THURINGUM hunc fuisse, opinio nostra fert: in Thuringia certe siculo decimo quarto vixit: et primo quidem Erphurdiae, ubi Aeademia et vetus, et olim fiorens, Post invidia nescio quorum pressus, inde secessit: ut de se ipse fatetur in opuseu Io quodam: Ero, inquit, olim iuvenis almae matris Universitatis Erphurdensis aumnus, ardens philosophus: nunc senex exuli solitudini deditus, ib anno Christi millesimo, quadringentesimo, septuagesimo septino, in hunc annum millesimum quadringentesimum, octogesimura quintum, eiusdem Domini Iesu Christi voluntate: qui et me irstigavit ex suo libro cognoscere veritatem, contra vacuos errores de futuro tempore nunc volantes. Quam me solum scire amor DEI et proximi non sinit: sed et aliis piis et benivolis impertiri admonet. Quod cum facio, reviviscit contra me pravorum iniquitas: de qua olim gloriosus Hieronymus sententialiter ait in prologo 2. in Iob sic: Si insudarem his, quae corpori meo sunt necessaria, non reprehenderer. Nunc autem quod saluti omnium praevideo divina decreta: error mihi infigitur. Sic ecce his annis error defuturis sic amatur in Europa signanter: quod veritas divinae scripturae prorsus suppeditetur: sicut et veritas depraesentibus et
praeteritis. Sed contra hanc iniquitatem animat me idem caelicus doctor in prologo in Esdram, sic scribens suis ditectis benivolis: Numquam meum, iuvarite Christo, silebit cloquium: legant, qui volunt: qui nolunt, abiciant. Magis vestra chiritare prosocaebor ad studium: quam malorum detractione et odro deterrebor. Sic et ego, quae divina litera vera intelligo: quae oculis iam adstare video: benivolis ostendo: et utinam pauci, vel duo tantumex meo studio sibi providerent salutem: omnem alversitatem feliciter tolerassem. Haec ibi. Egit itaque Isenaci cum Franciscanis, quo rum familiae nomen dederat: ibique a sodalnio suo in carcerent coniectus propterea fuit: quod eno: mes qusdam abusus reprehendisset. In illo carcere cum vel ob retarem, vel loci squalorem ac fetorem, in morbum incidistet: accei situm ad se Guardianum multis rogavit: ut vel e carcere dimirteretur, vel molestis aliquantum levaretur. Sed cum Guardianus duruer obiurgare hominem, propter doctrinae genus, quod videbitur officere culinae, cepislet: tum ipse, omissa iam mentione valctudinis, ingemiscens; Ego, inquit, istas iniurias aequo animoproper Christum tolero: cum quidem nihilscripserim aut docuerim: quod labefactare statum Monachatus possit: sed tantum notos quosdan abusus reprehenderim. Verum alius quidam veniet, amo Domini [Note: * Melanchthon resert vidisse se ipsius Hilteni manu scriptum hoc l. 2. Epist. pag. 81.] M. D. XVI. qui destruet vos, nec poteritis ei resisle e, aut carcere vinculisve coercere, Et hanc ipsam sententiam di inclinatione regni monachorum, et hunc annorum numerum postea repererunt amicieius perscriptum ab ipso in commemariis inter annotationes, quas teliquit in certos locos Danielis Scripsit enim inter alia commentarios in Apocalypsin et textum Darielis: quantum concordat cum Apocalypsi, vel eam supplet
In iis de vicariatu Papae ita scribit: Plures gloriantur Romanum Papam esse monarcham: quia Iesus omnia dedii Petro et eius successoribus. Fateor, verum quamdiu sunt eius vicorii. Sed legantur revelationes S. Brigittae: et videbitur querela Christi de perversione illius vicariatus. Quapropter Deus dedit gladium Mahometo: quo monarchiam illam a vicario ad eius Dominum Iesum Christum compellit, vicarium et omnes Christimos reformando. Qui plene reformati exurgent: et delebunt sectam Mahometi. Quo facto, ultimus Impeator Romanus resignabit cumeffectu Iesu Christo coronam regalem; et omne ius Imperiale; non recepturus, ut Constantinus. Et alibi de Roma: Roma et eius potestas cassabitur: inde ostendetur Antichristus.
De Imperio Romano: Hodie anno Christi 1485. illi digiti (monarchiae ultimae) valde minorati sunt. Et est proprium Romanae potestatis, ut sit ferreum (quid) et licet digiti minorentur adparvitatem acus: tamen manent ferrei.
De scripturae intellectu hanc praeseribit regulam: Ad recte intelligendum
ea, quae expressa sunt in Biblia, duo principaliter necessario requruntur, quae sunt haec: [Note: * Primum dicit esse Hieronymi, alterum Augustini.] Non fiat vis scripturae: et Fiat collatio scroturae. Ex duobus contrariis omnis haeresis exorta est.
Multus fuit in exquirendo fine mundi, inde alicubi: Ego huius mundi hostis, quaero a te huius mundi amico, et Dei inimico, etsi cappatus sis: an hic mundus sit findibilis? si aliqua ratio in te viget: et dicis, quodsic. Adsignat ultimum mundo annum millesimum, sexcentesimum, quinquagesimum primum a Christo nato De mutatione denique monasteriorum fertur haec praedixisse:
Coenobium Vinariense, fiet armamentarium
Coenobium Magdeburgense, fiet schola,
Coenobium Wittembergense fiet granarium.
Atque de Hiltenio tantum, ex apologia confessionis Augustanae, titulo de votis monasticis: et commentariis M. S. ipsius Hiltenii, e bibliotheca D. Abrahami Scultetis.