine risu spectantium. Probat in eo primum, ecclesiam non posse secundum patres et concilia reformarit deinde agit de scripturae auctoritate: de Apostolorum cocilio primo: de concilio Niceno, Constantinopolitano, Ephesino, Chalcedonensi, explicat quid sit concilium, et quae eius potestas: denique de ecclesia tractat: quid sit, et quae sit vera: quae eius signa et notae: Christianas scholas postremo affirmat esse perpetua comncilia: ac proinde diligenter conservandas: ut quae unice prosint triplici in terris hierarchiae, ecclesiasticae, politicae, et oeconomicae.
Sub exitum Smalcaldici conventus, die vicesimo quarto Aprilis, discessit e vita Georgius dux Saxoniae, nullis relictis liberis. Heres igitur fuit Henricus frater cum filiis Mauritio et Augusto institutus, sed cum conditione: ne religionis forma mutetur: sin minus, Ferdinando regi ditionem totam tribuit: donec conditio impleatur. Sed dum legati cum Henrico ea de re agunt splendidis propositis rationibus, imo aureis montibus promissis: constanter [Note: * Vide vitam Frid. Myconii.] ille se id facturum negavit; et moritur Georgius ante, quam legati redirent. Itaque praeter voluntatem suam Georgius heredem habuit: ac tanta est facta in Misnia mutatio subito: ut cum in Paschalibus feriis Lipsiae docuissent Pontificii: festo Pentecostes ibidem in sug gesto starent et docerent, Lutherus aetatis suae anno quinquagesimo sexto, et discipuli eius. Fecit Lutherus tum initium reformationis, colophonem alii addiderunt.
Anno quadragesimo decretum erat: ut Haganoae ad Rhenum convenirent Theologi: deque controversis doctrinae capitibus placide colloquerentur. Eo quoque proficiscens Melanchthon, Vinariae in morbum incidit gravissimum: adeo ut subsistere ibi cogeretur, et ad emigrationem ex hac vita, condito etiam testamento, totum se praepararit. Accurrit itaque ad eum Lutherus cum Crucigero, iussu Electoris, itinerib maximis, qua die, qua noctu. Ut primum aurem ad melanchthonem venit, misereque vi morbi absumptum vidit: cum gemitu et lacrimis, Heu, exclamat, quam pretiosum et utile ecclesiae organum, quam misere nobis est affectum, et pene interiit! et cum saltem salutasser, in genua procumbens, ardemptissime oravit: ac deinceps omne officium decum benti praestiti,


page 150, image: s180

consolando, monendo, et quandoque etiam obiurgando. Inde ipse Melanchthon ad Carmerarium [Note: * Consil. Theol. p. 393.] : Nulla oratione explicare possum, quam horribiles dolores suslinuerim, qui interdum recrudescunt. Sensi et Doctorem Lutherum excruciari animo; sed ille suum dolorem repressit, ne meum augeret. Meque erigere conatus est summa animi magnitudine, non solum consolando, sed saepe duriter obiurgando. Qui nisi ad mevenisset, mortuus essem.
Hoc eodem anno Robertus Barnus, Theologiae doctor, Londini secundo cal. Iulii, ob evangelium crematus est. Erat is Luthero notus etiam in domestica familiaritate, cum Wittembergam in legatione divortii regis causa venislet. Amici itaque sui et maityris constantis confessionem, quam dum ad rogum fuit ductus publice dixerat, cumpraefatione sua Lutherus typis ex cribendam cura vit: pastores in super peculiari scripto iterum monuit: ut mascule in usurarios ac usuras inveherentur.
Ineunte anno quadragesimoprimo, Fridericum Myconium, phthisi gravissime artenuatum, epistola [Note: * Tom. 7. Ien. Consolatur Myconium.] est consolatus: qua acerbam sibi fore vitam scribit, illo exstincto; ac prinde optat: ut sibi prius tabernaculum corpusculi exhausti deponendum sit: certoque persuasum se confirmat, treces suas exauditum iri: ut et factum. Supervixit enim Myconius postea ipsum sexennium: et Lutheri precibus acceptum id retulit. Post Pascha Dessaviae baptisatus est infanrulus masculus bernhardus Ioannis Anhaltini. Ibi super baptismo duas Lutherus habuit contiones coram aula, et fratre Anhaltini et episcopo Brandeburgico: quae exstant. Respondit etiam libello maledici ciiusdam; quem ipse nominat Hans Wurst/in quo iterum et se et doctrinam, quam prositeretur, defendit: contra Pontificios, et Pontificiorum errores refellit. Edidit quoque cobortationem ad preces adversus Turcam: et respondit viris principibus de quaestionibus Theologicis variis; ut de transsubstantiatione, de libero arbitrio, de tustific atione fidei, et aliis.
Sub id tenipus, cum Necburgi ad Salam episcopalis sedes vacaret, iussu Electoris Saxoniae, dioeceseos illius advocati et patroni, a Luthero inauguratus est Nicolaus Amsdorfius, familia natus nobili Theologus, repudiato Iulio Pfiugio, quem collegium ibi canonicorum elegerat. Introduxit illum Lutherus in episcopalem sedem dievicesimo Ianuarii, anni quadragesimi secundi. Haec res, ut multorum fuit opinio, occasionem alus motibus praebuit: et Caesarem, cui Iulius non uno nomine carus, haud leviter offendite ut alibi [Note: * Vita Amsdorfii.] dictum. Lutherus postea librum vulgari lingua edidir, cui titulus: Exemplum inaugurandi veri episcopi Christiani.
Evulgavit tunc et Alcoranum Richardi cuiusdam fratris Dominicani, verancule versum: item admonitionem fidelem de fugienda Turcarum doctrina: et, non Turcam, sed Papam esse antichristum.


page 151, image: s181

Cumque dissidium periculosum inter electorem Saxo. et Mauritium de finibus et oppidulo Wurcena, ortum esset: iamque res ad arma certo spectaret: Lutherus a proposito gravissimis rationibus principes avocavit, scriptis literis Explicuit etiam sententiam suam super themate quodam: quo ante multos annos affirmarat: belligerari cum Turca, nihil aliud esse: quam repugnare Deo, qui nos eo, tamquam flagello, verberet. Consolatus inter alia etiam est mulieres: quae abortum passae, vel fetum mortuum enixae.
Annus quadragesimus tertius ut et sequens fecundus fuit malorum causis et certaminibus. Tuncenim recruduit bellum sacramentarium, magno cum dolore Melanchthonis: quem etiam cum Luthero committere quidam conatisunt. Fuerumt enim multi [Note: *Inter eos Amsdorff.] , qui frigidam Luthero suffunderent: ac de Rhenanis ecclesiis nihilo mitius loquerentur: quam de Turcis. Itaque cum typographus Tigurinus Christophorus Froschoverus exemplum Bibliorum Tigurinorum a se excusorum Luthero misisset: monuit eum epistola; nequid posthac mitteret, a Tigurinae ecclesiae ministris profectum. Se enim nullum cum iis commercium habere: nec libros eorum vel recepturum vel lecturum. Ecclesias Dei communicare cum eis nonposse: qui iam et ipsi damnati sint, et in damnationem atque infernum alios abripiant. Se igitur, dum vivat, precibus ac libris eos oppugnaturum. Ivit autem primum in Iudaeos scriptis suis Lutherus: et eorum refutavit mendacia, praesertim blasphemum illud Shemhamphoras. Deinde iudicium et breve responsum dedit ad Caspari Schvvenckfeldii literas et librum: quem iubet ut se missum suis scriptis faciat: a choc cum responso dimittit: Increpet Dominus in te Sathan, et sit spiritus tuus, qui vocavit te, et cursus tuus, quo curris, et omnes qui participant tibi, Sacramentarii et Eutychiani tecum, et cum vestris blasphemiis in perditionem. Sicut scriptum est: Currebant et non mittebam eos: Loquebantur, et nihil mandavi eis. Rescripsit etiam ad alios, quid sibi de ceremoniis, et de excommunicatione videretur: illarum vult esse paucas et ad aedificationem: hanc vero, ut disciplinam ecclesiae utilem revocari quidem optat, sed vix sperat. Gravi insuper adhortatione iuventutem, Wittembergaetunc discentem, monuit: ut sibi a scortorum pollutione caverent: qua multi tunc infecti: imo ipse discessurum sec ecolluvione talium hominum est interminatus: ac manfit aliquandiu Mersburgae, apud principem Anhaltinum: sed ab Academia honorifica legatione revocatus, ad ordinarias operas rediit. Commentarium inprimis egregium scripsit tunc super ultima verba Davidis: in quo articulus de Trinitate, de discrimine personarum, de Christi Deitate atque humanitate
nei vosissime et planissime declaratur.


page 152, image: s182

Anno quadragesimo quarto primam partem suorum commentatariorum in Genesin finiit: in quibus passim in facramentarios inuchitur: ac vaticinatur, futurum, ut se mortuo, catervatim erumpentes Lutheranam doctrinam sint oppugnaturi. Deinde mense Septembri, brevem ultimamque suam Confessionem de Cena Domini edidit: ubi diserte exponit, quid a dignis et indignis in Goenasumatur, tum perfidem, tum praeter fidem: Zvvinglium, Oecolampadium, eorumque. discipulos, Tiguri et alibi aperte haereticos, sacramentorum hostes, aeternumque damnatos scribit. Tignrinis, ersi alii aliter faciendum statuebant, visum est respondere: id quod sequentis anni initio edita Apologia fecerunt: de qua [Note: *Vita Bulling. et Lavat. hist. sacrament.] alibi.
Illo eodem anno, die decimo septimo Novembris Geneseos enarrationem Lutherus absolvit: quae fuit postrema eius in Academia illa publica lectio: quam hisce ad auditores de cathedra conclusit: das ist nun der liebe Genesto: un er Herre Gott gebe / das andere nach mir besser machen. Ich kan nicht mehr / Ich bin schwach: orate Deum pro me, dass er mir ein guteo seltges stundtem verleyhe / h. e. haec est ergo Geneseos nostra enarratio: faxit Deus, ut alii post merectius meliusve explicent. Egoplura non possumi: vires me deficiunt: oraete Deum pro me, ut horam mortis placidam mihi largiatur.
Hoc anno in Italia sparsum fuit impudentissimum, de Lutheri obitu, plane tragico et horrendo, mendacium. Verba ex Italico [Note: *Tom. 8. oper. Ien. p. 206.] translata sunt haec:
Horrendum, adeoque inauditum miraculum, quod in aeternum laudandus Deus, in foeda morte Martini Lutheri, et corpore et anima damnati, exhibuit, in gloriam Iesu Christi, atque in emendationem et consolationem piorum.
Cum in morbum incidisset Martinus Lutherus, corpus Domini nostri Iesu Christi sibi communicari petiit; quod ubi accepit, brevi post exstinctus est. Vitae suae terminum instare ubi animadvertit; petiit, ut altari imponeretur corpus suum, divinisque honoribus affectum adoraretur. Verum horrendis erroribus finem tandem impositurus Deus, ingenti miraculo populum monuit: ut ab impietate, quam Lutherus invexisset, absisteret. Imposito enim corpore eius in sepulcrum, tantus subito tumultus et terror exortus est, ac si terrae fundamenta concuterentur. Unde qui funeri intererant, cohorrescentes obstupuere, moxque sublatis oculis, sacram hostiam in aere pendentem conspicati sunt Quare magna cum animi devotione sanctissimam illam hostiam in sacro loco reposuere. Quod ubi factum, Tartareus iste fragor audiri desiit. Sub insequentem vero noctem, strepitus et fragor priore multo impotuosior, circa sepulcrum Lutheri auditus est; qui omnes per totam civitatem trepidos, pavoreque tantum non enectos e somno excitavit. Quare cum illuxisset, sopulchrum, in quod


page 153, image: s183

detestandum Lutheri corpus repositum fuerat, aperuerunt, ubi nec corpus, nec ossa, nec ullas vestes offenderunt; sed foetor sulpureus e sepulcro exiens, circumstantes fere extinxit. Quo miraculo complures territi vitam suam emendarunt, in honorem Christianae fidei, et gloriam Iesu Christi. Hoc mendacium cum in Germaniam ad Lutherum fuisset perlatum: ipse haec ei verba sua manu subscripsit: Fateor et testor hac mea manu, ego Martinus Lutherus, me vicesimo primo Martii figmentum hoc iracundiae et furoris plenum, de morte mea accepisse, laetaque mente et hilari vultu legisse; sed detestatum istam blasphemiam, qua impudens mendacium divinae maiestati adscribitur, in ceteris me non posse non gratulabundum ridere Sathanae, eiusque squamarum Papae et complicum eius odium, quo me insectantur. Convertat eos Deus a diabolica ista malitia. Sin autem decretum est, preces meas pro peccato in mortem irritas esse; tum faxit Deus; ut mensuram peccatorum compleant, et libellis huiusmodi mendaciis scatentibus se ipsos invicem ad satietatem usque oblectent.
Edidit tunc Lutherus librum, cui titulus, contra Papatum a diabolo institutum: wider das Bapstthumb vom teuffel gestifftet: in quo de concilio a Papa indicto, et toties sublato, aliove translato: deque aliis Pontificiorum molitionibus. Ibidem Campapanum refert [Note: Tom. 8. p. 211. Germani Italis bestiae et barbari.] , cum ex Germania ad fines Italiae venisset, inclinatum obvertisse podicem et dixisse:
Adspice nundatas barbara terra nates.
Evulgavit et alia ut explicationem dicti: scrutamini scripturas: et de mundi caecitate atque ingratitudine in querelam Christi super urbem Hierosolymam. De consilio quoque Lutheri imprimis Georgius Anhaltinus passus est sibi hoc anno demandari gubernationem ecclesiae Mersburgensis, qua de re verbosius [Note: Vita dutis Georgii. An. 1546.] alibi.
Hoc tempore, quod inchoaret annum Christi millesimum, quingentesimum, quadragesimum sextum Lutherus abiit, comite inter alios Melanchthone, in patriam suam: et incolumis cum eodem reversus est. Paulo post, cum iam concilium Tridenti esset inchoatum, et consessus unus atque alter habitus, iterum eodem evocatus est a comitibus Mansfeldicis, dissidii componendi causa: quod inter ipsos erat de finibus et hereditate. Non solebat Lutherus quidem eiusmodi negoscia tractare: ut qui per omnem vitam nihil nisi sacra studia curasset: sed quia Islebii natus erat, ditionis Mansfeldicae oppido, patriae voluit hanc operam prastare. Wittembergae itaque ultima contione habita die decimo septimo Ianuarii, in viam vicesimo terrio se dedit: ac [Note: *Quo vernit d. 24. Ianuarii. Vide vitam Iusti Ionae.] Halae Saxonum hospitio Iusti Ionae usus, triduum ibi, propter aquarum eluvionem, substitit; et concioem, vicesimo sexto Ianuarii, de Pauli conversione habuit. Vicesimo octavo, qui fuit dies Iovis, Hala navigio traiecit praeterfluentem ipse cum


page 154, image: s184

D. Iona, ac tribus filiis, non sine periculo submersionis: adeo ut ad D. Ionam diceret: nonne periucundum, putas, foret diabolo, si ego tecum et cum tribus meis filiis, in aquis suffocarer? Ad fines Mansfeldicorum comitum ubi venit: ab aula centum amplius equitum comitatu exceptus; inque oppidum Islebium honorifice introductus est, valetudine admodum imbecilli et tantum non desperata: quod sibi accidere semper, cum magni quippiam aggrederetur, dixit. Sed adhibitis fomentis, mensae in cena adsedit: et a vicesimo nono Ianuarii, ad decimum usque septimum Februarii, et causam propter quam evocatus erat, egit; et in teplo aliquoties docuit, cena Domini bis usus, quin et duos sacro ministerio publice initiavit. Domi vero super mensam colloquia habuit, pietatis plena; precesque quottidie devote dixit.
Vespera illius diei, quamvis erat imbecillior, prandit tamen cum reliquis atque caenavit. Inter cenandum variis de rebus locutus, hoc etiam inter alia interrogavit: num in illa sempiterna vita simus alter alterum cognituri? cumque alii averent ex ipso scire: quid, inquit, accidit Adamo? numquam ille viderat Evam; sed cum eam formaret Deus, altissima quiete sopitus dormiebat: expergefactus autem, cum illam videret, non rogat: quae sit, aut unde veniat: sed carnem esse de sua carne dicit, et os de suis ossibus. Qui vero sciebat istud? nimirum Spiritu sancto plenus, et vera Dei cognitione praeditus, ita pronuntiabat. Ad eundem modum, nos etiam in altera vita renovabimur per Christum: et parentes, uxores, liberos, et quicquid est, multo perfectius agnoscemus: quam tunc Evam Adamus cognovit. A cena, cum divertisset precandi causa, sicuti consueverat, cepit augeri dolor pectoris. Ibi monitu quorundam usus est cornu monocerotis ex vino: post in minori lectulo hypocausti per unam et alteram horam suaviter dormit; cum evigilasset, in cubiculum ingreditur, et ad quietem iterum sese componit, salutatisque amicis, qui aderant, orate, inquit, Deum; ut Evangelii doctrinam nobis conservet. Pontifex enim et concilium Tridentinum mira moliuntur. Haec ubi dixit, facto silentio dormit liquandiu, sed urgente vi morbi, post mediam noctem exitatus, queritur de pectoris augustia, et praesentiens iam instare vitae finem, his omnino Deum verbis implorat: Pater mi caelestis, Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, Deus omnnis consolationis, ago tibi gratias, quod filium tuum Iesum Christum nihi revelasti, cui credidi, quem sum professus, quem amavi, quem celebravi, quem Pontifex Romanus et reliqua impiorum turba persequitur, et afficit contumelia: rogo te, mi Domine Iesu Christe, suscipe animulam meam: mi pater caelestis, etiamsi divellor ex hac vita, licet corpus hoc mihi sit iam deponendum: certo tamen scio, me


page 155, image: s185

tecum esse permansurum in sempiternum, neque posse me tuis ex manibus a quoquam avelli. Addidit et dicta: Sic Deus dilexit mundum: ut unigenitum suum filium daret; ut omnis, qui credit in cum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et ex Psalmo sexagesimo octavo: Deus noster Deus salvos faciendi, et Dominus, est Dominus educendi exmorte: postea medicamento quodam exhibito, cum id absorbuisset; ego, inquit, hinc abeo, spiritum meum iam reddam Deo: et cum dicto celeriter tertium: pater in manus tuas commendo spiritum meum: redemistime Deus veritatis. Hic tamquam dormiturus e vita discedit, nullo cum corporis, qui quidem animadverti potuit, cruciatu. Cumque D. Ionas ac Caelius inclamarent: reverende pater, morierisne per Christum in confessione eius doctrinae, quam hactenus annuntiasti, constanter? Respondit ita, ut exaudiri posset, Ia: quae vox postrema eius fuit. Sic in patria sua, quam multis annis non viderat, obiit cum gemitu multorum, die decimo octavo Februarii; qui Concordiae in Fastis adscribitur, sub horam terriam matutinam, anno aetatis suae climacterico magno. Islaebii postero die exsuviae loculo stanneo impositae funebri pompa in templum delatae sunt; ubi contionem habuit Iustus Ionas. Et quamvis Mansfeldici comites cupiissent in sua ditione sepultum corpus: tamen postulante ita Electore Saxon. Wittembergam id remiserunt. Ibi quacumque deductum funus fuit, et honorifice est exceptum, et cum luctu comitatum ad fines territorii: donec vicesimo secundo Febrarii post meridiem Wittembergam delatum; et tanta cum frequentia, principum, comitum, nobilium, studiorum gratia ibi agentium, et plebis, quantam oppidum illud vix aut raro vidit, in templum arci contiguum deportatum. Ibi finitis usitatis funebribus, Pomeranus contionem habuit coram non paucis hominum milibus: a qua Melanchthon cum singultu et lacrimis plurimorum perora vit. His peractis Magistri aliquot, viri docti, in tumulum sandapilam demiserunt, prope suggestum; e quo tot praeclaras et sanctas contiones coram principibus, electoribus, et ecclesia Christi habuerat In tabula supra laminam aeneam in qua eius effigies viva, haec leguntur carmina:
Continet hic tumulus Martinimembra Lutheri:
Nosse sat hoc fuerat: sed tamen ista lege.
Iuxta effigiem haec sunt.
HIc prope Martini rursui victura Lutheri,
Inparvo tumulo molliter ossa cubant.
Quae prius horrendis errorum pressa tencbris;
Atque operum obscura nube sepulta fuit,
Hoc monstrante iterum patefacta est gratia Christi;
Quaeque Deo acceptos nos facit esse, fides.
amque superstitio cum regnum caeca teneret:
Et premeret longo dogmata vera situ:


page 156, image: s186

Ille Dei afflatu monitus, verboque vocatus,
Lucem evangelii sparsit in orbe novam.
Instructusque tuba Paulinae et fulmine linguae,
Exploso, cepit vera docere, dolo.
Utque agnum in media Baptista ostendit eremo,
Qui pia pro populi victima labe foret:
Sic quoque monstravit te, maxime Chrsite, Lutherus;
Cum totus tenebris obrutus orbis erat.
Et Legis tabulae, quas in Sinaide Moses
Allisas fregit rupe, propheta Dei;
Quid distent Evangelio: quod pectora sanet;
Conscia quae culpae terruit ira Dei:
Hoc prius amissum discrimen reddidit orbi;
Essent ut Christi munera nota magis.
Arguit Ausonii fraudes atque impia regna
Pontisicis, poulo quae nocuere Dei.
Pollutasque monens vitare idola per aras,
Ad verum adduxit corda levata Deum.
Magnanimusque, Deo, cursum, servante, peregit:
Infidias contra multiplicesque minas.
Tandem ex hac vita tranquilla morte vocatus:
Ardua propitio venit ad astra Deo.
Sen??it ubi coram felicia gaudia Christo:
Veraque post obitum praemia vivus habet.
Grata Deo tanto sit pro doctore futura
Aetas; quae Christi dogmata vera sciet:
Atque oret precibus, Deus hanc, quam praebuit orbi,
Lucem evangelii servet ut ipse sui.
Decessit in patria sua Isleben,
anno a natali Christi MD XLVI.
die Februaroi XVIII.
anno aetatis suae LXIII.
Academia Witteberg. ut filia patria dilecto F. C.
In lapide.
MARTINI LUTHERI S. THEOLOGIAE D. CORPUS H. L. S. E. QUI ANNO CHRISTI M. D. XLVI. XII. CAL. MARTII EISLEBII IN PATRIA S. M. O. C. V. ANN. LXIII. M. III. D. X.
Exstant et aliorum epicedia in eum atque epigrammata: de quibus haec adiungimus.


page 157, image: s187

PHILIPP. MELANCHTH.
Occidit omnigena venerandus laude Lutherus,
Qui Chrisium docuit non disbitante fide.
Ereptum defiet vero hunc ecclesia luctu:
Cuius erat doctor, verius imo pater.
Occidit Israel praestans auriga Lutherus:
Quem mecum sanus lugeat omnis homo.
Nunc luctumque suum lacrimoso carmine prodeit:
Hoc etenim orbatos; fiere, dolore decet.
Theod. Beza.
Roma orbem domuit; Romam sibi Papa subegit:
Viribus illa suis, fraudibus iste suis.
Quanto isto maior Lutherus, maior et illa:
Isium, illamque uno qui domuit calamo!
Inunc! Alciden memorato Graecia mendax:
Lutheri ad calamum fer rea clava nihil.
Ioann. Maior
Lutherus decimum confecit strage Leonem:
De clava noli quaerere; penna fuit.
Ioachim. a Beust.
Insua concessit quo tempore fata Lutherus;
Mortuus est purae relligionis apex.
Mens it ad astra, die cui dat Concordia nomen:
Lutherum in caelum quae comitata redit.
Huit quia successit lacera Discordia veste;
Dapopulo Eliae pallia, Christe, tuo.
Hicergo cursus fuit, atque haec meta laborum Lutheri: cuius obitus cum Melanchthoni nuntiatus esset, haec repetiisse e sacris verba dicitur: occidit currus et auriga Israelis! fuitque Melanchthoni eius mors inprimis luctuosa Nam cum eo annis vigintiocto coniunctissime vixerat: cum ob eximias virtutes vere edilexerat: atque in illustranda evangelii doctrina fidelem se ipsi socium et adiutorem praestirerat. Etsi enim rempora fuerunt tunc ad distractiones proclivia, hominumque levitas dissidiorum cupida: tamen, cum alter alterius vitia nosset; numquam inter eos simultas exstitit; ex qua animorum alienatio, aut divulsio consuetudinis subsecuta sit. Quae aurem quantaevereip. procellae in Germania post obitum Lutheri ortae sint: prohdolor in vulgus notum est! et constat ipsum Lutherum saepe dixisse: se vivente, propitio Deo, bellum in Germania non futurum: se autem mortuo videret posteritas. De doctrina item Evangelii hoc oraculum edidit: Haec inquit, perdent Christianam religionem: primum oblivio beneficiorum ab evangelio acceptorum: deinde securitas, quae iam passim et ubique regnat:


page 158, image: s188

postremo sapientia mundi, quae vult omnia redigere in oraenem, et publicae tranquillitati impiis consiliis mederi.
Fuit sane summi huius viri ingenium acre et sagax; animus ingens et excelsus: in veritate agnita constans: a cuius confessione nec minis nec pollicitationibus ullis potuit dimoveri. Ferunt aliquando Pontificiorum quendam exalio quaesiisse: cur hominios non ostruitis auro argentove: quo minus ita invehatur in Remanenses? respondisse alterum: Hem Germana haec bestia pecuniam non curat. Fortitudinis etiam singulare argumentum ac specimen reliquit in illo, de quo ante, conventu Augustano: quando ex sua eremo ita ad Spalatinum: Furere isthic et fremere reges, principes, populos, adversus Christum Domini, felix omentputo, ac multo muelius, quam si blandirentur. Sequitur enim; Qui habit at in caelis ridebit eos. Hoc autem principe nostro illos ridente: non video cus nobis flendum sit a facie eorum. Ridet enim non sui, sed nostra gratia; ut et nos postius fidentes, rideamus inania eorum consilia, in tantum est opus fide, ne causa fidei sit sine fide. Sed qui coepit hoc opus, is coepis certe absque consilio et studio nostro. Idem hactenus protexit; et gubernabit supra et praeter nostra consilia et studia, ille ipse est, qui perficiet eabsolvet idem, extra et ultra nostra consilia et studia, de quo nihil dubito Scio et certus sum, cui credo, qui potens est facere supra quam nos petimus et intellgimus. Etiamsi Philippus cogitet et cupiat cum facere infra et intra suum consilium, ut liceret ei gloriari. Certe sic oportuit fieri, sic fecissem ego, Nem es mus nicht heissen/sic ego Philippus, das Ego ist zu germg/es heist sic, Ego ero qui ero, hoc est nomen eius, Qui ero, Man sihet nit wer er ist/aber er wirde sem/so werden wirs schen. Sed haec verbose satis, tu esto fortis in Domino, et Philippum meo nomine exhortare saepe, ne fiat Deus; sed pugnet contra illam innatam, et a Diabolo in paradiso implantatam nobis ambitionem divinitatis, ea enim non expedit nobis Evam et Adam divinitas exparadiso exstrusit, nosque ipsa sola exturbat et textra pacenm trudit.. Wir sollen menschen und nacht Gott seyn/das ist die summe/Es wird doch nicht ant ers oder ist ewige Unruhe und hertzenteidt unter lehn, Martyrium non semel sibi exoptavit: ut cum Augustam iret anno decimo octvo, ad Melanchthonem suum dulcissimumque ita scrseit [Note: *T. 1. ep. p. 85. A. 1518.] : Tu agevirum, sicut et agis, et adolescdntes rectadocet ego pro illis et vobis vado immolari: si Deo placet: Malo enim perire; et quod unum mihi gravissimum est, vestra dulcissima conversatione carere in aeternum, quam utrevocem bene dicta, et sudiis optimis perdendis occasio fiam. Et alibi [Note: *T. 1. ep. p. 297. A. 1 520. Vide T. 2. ep p. 340.] ad Spalatinum: Mallem me, quod saepius dixi, in solis Romanistarum manibus periore: ne Carolus cum suis in hanc causam involveretur. Scio quae miseria Sigismundum Imperatorem post occisum Huss consecutasit: ut nihil deinde prosperum habuerit; sine prole obierit: et filius etiam filiae, postea Ladistaus perierit: et in generatione una deletum sit nomen eius: uxor vero


page 159, image: s189

Barbara infamia reginarum evaserit: et alia quae te nosse credo. Si tamen ita fieri oportet; ut et ego non modo pontificibus, sed et gentibus tradar: fiat voluntas Domini, Amen: et iterum ad Lampertum Thorn captivum: Tibitoto corde congaudeo et gratulor gratias agens fidelissimo Salvatori nostro domino Iesu Christo, qui mihi non modo verbum suum et spiritum nosse, sed et incrementum gratiae tam opulentum et magnisicum in vobis videre donavit. Me miserum, qui primus ista docuisse iactor, et novissimus et forte numquam vestrorum vinculorum et ignium particeps esse dignus sum. Vindicabo tamen hanc meam miseriam et consolabor me, quod vestra vincula mea sunt, vestri carceres et ignes mei sunt, sunt vero dum et ea confiteor et praedico, vobisque simul compatior et congratulor.
Patefecit Deus per Lutherum et reliquos [Gap desc: Greek words] atque illustravit doctrinam ecclesie necessariam, de Mediatore, de iustificatione hominis, de discrimine legis et evangelii, de cultu Deo placente, de invocatione et aliis. Saepe deplorans impias compellationes mortuorum, dixit: multas esse causas, propter quas exsecranda sit illa invocatio, praecipuam tamen hant: quod profana illa consuetudine obscuratum sit testimonium de divinitate Christi: cui scriptura Prophetica et Apostolica iubet tribui honorem in vocationis. Ista idola sunt; quae Barbarum Turcae acinacem in nostras cervices acuunt: nec desinet is fundere nostrum sanguinem, nisi pia fuerit susceptaemendatio. Quam enim impia sint haec quis non agnoscat? quae Pontificii in suis templis sonant:
Maria, mater gratiae,
Tu nos ub hoste protege,
In hora mortis su scipe.
Et:
Sancta Dorothea, cor mundum in me crea:
sancta Catharina ab aestu mundi transfer nos ad amoenae
Paradisi: aperi ianuas Paradisi.
Ut autem caelestis docttina ad posteritatem quoque propagaretur: transtulit magno et longo cum labore et studio e fontibus suis in Germanicam linguam scripta Prophetica, et Apostolica plane et perspicue: ut interpretatio quandoque commentarii vice esse possit. Huius laboris et difficultatis ipse passim meminit, ut ad Wenceslaum Lincum: Nos iam in Prophetis vernacula donandis sudamus. Deus, quam molestum et quantum opus. Hebraicos scriptores cogere Germanice loqui, qui resistunt, quam Hebraicitatem suam relinquere volunt, et barbariem Germanicam imitari. Tamquam si Philomela cuculum sogatur, deserta eleg antissima melodia, unisonam illam vocem detestans, imitari. Et iterum ad Spalatinum [Note: *Tom. 2. ep. p. 183. b.] : In transferendo Hiob tantum est nobis negotii ob styli grandissimi granditatem, ut videatur multo impatientior translationis nostrae esse, quam fuit consolationis amicorum, aut certe perpetuo vuit


page 160, image: s190

sedere in sterquilinio. Nisi forte id voluit auctor librieius, ne unquet transferatur: ea res moratur praela in hac tertia parte Bibliae. Usus autem est in isto labore opera et consilio collegarum, quos alibi nomina vimus: ut iudices in obscuris et restes suae fidei haberet. A Spalatino petiit [Note: *T. 2. ep. 171. Matth. conc. 13. de vita Lutherip. 153.] ut er aula mitterentur gemmae: utque ipse nomina et discrimina indicaret bestiarum quarundam et avium rapacium, item reptilium et insectorum. Curavit domi suae mactandas pecudes, vitulos, vervecesque; atque partium nomina ac proprias appellationes a lanionibus didicit: saepe ut ipsemet fassus, cum Philippo, Aurogallo, aliis, totos quatuordecim dies in interpretatione unius vocusae aut lineolae haesit. Conventus autem illius ratio haec fuit: praesidebat Lutherus in monasterio cum Bibliis Latinae translationis veteris, et sioa nova, cui semper habebat adiuncta Hebraeica: Melanchthon afferebat textum Graecum: Cruciger cum Hebraeo Chaldaicum: alii Professores habebant Rabinos: et accedebat quilibet praemeditatus. De loco vertendo fiebat sententiarum exploratio et collatio: tandem concludebatur. Sed correxit ipse Lutherus ante obitum primam editioem: quem ad modum dies diem docet: Pro hoc labore deberur perpetua gratia, cum et ecclesiae profit: et fontium ignaros erudiat: imo ipsos eruditos delectet collatio. Reprehensus tamen est hic labora Vicelio, a Staphylo apostara et aliis Romani praesulis mancipiis.
Ad hunc laborem adiunxit et ipse multas enarrationes eruditas: de quibus Erasmus scripsit: in uno folio commentariorum Lutheriplus solidae Theologiae contineri: quam in multis prolixis scholasticorum et aliorum similium scriptis. Germanicam certe linguam exornavit plurimum et locupletavit: vertit e Latino, quae verti non posse putabantur: ac signi ficantissimis usus est verbis, maximeque propriis: ut unica voce rem non numquam ob oculos ponat. De Pontifice scribit: quem ad modum missam etiam pro mortuis applicari iusserit: et ait cum penetrasse cum sua missa non solumper omnes orbis angulos, verum in ipsum eriam pargatorium: ibi utitur verbo, quod strepitum significat: ist hinnunter gerampele in die helle Item beutel rescher vocat indulgentiarum mangones, et talia sexcenta in Germanicis eius scriptis. Verissimo igitur elogio a magno Sturmio ornatus est, quo ita de eo: Lutherus quasi magister exstitit nostri sermonis: sive puritatem consideres: sive copiam. Principum consilia: civitatum iudicia: scribae omnes: omnes legati: ac iureconsulti Germanici hanc laudem homini tribuunt Theologo. Causam certe ipse defendit et iustam et necessariam: quae per se meretur victoriam: sed certe oratoriis lacertis sua misit tela argumentorum. Si haec religionis restitutio non esset: si nullae contiones eius exstitissent: si nihil scripsisset aliud: quam ea, qua in vetere et novo Testameto translata divulgavit: tamen summa eius et perpetua in hoc labore deberet exstare gloria. Si enim huius Germanicae translationi ceterae Graecorum,


page 161, image: s191

Latinorum, aliorumque comparentur: cedere cogentur: perspicuitate, puritate, proprietate: similitudine Hebraicae originis. Crede ut Appellem nemo legitur pictorum superasse: ita ne scriptorum quidem quisquam Lutheri conversionem poterit vincere.
Rem aggressus est humanis viribus, ut omnibus [Note: * Vide vitam Crantzii.] videbatur maiorem: nec line periculo: Sed non est consilium, non vis ulla contra Dominum: qui adversus hostes omnes et vivum et mortuum mirabiliter defendit. Vivus adversarios liabuit potentissimos, vaferrimos; et verbo dicam, totum Antichristi regnum: nec solum palam et bullis et scriptis cum oppugnatunt Pontifex episcopi, Academiae, aliique sophistae, sed etiam clam veneno, sica, sclopetis, atque aliis modis deletum ipsumiverunt De insidus vitae eius structis notum est: et ipsemet his confirmat [Note: *Tom. 2. epist. p. 270.] : Est hic apud nos Iudaeus Polonus missus sub pretio bis mille aureorum; ut me veneno perdat, ab amicis per literas mihi proditus. Doctor est medicinae, et nihil non audere, et facere paratus incredibili astutia et agilitate, quem hac hora iussi capi, nescio quid adhuc suturum sit. Haec nova. Ad Spalatimum scribit [Note: * Tom. 2. epist. p. 271.] , plutes fuisse: quos noluerit tor queri: cum sponte prodere nollent: a quibus essent submissi: sed egisse, ut liberi dimitterentur. Addit tamen: quam vis persuasissimus sim ipsum fuisse quem mihi prodiderant, adeo omnia symbola consentiunt. Et quid mosliti sint Pontificii, indicant verba Aleandri Pontificii legati: de quibus Lutherus: Scribit Spalatinus, Aleandrum fuisse ausum dicere; etiam si vos Germani, qui minimum omnium dependitis aeris romano Pontifici, iugum servitutis Romanae excusseritis, tamen curabimus, ut mutuis cadib. abiumti vestro cruore pereatis Iam de fabulis et mendaciis ipso vivo sparsis, quid dicam aut scribam? De patria primum ac parentibus: fuisse eum Boemum, haereticis, quos ipsi vocant parentibus natum Deinde reprehenderunt promotionem eius Wittembergae factam, ac variis deformarunt men daciis: exemplo sit, quod scribit ad Spalatinum: Ferdinandisive legatus, sive quid aliud, apud me fuit, visurus quid hominis essem, et quid agerem. Aiebat apud Dominum suum mihi famam esse paratam; quod armatus stipatusque procederem, scortis, aleis, tabernis vacarem: ac nescio quibus aliis honoribus in aula eadem fulgerem. Sed ego mendaciis satis sum adsuetus. Quoties dictus fuit ad Boemosfugisse? quoties obiecta ei scandala ex scriptis orta? quoties audiit principum adulator? quoties seditionum tuba? De [Gap desc: Greek word] autem ipsius et vehementia vertus est cantilena: unde ipse [Note: *Tom. 2. ep. p. 6.] : Omnes ferme in medamnant mordacitatem: sed mihi idem sensus est, qui tibi; scilicet Deum forte hoc modo revelare hominum figmenta. Video enim ea, quae nostro saeculo quiete tractantur, mox cadere in oblivionem, nemine ea curante. Et alibi [Note: *Tom. 1. epist. p. 292.] :


page 162, image: s192

Non tamen negare possum; me esse vehementiorem, quam oporteat: quod cum illi non ignorent, canem irritare non debuerunt. Quam sit dissicile calamo et stylo temperare: vel ex te ipso discere potes. Hoc enim est, cur in publico versari semper indignatus sum: quoque magis indignor; magis contra votum involvor: idque non nisi atrocissimis criminibus, in me et verbum Dei grassantibus: quibus sit, ut si nec calore nec stylo raperer: tamen indignitate rei ad arma queat move ri vel saxeus animus: quanto magis ego, qui et calidus sum, et stylum habeo non penitus obtusum. His monstris ultra modestiae decorum feror. Allegat ibidem et exemplum Christi, qui Iudaeos vocet generationem adulteram et perversam, progeniem viperarum, hypocritas, silios diaboli: deinde Pauli, qui canes, vaniloquos, seductores, indoctos: imo qui Act. 13. sic invehatur in pseudoprophetam; ut videri possit insanus. Haec ipse: sed et Erasmus saepe dixit: Deus dedit huic postremae aetatipropter morborum magnitudinem acrem medicum: et Carolus Imper. Wann die pfaffen from weren/so dursftenste keines Luthers/h. e. si sacrificulifrugi essent, nullo indigerent Luthero. Ad ista omnia accesserunt et rentationes spirituales, atque Sathanae colaphi et terriculamenta. Coburgi cum subsiteret: apparuerunt ipsi aliquoties faces ardentes: a quarum conspectu pessime habuit: adeo ut fere deliquium animae fuerit passus. Sed adhibitis tum medicamentis, tum lectione epistolae ad Galatas, malum levavit: et ad eos, qui aderant; venite, inquit, in contemptum diabolipsalmum de profundis quatuor vocibus cantemus. In horto eriam domi sne apparuit ei diabolus apri nigri forma: sed ipseneglexit.
Post obitum, in bello illo Germaniae fatali, parum abfuit: quin et in cadaver eius saevitum sit. Nam cum Wittemberga Carolo victori se dedidisset: Caesarque visendi causa oppidum ingressus esset: Hisqpani in templo arcis in sepulcrum Lutheri insultarunt; et effodere voluerunt: sed ausi id non sunt. Nam cum Caesar sepulcro Lutheri insisteret: et Hispani corporis effossionem atque concremationem impense urgerent: Carolus V. side dignis restibus id referentibus, dixit: Sinite ipsum quiescere, usque ad diem resurrectionis, et iudicii omnium.
Ceterum initio quidem ne ipsi Luthero in mentem venit facere, quod fecit: imo quid anno vicesimo adhuc in animo habuerit ex istis [Note: *Tom. 1. epist. Luth. p. 230. b.] liquet: quam possum humilime offeram silentium, modo ceteri quoque sileant, ut nihil videar omittere, quod in me adpacem quoque modo facere possit, desiderandum: id quod semper facere paratus fui. Parabo itaque haec [Note: *Libellum et epistolam deprecatoriam ad Pontificem.] ante omnia propediem: si eveniet, quod speramus; bene factum est: sin aliud erit, id quoque bonum erit, quia Domino placitum erit. De abitu etiam ut supra attigimus, saepe cogitavit: quemad modum ad eundem Spalatinum scribit: nisi venissent heri literae tuae, iam parabam recessum, mi Spalatine: sed et adhuc sum in utram vis partem paratus: et postea: ego si hic mansero; multa dicendi


page 163, image: s193

scribendique libertate carebo: si iero, totum effundam, et vitam offeram Christo. Profecit autem magis magisque in veritate; ut ut ex quibusdam non statim potuerit se extricare. Nam, de invocatione sanctorum anno decimo octavo ita sensit [Note: *Tom. 1. ep. P* 130. b.] : mi Spalatine, non suit mens mea unquam: vener ationem sanctorum esse superstitiosam: neque invocationes eorundem, pro oausis vel corporalissimis. Hoc enim sapiunt haeretici illi, vicini nastri, Pighardi in Boemia Melius enim a Deoper sanctos eius impetramus, quaecumque tandem bona (quippe cum sint omnia utique dona Dei) quam quod per Magos et maleficos apud diabolum quarantur, sicut plurimi solent Sed id volui scil, superstiriosum, imo et impium, atque perversum esse: apud Deum et sanctos implerare tantum ea, quae corporis sunt: nihil prorsus curare ea, quae animae et salutis, imo voluntatis Dei sunt: quasi obliti, aut increduli simus verbi eius, qui dicit: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis: imo ubique Christus corpora, et ea, quae corporis sunt, ut vilissima contenere docet. De adoratione in sacramento ita scribit [Note: *T 2. ep. p. 72.] : Dico liberum esse Christum adorari et invocari sub sacramento. Neque enim peccat, qui non adorat: neque peccat, qui adorat, De coe na vernacule administramda haec scribit [Note: *T. 2. ep p. 243.] : Missam vernaculam opto enagis, quam promitto: quod impar sim huic operi, quod musicam simul et spiritum desiderat. Interim permitto quoslibet in suo sensit abumdare, donec alia Christus dederit. Celebravit tamen vernacule prmum anno 25. ut ipse ad I Langum [Note: *Tom. 2. epist. p. 301. b.] et ministros Erphord. Numc iam principis mandato elaboratur, crastina Dominica [Note: *Fuit. 20. Trinit.] publico experimento tentabitur in nomine Christi Erit autem missa vernaculapro laicis: quottidianus vero cultus latinus erit, coiunctis lectionib. vernac ulis: ut haec bre vipublic is exemplarib perspiciet is. Psalmos quoque vernaculos introduxit: qua de reita ad Spalatinum [Note: *T. 2. ep. p. 239] , anno vicesimo quarto: consilium est, exemplo Prophetarum et priscorum Patrum etclesiae, psalmos vernaculos condere pro vulgo, id est spirituales cantilenas: quo verbum Dei vel cantu inter populos maneat. Quaerimus itaque undique poetas. Cum vero tibidata sit et copia et elegantia linguae Germanicae, ac multousu exculta: oro ut nobiscum in hac relabores; et tentes aliquem Psalmorum in camilenam transferre; sicut hic habes meum exemplum. Velim autem novas et aulicas voculas omitti: quopro captis vulgi, quam simplicissima, vulgatissimaque: tamen munda simul et apta verba canerentur. Deinde sentetia perspicua, et psalmis quam proxima, redderetur. Libere itaque hic agedum: et accepto sensu, verbis verlictis, per alia verba commoda vertendum. Ego non habeo tantum gratiae: ut tale quid possem, quale vellem. Itaque temptabo, situ vel Heman, vel Assaph, vel Iedithum sis. Multa etiam vere et gravirer dixit docuitve: ut de sacra scriptura et eius auctoritate: solis canonicis libris debetur sides, ceteris omnib, iudicium. De bonis operibus: ut fructus non faciumt unquam arborem. ita opera numquam faciumt bonum virum. Sed e comtra facta arbore scquumtur necessario fructuseita facto primum bono viro, sequuntur


page 164, image: s194

bona opera, non ut bonum faciant; sed ut bonum esse testentur. De verbo sacramentis, et ministris: nos plant atores et rigatores sumus, verbum vitae et sacramentum salutis ministrantes: sed incrementi datores non sumus. De iustitia nostra: Tu domine Iesu es iuslitia mea, ego autem sum peccatum tuum: tu adsumpsitimeum, et dedisti mihituum: adsumpsisti, quod non eras et dedisti mihi, que non eram De ceremoniis: ego sane nullas ceremonias damno, nisi quae pugnant cum evangelio. De Mose: quemadmodum mundi sapientes dibcunt: Homerum esse patrem omnium poetarum, fontem, imo Oceanum, omnis eruditionis, et sapientiae, et eloquentiae: sic noster Moses fons et pater est omnium propherarum et librorum sacrorum, id est sapietiae et eloquentiae caelestis. De literarum studiis: Egopersuasus sum, sine libterarum peritia prorsus stare non posse sinceram Theologiam: sicut hactenus ruentibus et iacentibus literis, miserrime et cecidit et iacuit. Quin video, numquam fuisse insignem factam verbi Dei revelationem. nisi primo, velut praecur soribus Baptistis, viam pararit surgentibus et fiorentibus linguis et literis. Er alibi: vehementer et toto caelo errare censeo: qui Philosophiam et naturae cognitionem inutilem putant Theologiae. De tentationibus ita monet: Tentatos fide et spe hoc modo solarer, primum ut solitudinem caveant, sed semper comversentur cum alis, de Psalmis et scripturis consabulando. Deinde quamquam est difficillimum facere tamen praesentissimum est remedium, sisibi persuadere possent, certo esse cogitationes has non suas, sed Sathanae, ideo annitendum summo conatu, ut ad alia cor vertatur et tales cogitationes illi relinquant. Nam eis immorari, vel cum eis pugnare, ac velle superare, autfinem earum exspectare, est eas irritare et roborare, usque adperditionem, absque ullo remedio. Das beste ist/ fallen sie eyn/so lasse sie wider auss fallen/vud nicht lange nachdencken oder disputiren, wer das nit thut/dem ist nit zurathen. De phreneticis et morionibus hoc eius fuit iudicium. Dephreneticis sic sentio, omnes moriones et quicumque usu rationis privantur, a daemonibus vexari veloccupari, non quod damnati sint ideo sed quod variis modis Sathan homines tentat, alios gravius alios levius, alios brevius alios longius. Nam quod Medici multa eiusmodi tribuunt naturalibus causis, et remediis aliquando mitigant, sit quod ignorent quanta sit potentia et vis daemonum. De Augustanis com tiis, quorum recordatione se non delectari scripsit [Note: *Tom. 1. epist. Melanch. pag. 408. ad I. Obernburgerum Tom. 5. op. Ien. pag. 280.] Melanchthon, cum ibi tristi et atroci sententia damnati fuerint evangelici a Carolo V. cui subscripserunt quinque Electores, principes ecclesiastici triginta, saeculates viginti tres: Abbares viginti duo: Comites et Barones triginta tres: civitates liberae triginta novem: de illis ergo comitiis ita sensit Lutherus: etsi multis sumptibus nihil videtur Augustae actum, sic tamenego sentio, etiamsi duplo plures essent facti sumptus, satis tamen responderet illis confutatio illa publica Sophistarum et in vidorum: qui ita nostram doctrinam deformarunt


page 165, image: s195

mendaciis, quasi nulla tetrior unquam audita esset. Br ntius item statuit: omnium comitiorum, quae illa memoria celebrata, sumptus non esse satis dignum pretium pro tanto confessionis et eius Apologiae thesauro.
De S Cenae negotio haec scribit: Hoc diffiteri non possum nec volo, quod si Carolostadius aut alius quispiam ante quinquennium mihi persuandere potuisset, in sacramento praeter panem et vinum esse nihil, ille magno beneficio me sibi devinctum reddidisset. Gravibus enim curis anxius in hac excutienda materia multum desudabam, omnibus nervis extensis me extricare et expedire conatus sum, cum probe perspiciebam hac re Papatui cum primis me valde incommodare posse. Praeterea duos habui, multo dexterius et acutius hac de re ad me scribentes, quam Carolostadius, nec ita proprii ingenii captu verba detorquentes; verum ego me captum video, nulla elabendi via relicta. Textus enim Evangelii nimium apertus est et potens, qui facile convelli non potest, multo minus verbis aut glossis e capite vertiginoso consictis subverti. De eadem quaestione tum alibi tum epistola prolix a probare nititur, non tatum spiritualiter: sed et corporaliter comedi Christi carnem. Praeter id autem quod alibi aliter viderut de eo capite loqui: sunt qui affirmant paulo ante mortem sese explicasse. Nam ad Melanchthonem eum dixisse, cum Islebiano itineri esset accinctus, die vicesimo tertio Ianuarii, anno quadragesimo sexto: facteri se longius in controversia Sacramentaria progressum: tum Melanchthonem suasisse, ut leni scripto edito sese explicaret: ad id respondisse Lutherum: hoc modo totam doctrinam se suspectam redditurum: faceret Melachthon posi mortenm, quod videretur. Et laud antur testes huius collquii ipse Melanchthon, Herbertus de Langen, Daniel Burenius Col Bremensis, et alii.
Cum Antonius Musa pastor Rochlicensis aliquando apud eum conquereretur: se ipsum credere non posse: quae alios doceret: Deo sit gratia, inquit, Lutherus, quod audio alios experiri idem quod ego. Contionatori dicebat tres caniculas in suggestum non adducendas: superbiam, avaritiam, invidiam: et regulam de moderandis conciombus hanc dedit: cum vides attentissime audire populum, conclude: eo alaeriores redbunt. In aulis summos labores sustinere censuit eos: qui tantum exhaurire potando coguntur: ut nec die, nec noctu quiescant. Cum ei afferretur lapis fissilis, in quo imago Papae tricoronigeri, ex Mansfeldicis fodinis: Hem, inquit, oportet Papam revelari, etiam per metalla et metallicos. Tria faciunt Theologum, dixit: medit atio, oratio, tentatio: et tria verbi ministro facienda evolvere biblia, orare serio; et semper discipulum manere. Optimi ad vulgus hi sunt contionatores: qui pueriliter, trivialiter, populariter et simplicissime docent. In visitatione Saxonica, cum in pago rusticus symboli verba haec recitaret


page 166, image: s196

dialecto sua: Ich glove in Gatt den almachteigen: credo in Deum patrem omnipotentem: quaesivit ex eo quid allmachteigen omnipotens significet? respondente rustico: Ick wess nicht/ ignoro: imo inquit Lutherus, et ego et omnes eruditi id ignoramus: tu id saltem crede, Deum esse tuum patrem, qui potest et vult te, tuosque servare. Rhythmis etiam delectatus fertus vernaculis: de quibus sunt isti:
Iss was gar ist/
Trinek was klar ist/
Redt was wahr ist.
Item
Weistu was so schweig/
Ist dir wolso bleib/
Hastu was so halt/
Ungluck mit seinem breiten fuss kompe balt.
Item
Schweig/leid/meid/und vertrag/
Dein noth niemand klag/
An Gott nicht verzag/
Dein hulff kompt alletag.
Vita eius privata plena fuit exemplis virtutum. Inter prandendum aut cenandum non raro contiones aliis dictavit: saepe paginas a vitiis typographicis expurgavit: interdum musica sese et comvictores suos recreavit. Fuit natura, quod Melanchthon saepe miratum senarrat, in corpore non parvo, nec imbecilli, valde modici cibi et potus: viditque continuis quatuor diebus, cum quidem recte valeret, protsus nihil edentem, aut bibentem: vidit saepe alias multis diebus, quottidie exiguo pane et halece contentum esse. Nihil hic dicimus, quomodo in claustro vigiliis inedia, laboribus, aliis sese macerarit. Saepe ad convivia invitatus non venit; ne tempus perderet: unde ipse ita [Note: *Tom. 1. epist. p. 265.] : Ego per civitatem invitatiunculis satis multum tempus perdo: nescio quis Sathan id curat: ves nogare non liceat: et tamen fecisse noceat. In congreslibus familiaribus fuit suavis, ac humanus, cum gravirate ramen, virum eiusmodi decente: fuit [Gap desc: Greek words]
De precationibus eius ardentissimis confirmat idem Melanchthon saepe se intervenisse, quando lacrimans preces pro tota ecclesia dixit. Sumpsit enim sibi fere quottidie certum tempus ad psalmos aliquot recitandos: quibus sua vota gemens et lacrimams miscruit; ac saepe dixit, se succensere illis, qui aut propter ignaviam, aut propter occupatienes dicunt satis esse solo gemitu precari. Ideo formae nobis divino consilio praescriptae sunt, inquit, ut lectio mentes ac


page 167, image: s197

tendat: imo ut vox etiam profiteatur, quem Deum invocemus. A studiis quando remittteret, delectatus est lusu latrunculorum, quem calluit ingeniose: exercuit et artem tornandi cum suo ministro Wolffgango: ut, inquit ipse, si omnino mundus nos noluerit alere propter verbum: discamus manu victum parare: interdum testudine lusit; interdum ad scopum iaculatus est. Hortum etiam excoluit: in quo varii generis semina ab amicis sibi mitti petivit. Adeo fere numquam quiescere potuit: et de suis occupationibus ita [Note: *Tom. 1. epist. p. 222. b.] scribit: ego sum oneratissimus: psalterium exigit integrum virum: totum eundem concio in populum, per Evangelium et Genesin laborans: tertio totum ipsum preculae et instituti mei cultus: quarto totum hoc enarrandi munus, ut taceam epistolarum scribedarum, deinde negotiorum alienorum occupationem: inter quae et congressus familiarium, quem pene comessationem nomino, plurimum mihi temporum pessime furatur: et postea semper sollenne suum obtinuit: ut vel meditaretur, vel contiones, vel lectiones haberet, vel consultationibus adesset: verbo, numquam otiosus esset. Liberalis erga pauperes pene supra modum. Accidit aliquando ut studiosus viaticum peteret: quod uxori ut daret iussit: illa autem penuriam pecuniae excusante, ipse poculum quod forte astabat arreptum manu compressit: ac scholastico dedit: ut aurifabro venderet, pretiumque sibi retineret. Ita cum quidam e fodinis metallcis ei misisset ducentos aureos: omnes in egenos literarum studiosos distribuit. Et cum ei a Ioanne Electore nova vestis donara esset: rescripsit plus nimio fieri. Sienim hic omnium laborum merces accipienda sit, nullam fore vitae alterius sperandam: wenn esihm hie alles tezahlt wurde/was wolle er in ienem leben zugewarten habin? Idem elector ei venam metallicam Snebergae obtulit: quam recusavit, ne diabolum thesaurorum subterraneorum dominum tentaret. A typographis etiam nihil se accepisse scribit [Note: *Tom. 2. epist. pag. 342.] : pecunia et ipsi pauperes sumus valde, sed iure quodam licet modico utor in Typographos, ut cum nihil ab iis pro vario labore meo accipiam, aliquando cum libet exemplar tollam. Hoc credo mihi deberi, cum alii scriptores imo translatores pro quaternione aureum accipiant. De pecunia aliquando sibi donata ita scribit [Note: * Tom. 1. epist. Luth. p. 333.] : centenarium aureorum mihi delgatum accepi per Taubenheimum: sed et Scharttus quinquaginta dedit: ut ego metuere incipiam, ne Deus hic praemiet. Sed protestatus sum, me nolle sic satiari ab eo: aut statim reddam et profundam. Quidenim nihi et tantae pecuniae? P. Priori dedi medium: et hominem laetum feci. Fuit [Gap desc: Greek word] erga suos: quos tenerrime amavit; et honeste educavit, praeceptorem alens domesticum; qui pietatis et literarum elementa inculcaret. Cum videret domi filiam natu maximam Magda lenam morientem praelegit ei locum Iesaiae: vivent mortui tui et resurget: expergiscimini et laudate habitatores pulveris: quia ut ros olerum ros tuus, et terra mortuos proiciet. Vade popule mi, ingredere cubilia tua:


page 168, image: s198

et claude ostium tuum post te: absconde te ipsum paululum ad momentum, donec transeat ira. Mea, inquit, filia, ingredere etiam tu in cubile tuum cum pace: ego mox aedero tibi: nec enim permittet Deus ut videam poenas Germaniae imminentes: et fle vit tunc effusissime: sed in publico cum prodiret in funus repressit se: ut ne guttula quidem lacrimarum in ipso conspiceretur. Ut autem magni viri habent ardentem iram: ita et Lutheruys fuit natura ardens; sed placabilis. Itaque cum aliquando ad eum venisset Melanchthon vehementer commotum: subiecit ei, ceteris altum silentib. hunc versum:
Vince animos, iramque tuam, qui cetera vincis: tum ille arridens, non volumus amplius, inquit, de his rebus disputare, et placide collocutus est de aliis. Praesagiit muita et praedixit: ut de tumultu in Getmania: Vehementer metuo, sipergant principes audire stoldium illud cerebrum ducis Georgii, futurum esse tumultum: qui tota Germania principes et magistratus perdat: et simulclerum universum involvat [Note: *Addit ibidem et causas.] . De obitu Friderici electoris Saxoniae haec [Note: *Tom. 3. epist. p. 10. b.] scribit: Quod si omnino definita est ira in caelo, ut nec orationibus, nec consiliis, impediripossit: impetrabimus, ut Iosias noster in pace dormiat: et mundus sibi relinquatur in suam Babylonem. De avaritia Germanorum et annonae caritate: Famem pertimescrimus: same quoque laborabimus: cuius mali medendi nullum dabitur remedium Et cum citra necessitatem, tamquam gentiles impii et increduli, cura distorqueamur, solliciti ne nobis fame sit periclitandum, verbum et opus Dei negligentibus: suboriri tempus per mittet brevi: quod tota ourarum plaustra adducturum est secum: quas nulla nobis deponendi dabitur facultas aut occasio. Et ita de aliis mulitis praedixit.
Valetudine usus est sat firma; nisi quod capitis dolore, praesertim annis extremis, fuit saepe vexatus: unde patoxysimum apoplecticum metuit, saepehis verbis in vertigine actinnitu aurium usus: Feri, Domine Iesu, feri clementer: ego paratus sum: quia verbo tuo a peccatis absolutus et corpore ac sanguine tuo pastus: etiam Apostolus tuus Ioannes et noster Elector hoc mortis genere exstincti sunt. Ad haec accesserunt rentariones creberrireae; unde ipse: valemus omnes praeter Lutherum ipsum, quicorpore sanus: foris a toto mundo, intus a Diabolo patitur, et omnibus angelis eius.
Statura fuit iusta: corpore robusto: oculorum seconina vivacitate tanta: ut eorum intentionem rectas aspiciendo non omnes ferre possent. Submissum quendam narrant: qui specie privati colloquit domi e cubiculo evocatum sclopeto transverberaret. Eum a Luthero hum anissime acceptum, acie oculorum eius territum, obstupuisse nec quicquam prius habuisse, quam ur fuga sibi consuleret. Vocem habuit lonem, nec adeo clatam: unde cum aliquando mentio fierer super mensam Paulinae vocis, quae non adeo fuisset plena: dixit, ego itidem depressae utor pronuntiaetione ac voce; cui


page 169, image: s199

Melanchthon subiecit: sed exilis ista vox, valde late ac procul exauditur. In coniugto vixit caste et pie annis viginti amplius: ac moriens orphanos reliquit filios tres et viduam illam Catharinam de Borae; quae supervixit annis fere septem. Doluit illa inprimis, quod maritus peregre esset mortuus: ubi aegrotanti adesse, atque extrema sidei coniugalis officia praestare non potuisset Mox subsecuto bello circumerravit cum orphanis in exilio maximis cum difficultatib. et periculis: ac praeter viduitatis incommoda, quae multiplicia sunt, experta est etiam magnam ingratitudinem multorum: a quibus sperans beneficia ob ingentia mariti in ecclesiam merita, saepe turpiter frustrata est. Tandem cum Wittembergae lue grassante etiam ipsius domus infecta esset: ut liberos ex periculo eriperet, quod piam matrem decet; Torgam sese, ubi et Academia erat, recepit. Sed in itinere cum equi consternati currum per avia raptaturi viderentur, territa misera non tam sua, quam liberorum causa, e curru desiliit: ubi corpus humi graviter allisit, ac in lacunam frigidae aquae lapsa, morbum contraxit. Eo amplius trimestri decumbens in exilio paulatim contabuit, ac placide exstincta est exeunte anno quinquagesimo secundo.
Scripta Lutheri certis tomis distincta Wittembergae et Ienae Latine et vernacule prodierunt, partim exegetica, partim divactica, partim polemica; de quibus tale iudicium ipse tulit: Ante omnia oro pium Lectorem, et oro propter ipsum Dominum nostrum Iesum Christum; ut ista legat cum iudicio, imo cum multa miser atione. Et sciat, me fuisse aliquando Monachum et papistam insanissimum, cum istam causam aggressus sum, ita ebrium, imo submersum in dogmatibus Papae; ut paratissimus fuerim, omnes, si potuissem, occidere, aut occidentibus cooperari et consentire, qui Papae vel una syllaba oboedientiam detrectaretn. Tantus eram Saulus, ut sunt adhuc multi: non eram ita glacies et frigus in defendendo Papatu: ut fuit Eckius et sui similes: qui mihi verius propter suum ventrem Papatum defendere videbantur: quam quod serio rem agerent: imo ridere mihi Papam adhuc hodie videntur, velut Epicuraei. Ego serio rem agebam: ut qui diem extremum horribiliter timui: et tamen salvus fieri ex intimis medullis cupiebam. Hactenus Lutherus: qui alibi [Note: *Tom. 7. Ien. Germ. p. 288. Optat libros suos abolitos.] libros suos etiam abolitos optat: Ach ich solte ia billich fur den meinen friede haben/es were an den Papisteu gnug. Es mochre einer schier mit Hiob vud Ieremiasagen: Ich welt das ich nie gibohren were/so mocht ich auch schter sagen: Ich wole dass ich mit meinen buchern nicht temes were/fragt auch nichts darnach/ mochte leyben/dass sie alle schon wesen usnergangen/und solcher hoher [Note: *Antinomos ibi intelligit.] geister schriffe feht sichden in allen buchladen/wie sie gern wolren. Noluit [Note: *Tom. 2. Ien. Germ. p. 69.] idem Lutherus; ut quis quam se de suo nomine appellaret: quia doctrina non sit sua: quia ipse pro nemine sit mortuus: quia S. Paulus, 1. Cor. 3 id noluerit in


page 170, image: s200

sua persona ferre: ubi addit: wie keme denn ich armer stincken der Madensack dazu/dass man die kinder Christi solte mit meinem heillosen namen neimen? Praeterea, quia Christiani sumus, Christi doctrinam prositemur: et denique quia Papistae id faciunt, vocantes se Pontificios. Eos nos imitari minime decet. Delibris autem Lutheri ita [Note: *Lib. de exsere. Rhetoricis.] scribit Sturmius: Memini, me ante aliquot annos in quadam :Lutheri epistola legere, quae est in bibliotheca Conradi Huberti, ad Wolffgangum Capitonem: nihil sibi suorum scriptorum placere: prater catechismum suum, et librum de servo arbitrio.
Coronidis loco luber addere de Lutheri et aliorum donis Melachthonis iudicium: Pomeranus, inquit, est Grammaticus, et verborum vim explanat: ego sum logicus, monstro contextum rerum et argumenta: Iustus Ionas est orator, copiose et ornate disserit: sed Lutherus est omnia in omnibus, est mir aculum inter homines: quicquid dicit, quicquid scribit, id in animos penetrat, et mirisicos relinquit aculeos in cordibus hominum De existimatione autem Lutheri haec Camerarius: Apud quosdam Martini Lutheri nomen adeo odiosum est; ut auditum exsecrentur; contra nonnulli in illius dictis aut factis aliquid argui omnino pati nequeunt, et si quis hoc facere audeat, eum statim impietatis reum declamitanedo peragunt. Qui quidem Martini Lutheri auctoritatem et nomen ita celebrant: ut supra conditionem et modum generis humani non dubitent extollere; iis videndum, nepraestantissimi atque summi viri bonam existimationem, tribuendo nimium diminuere, et suae audaciae ab illa excellentia praesidium quaerere videantur. At isti insectatores, quinon modo omnia scripta illius damnant, ut impia et turbulenta: sed nomen etiam auditum, tamquam ominis mali detestantur, nunc etiam si quid cordis haberent, poterant reminiscendo considerare, quid acerbitate adii et contumacia pervicaciaque adversandi et clamoribus vesanis esfsectum sit.
Wolffgangus Siverus, praeceptor quondam Ferdinandi Austriaci, postea Imperatoris, eiusmodi de Luthero distichon encomiasticum scriptum reliquit:
Iapeti de gente prior maiorque Luthero
Nemo fuit: sed noc credo futurus erit:
quod rhythmis vernaculis sic est expressum:
Auss Iaphets blut und Heydenstam/
Kein grosser liecht auff erden kam/
Denn Doctor Tuthr der grosse Mann/
Damit wil Sott beschlossen han.
Insigne eius fuit rosa cum cruce: cuius explicatio haec:
Crux coniuncta rosae mens est invicta Luthero:
Laetitiam notat haec: illa iugum Domini.
Et haec de Luthero, desumpta atque collecta ex scriptis ipsius, et aliorum: uti indices ad matginem passim notant.


page 171, image: s201