NOricum hunc fuisse accepimus, natum circa annum Chri sti millesimum, quadringentesimum, octogesimum secundum. Iactis autem sundamentis ab initio diversa videntur studiorum ge nera amplexus. Num prinlum Friderico III. Saxoviae Electoti, a secretis fnit: unde Lurherus [Note: * Tom. 1. epist. Lutherip. 80. 100. et 155.] eum in epistolis primis modo librarium vel bibliothecariu dutale, modo commentariensem Saxoniae ducalem, item qui sic duci Saxoniae a libris vellibellis, appellat; ita tame ut etiam sacerdotem Christi salutet Eo ergo loco, iussu principis sui, Chronicon orsus est, atque historiam rerum a mundi prin cipio, ad sua usque rempora gestarum. nec in parva apud principem suum fuisse gratia; vel hoc argumento sit: quod Leo X. Pontisex, cum Lutheri doctumam statim in ipsa herba opprimere conaretur, Spalatinum ctiam hunc literis [Note: Exstanttom. 1 oper. Latin. Luth. Witte. p. 234. A. 1519. Constliu Luth. dediscenda Theol.] compellavit: de negotio apu principem Electorem urgendo et mature conficiendo.
Theologiae autem studium serio amplexus, sub annum decimum octavum Lutheri consilium, de methodo in discendis sacris lueris, exquisivit. Cui Lutherus tunc Erasmica inprimis commendavit, [Note: * Epistola est tom 1. epist. Luth. p. 47.] iuxtu Hieronymi, Ambrosii, et Augustini scripta. Deinde vult, ut ab oratione seria semper exordiatur Nullus enim, ait, est divinorum verborum magister praeter ipsummet verbisui auctorem. Ad haec suadet, Biblia ordme ab initio ad sinem usque evolvat: cui vult adiungi potissimum Augustinum. Inoipies autem, inquit, si mea tibiplacent studia, Beatum Augustinum de spiritu et litera: quem iam noster Carlstadius, homo studii incompar abilis, explicavit miris explicationibus et edidit. Postea alia ei Augustini nominat, in et Ambrosii.
Ususitaque est eo Saxoniae Elector contionatore aulico: habuitque in comitatu suo tum alias [Note: * Augustae an. 1518.] , tum anno vicesimoprimo, in co mitiis Wormatiae Vangionum celebratis: e quibus ad Lutherum scripsit [Note: * Tom 1. eipst. Luth p. 303.] : tantum favoris evangelio, tunoprimum exorienti, esse ibi: ut Lutherum inauditum, et non convistum, damnatum irinon speret. Deinde venit et Augustam, novem annis post; quando con fessio illa Caesari exhibenda, a Melanchthone conscripta: cui et Spalatinus adfuit Ceteroquin in religionis negotio constantet stetit a partibus Lutherit et eodem ut alios etiam adduceret, serio adlabora vit.
Interea tamen et aliquoties de deserendo officio suo cogitavit: nisi Lutherus acriter restitisset. Ita enim alicubi Luth. ad eum vide ut cogitationes fastidii vincas, qut contemnas, quibus de ministerio verbi deserendo satigaris Christus vocavit te: huic ede, servi, et formare, pro sua bona voluntate: quod facis, nescis modo: scies
autem postea. Mera tentatio est: quam quare pateris, non satis agnoscis. Nos qui tui spectatores sumus, melius videmuc. Itaque non tibi, sed nobis potius credere debes; qui in Domino, et coram Domino, imo Dominusper nos, te alloquitur solatur, et hortatur. Neque enim aliud spectamus; quam gloriam et voluntatem Domini, non nostrum commodum, aut quicquam tale in tua vocatione. Certum denique signum, non ingrati Deo ministeriitui, neque infructuosi apud homines: quod de fastidio eius ita tentaris. Sienim Deo ingratum esset: anhelares et ambires potius: sicutifaciunt, qui Deo ingrati, ipsoque invito currunt, cum non mittantur: loquuntur, cum nihil siteis mandatum. Itafit, ut Sathanas eos, quos videt gratos, taedio et fastidio retinendi tentet: quos vero ingratos studio et impetu ambiendi inftammet. Et paulo post iterum: Quod de relinquenda aula et officio consulis, mi Spaslatine, sic sentio. Est sane nonnulla causa tibi: non auditur verbum, sicut Sapiens dicit: ubi non est auditus, ne effundas sermonem: verum si aliqui audiunt, non est cessandum: alioquin et ego iamdudum in tamto contemptu verbitacuissem. Nisi ergo alia subsit causa tibi: quae conscientiam gravet: aliena iniquitas et malitia non est satis: ut propter eam locum deseras, aut quippiam facias. Nam nisi coniugium te isto loco amoverit: ne fingere quidem possem causam: quae te movere deberet Ac qui nunc expertus aulamplane noveris; et multis apud principem prodesse queas: ubisinovitius accesserit: quid faciet, antequam discat aulam istam? Et ut omnia simul praestentur: quando fiet; ut tantam fidem et opinionem coram principe obtineat: atque tu habes, longo usu paratam? Aut ergo mane: aut sidiscedis, uxore cogente discedas Nisifortassis hanc causam metuis allegare: et loco eius aliam praetexere velis: quod quid prosit, non video: cum tandem prodenda sit ipso facto, sifeceris.
Perstitit ergo in sua vocationeilla, ad vitae usque exitum: qui ei comtigit anno Christi, millesimo, quingentesimo, quadragesimo quinto, die decimo sexto Ianuarii, ipsius magno climacterico. Exstictus est autem maerote animi: quem unde conceperit, vix ariolamur. Erexit eum epistola consolatoria, gravissime scripta: quae exstat [Note: * Est tom 8. Ien. Germ. op. Luth. p. 191.] . Sed ita est, quem admodum Henricus Stromerus Aurbachius, qui diu tum alibi, tum Lipsiae, praxin medicam exercuit, saepedixit: Ego quadraginta amplius annis ad aegrotos accessi, et medicinam feci: ac reipsa comperi, plures homines maestitia atque dolore animi mori; quam violentamorte. Floruit autem, ut diximus, Spalatinus, graria et auctoritate, tum apud viros principes, tum apud doctos eius aetatis plerosque omnes. Exstant ad eum aliquot Erasmi epistolae: quibus prositetur ille, se spalatinum non solum inter praecipuos amicos; verum etiam inter patronos observandos scripturum aut scribere, non perinde in chartis, atque in ipso pectore. Sunt et Lutheri sexcentae ad ipsum epistolae: e quibus facile apparet: avanta inter ipos intercesserit amicitia, aut veriusl necessitudo.
Conscripsitillud Chronicon: in quo non solum populi Saxonici vetustates, et dioecesium limites; verum etiam Satrapas et Dynastas, imo urbes omnes, Electori Saxoniae subiectas, ab origine repetivit: vertit e Latino in Getmanicum libellum Erasmi deinslitutione principis, quem Carolo V. recens electo Romanorumregi anno viceiimo dedicavit. Videtur et alia edidisse: sed de quibus no bis certi qui ppiam adhuc non constat.
Sufficiant ergo haec de Spalatino, collecta ex Petri Albini chronic. Misnic. Sleidani commentariis: Dresseri millenario sexto: Lutheriepistolis, et aliis.