NOviomagi in Sicambris, qui hodie Geldrii, ortus, ab adolescentia ultima literis optimis ita fuit deditus: ut linguarum principum, historiarum, poetices, et Theologiae elegantem sibi cognitionem compararit.
A Philippo itaque Ultraiectino praesule invitatus, a sacris ei fuit: carusque non solum suo principi; sed et eruditis illo saeculo plerisque: de quorum numero Erasmus: uti ex [Note: * Lib 3. et 12. epistolar.] epistolis ultro citroque datis apparet. In superiorem exinde Germaniam progressus, primus ipse scholae Annaeae Augustae, anno millesimo, quingentesimo, tricesimo primo, apertae; fuit praepraefectus. Origo autem illius scholae haec fuit. Ulricus Langemantelus Augustanus patricius, canonicus Mauricianus, stipendrum quinque pauperibus studiosis, civium legitimis filiis, iam
artium baccalureis declaratis, ad scholasticae Theologiae doctrinam adipiscen legarat. Id studium melioribus literis enatis, cum refrixisset: visum est urbisillius Senatui fundationem inmelius mutare;, et scholam illam ad D. Annam ex eolegato aperire: quae ab eo in hodiernum usque diem floret.
Marpurgum postea accitus primus historias, deinde S. Theologiam ab anno trigesimo quarto ad quadragsimum secundum usque docuit. Eo enim ad vitam meliorem evocatus est die decimo Ianuarii, ac ibidem honorifice in templo summo tumulatus, cum epitaphio eiusmodi:
Hic Noviomagi requiescunt membra Gerhardi:
Iuxta hund Andreas conditur Hyperius.
Ut pia doctrinae concordia iunxerat ambos:
Sic idem amborum contegit ossa locus.
Quos sociat tumulus, sociabunt caelica regna:
Ut capiant fidei praemia iusta suae.
Succssit ei, qui hic nominatur, Andreas Hyperius Flancer: et ad annum usque sexagesimum quartum provinciam hanc subiit: mortu usque iuxta ipsum humatus: ut suo loco dicemus. In Geldenhaurium hoc exstat Petri Nigidii epigramma:
Calluit historias noster Neomagus, et idem
Instar Varronis virpolyhistor erat.
Sedulus has docuit facundo praeditus ore,
Plebeiis gratus principibusque viris.
Post vero sera iam succedente senecta,
Explicuit sacros voce valente libros.
Frugalis vitae fuit hic, senioque verrendus,
Geldria quem nobis Marita terra dedit.
Hic Traiectini deserta praesulis aula,
Otia Musarum maluit alma sequi.
Tandem pertaesus longaevae tempora vitae,
Optate coepit mortis inire viam.
Scribit hic de se ista: legisse se Ioannis Wesseli Frisii, cuius magnum tum erat nomen, quique triginta annis ante Eucharisticum inter Lurherum et Zvvinglium certamen diem suum obierat, legisse, inquam, eius libros: e quorum lectione Christus rimas sibi quasdam aperuisset, lueemque veritatis aliquam infudisset. Sed seposuisse librum, magnisicos illos titulos consideranten: Magister noster Wesselus, tot linguarum peritus, omnium facultatum doctor et professor, orator, poeta, et quid non? imo lux mundi (ita enim vulgo salutabatur) hoc dixit, hoc docuit, hoc scripsit: ne praeiudicio aliquo humanae auctoritatis abriperetur: et ante omnia Novi Testamenti libros diligenter volvisse, locaque omnia notasse, quibus vel verbulo corporis et sanguinis Christi mentio fieret. Idem etiam testatur se anno millesimo, quingentesimo, vicesimo, die decimo
ealend. Martii Daventriae in D. Levini templo audiisse ex Ioanne Ostendorpio iam canescente, verba haec: quae ad ipsum Ostendorpium aliquando Iohannes Wesselus senex dixerit: studiose adolescens, ad illum vives diem, quo doctrina recentiorum et contentiosorum istorum Theologorum, Thomae et Bonaventurae, et aliorumeiusdem farinae, ab omnibus vere Christianis Theologis explodetur.
Scripsit historiam Batavicam cum appendice de vetustissima nobilitate: regi bus, ac gestis Germanorum. Germaniae inferioris historias, et loca aliquot declarata; qui libellus cum Pirckheimeri Germania est excusus.
Encomium Noviomagi, patriae suae:
HIstorias et catalogum episcoporum Ultraiectinorium cum vatiis aliis Germaniearum rerum historiis.
Epistolas de haereticis, dere Evangelica, de haereticorum poenis. Chytraeus in Asxonia: Crusius in annalibus Sueugiae: bibliothecae.