04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

ANDREAS BODENSTEIN CArolostadius.

ANdream Bodensteinium, a patria Carolostadium agnominatum, protulit Francia orientalis, honestis natum parentibus Carolostadii, oppido a Carolo Calvo, paulo post annum Christi actingentesimum, septuagesimum quintum condito. Melanchthon ab elementis initialibus nominis et cognominis, notare eum soitus fuit nomine alphabeti. Ut ad Camerarium [Note: *Epist. pag. 2. A. 1522.] epistola Hic nihil est novi Quae de alphabeto scribis, nonnihil commoverunt. Vereor enim ne vir ille privatam contumeliam, quam putat ulturus, nove scandalo causam evangelicam oneret. Et alibi: [Note: *pag. 6 epist. ad Cam.] Tuas literas longiores [Gap desc: Greek words] , accepi: et ita saepius.
In patriae quali quali ludo, ut tunc erant tempora, prima literarum fundamenta iecisse: postea augende eruditionis causa vatias in regiones scholasque publicas abiisse; nominatim autem Romae Theologiae, qualis tum tradebatur, operam dedisse dicitur.
Ex Italia in Germaniam redux, sedem atque domicilium Wittenbergae fixit: ubi sub initium Academiae gradum in Theologia supremum adeptus, inque Piofessorum primorum ordinem cooptatus fuit: cum ibidem in templo arcis canonicus et archidiaconus antea esset. Sub huius itaque decanatu Martinus Lutherus, Pontificiae idolo maniae oppugnandae [Gap desc: Greek words] , Theologiae Doctor, solenrii Academiarum more renuntiatus est, anno Christi millesimo quingentesimo duodecimo, ipso die S Lucae in fastis adscripto.
Postea cum Lutherus indulgentiarum nundinationes, et Tecelii Dominicani inpudentissimas ampullas impugnare, ac sacris scripturarum testimoniis expugnare cepisset: Carolostadius inter primos fuit Wittenbergae, qui Lutheri doctrinae adstipularetur, eamque scriptis nonnullis tueri non dubitaret. Subid tempus Pontificias partes propugnare aggressus est et [Note: *hic quis qualis vefuerit, vitae temo 1. epistol. Lutheri pag, 51.] Ioannes Eccius: qui obeliscis sententias Lutheri notavit. Ex illis Carolostadius aliquot


page 81, image: s111

in conclusionibus suis, quae exstant, refutavit: refutationi contra Eccius apologia miti respondit. Disputatio itaque Lipsiam componendae controversiae, assentiente Georgio Saxoniae duce, indicirur, [Note: Disputatio Lipsica: quam cum audisset processuram Tecelius, dixit: das word der Teusset tom. 1. ep. Luth. p. 162 d. An. 1519.] anno millesimo, quingentesimo, decimo nono, mense Iunio. Comscribit Eccius tredecim positiones: Lutherus contra toridem: Carolostadius septendecim Cepra est disputatio die vicesimo octavo Iun. et res quidem Eccio cum Carolostadio fuit de libero arbitrio: an omne bonum opus proficiscatur a divina gratia, an vero nonnihil etiam de suo conferat humani arbitrii actio? Priorem sententiam Carolostadius, posteriorem Eccius fuit amplexus. Tum illud iactatum: sitne omnis Christianorum vita paenitentia? unde fluit: hominem in omni opere suo peccare? Adseruit Carolostadius, contra nisus est Eccius.
Exitus huius disputationis et fructus fuit, non veritatis inquisitio (ut Lutherus [Note: *Vide tom. 1. operum Luth. Itali ut disputent.] ad Georgium Spalatinum) sed temporis perditio: ut plures inde, quemadmodum fieri solet, enatae sint disceptationes Eadem in disputatione et hoc accidit. Solebat Carolostadius, in memoriae subsidium, et ut ostenderet, se recte adducere restimonia, libris et scheda uti: id vitio ci ab Eccio versum; et exemplum Italorum, qui memoriter omnia in disputando proponerent, obiectum. Voluit praererea Eccius: nihil ut a notariis exciperetur: neve excepta per eos, ederentur. Sed neutrum potuit obtinere. Edita sunt statim istius disputationis Acta: de quorum fide varie disceptatum: et contentienes ex contentionibus ortae. Rediit Lipsia Carolostadius Wittembergam cum Luthero et Melanchthone, qui comitatus eoserat: et rediit propositionibus suis, testimonio [Note: *Tom 1. operum: et tom. 1. epistol. Luth. pag. 181.] Lutheri, salvis arque inconcussis: ac cum Eccio ultro citroque scripris conflictatus est. Eodem enim statim anno edidit trecentas et settuaginta conclusiones Apologeticas; et defensionem adversus monomachiam D. Ioannis Eccii, cumepitome de impii iustisicatione.
Postea anno vicesimo theses alias Wittembergae adversus Papatum proposirit: de quibus ita Lutherus [Note: *Tom. 1. epist. pug. 284. b.] : Carlstadius et ipse iacta alea, in Pontificem Romanum cornua sumit. Theses hae funt, cum titulo:
Conclusiones decem Christianissimae per Andream Bodenstein de Carolstat, Theologiae et V. I. Doct. Wittembergae disputatae.
CONCLUSIO I.
Meldense concilium perperam erravit.
II.
Idem concilium excommunicationem ipso facto incurrit: quod in tausis spiritualibus canonum statuta velit observari.
III.
Alexander quartus, et omnes post eum Pontifices Romani,


page 82, image: s112

anathemate se per suas decretales percusserunt, ab anno 1296. usque ad annum 1520. nunc praesentem.
IV.
Sequitur ergo, quod Leo decimus excommunicare non potest. Quia iuxta suas constitutiones, excominunicatus non potest excommunicare.
V.
Verba latae sunt sententiae: Anatherna sit, qui praeter id, quod Dominus, praedicaverit aliud. Gal. 1.
VI.
De causis spiritualibus, velut arbiter et iudex admitti non debes.
VII.
Ergo ipso iure excommunicatus est: qui spiritualia negotia humanis traditionibus metitur.
VIII.
Etiamsi legem Dei resipiant.
IX.
Tollendae igitur sunt Pontificis decretales.
X.
Si Romanus Pontifex deiurat, se divinam legem, et Pontificuns decreta custoditurum; difficile a periurio defendi potest.
Anno vicesimo primo, Luthero in Pathmo delitescente, privata Wittembergae missa abrogata est, aliique ritus Carolostadii opera aut consilio mutati. Eiecit enim e templis imagines: sustulit auricularem confessionem, discrimina ciborum, invocationem sanctorume symbola sacra Cenae laicis in manus dedit: in foro no exiure humano, sedex Lege Mosispronuntiandum esse contendit: librum de comiugio sacerdotum, et de votis monasticis rescindendis edidit: vastavit [Note: *Buchol in Chron. Dress in millenario sixto.] etiam scholas: literarum cultum abiecit: et ad labores manuum cunctos hortatus est. Eodem anno primus ministrorum Bartholomae?? Bernhardus Feldkirchius, praepositus Kem bergensis prope Wittembergam frater Ioannis Velcurionis, cuius Physici commentarii exstanr, duxit uxorem: factique [Note: *Vide tom. 2. operum Luth. Carlstadius etiam ducit uxorem a. 1522. d. 19. Ian.] rationem primo Archiepiscopo Magdeburgico, deinde Electori Saxonico publicisliteris reddidit. Hunc secuti sunt lustus Ionas, praepositus Wirtembergae, Ioannes Bugenhagius et Carolostadius: cui quidain facetus epithalamii loco scripsit novae Missae nuptialis formulam. De nuptiis istis Lutherus [Note: *Tom. 2. epist. pag 45 b. sub an. 1522. oct. Epiphan.] ita ad Amsdorfium: Carlstadiinuptia mire placent: novipuellam: confortet eum Dominus in bonum exemplum inhibendae et minuendae Papisticae libidinis, Amen. Munusculum meum ipse feram suo tempere post Pascha.
Mutationibus autem offensus Wittembergam, inconsulto Electore, anno vicesimo secundo, reversus est: et se absente gesta, contionibus aliquot habitis, pleraque improbavit, quafinon ordine


page 83, image: s113

legitimo facta. Carolonstadius itaque, cuius auctoritas absente [Note: Et contra Lutherus ipsum: v. epist tom. 2. Luth. pag. 56. Initium belli Sacrametarii.] Luthero fuerat praecipua, aculeatis illis contionibus offensus, actiones suas publico scripto defendere conatus est. Atque hoc fuit exordium dissensionis, quod in bellum sacramentatium postea erupit. Visus fuit urerque, quod non novum rarumve, cupidiorgloriolae, id quod et scripta ostendunt. In maximis enim animts splendidisque ingeniis exsistunt honoris, potentiae et gloriae cupiditates: et vere Graecorum Philologus: [Gap desc: Greek words] : Non dubitavit certe ipse Lutherus ita scribere [Note: *Tom. 2. epist. pag. 56.] Ille, (Carolstadius) cupiebat fieri subito novus magister: et sieas ordinationes in populo, pressa auctoritate mea, erigere. Contra et Carolostadium superbiaeaccusat passim.
Cum ergo [Gap desc: Greek word] Carolostadii Luthero non probaretur, et contra nonnullis Lutheri ipse offenderetur: Wirtembergam, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo quarto reliquit: haud obscure prae se ferens, libi cum Wittembergensibus intercederesimultatem: quam depositurus tamen site si scrupuli sibi eximerentur, in colloquio aliquo cum Luthero et aliis. Recepit autem se Orlamundam Thuringiae oppidum, ad munus pastoris eius Ecclesiae legitime vocatus. Lo in loco, iterum sta tuarum abolitione turbas dedisse iudicatus est. Revocatus Wittembergam, ad pristinum in schola et ecclesia munus obeumdum, stitit se, et reditutum promisit, modo Orlamundani assenti rentur. Sedcum interim res in peius ad Salam ruerent, Lutherus, iussuelectoris primum Ienam, deinde Orlamundam venit Ac Ienae quidem, die vicesimo secundo Augusti, contionem habuit, cui et Carolostad us interfuit. In ca in sanaticum Munceri spiritum invectus, eiusdem spiritus dixit esse [Gap desc: Greek word] et Sacramentarios. Hiccum se pungi Carolostadius existimaret: convenit Lutherum in diversoriotad Ursum atrum: Ubi, in non gravissimo colloquio, Lutherus Carolostadiumiscriptis se cum illo comgressurum dictitantem, aureo Rhenano nummo adversatium sibi, in comtroversia de sacra cena conduxit. Sic ex parvo principio disfidium in ecclesia ortum est maximum: sicut una scintilla, ut Lyricus ait, saeperotam silvam comburit. Ceterum suum illud [Gap desc: Greek word] ita collegit Carolostadius: quia panis discipulis prius sita Christo datus, ab ipsis acceptus et comestus: postea autem dixerit: Hoc est corpus meum. Itaque per Hoc non panem; sed [Gap desc: Greek word] corpus Christi ibi accumbentis, demonstrati. Sed Lutherus recte [Note: *Tom. 2. epist.] panem per [Gap desc: Greek word] denotari et intelligendum esse contendit: modo hic substitisset. Sed nos in narratione progrediamur.
Postea igitur vicesimo quarto Augusti, Orlamundam Lutherus venit: ubi ne salutare quidem Carolostadium pastorem voluit: sed cum auditoribus eius deidolorum abrogatione disceptavit Paulo post


page 84, image: s114

Thuringiae finibus, electoris Saxoniae iussu, Luthero [Note: *Lib. contra caelestes Prophetas.] instigante, excedere iubetur Carolostadius: loco movetur et Martinuc Reinhardus minister ecclesiae Ienensis, qui Acta Ienensia et Orlamundensia ediderat: in exilium pellitur quoque Egranus. Sctipsit Orlamundanis Carolostadius literas: quae publice ad populum, signo campanae convocatum, lectae sunt non sine lacrimis: subscriptio [Note: *Tom 2. epist. Lutheri pag. pag. 236. et 237.] earum fuit: Andreas Bodenstein unverhoret und unuberwundem durch Martin Luthern vertrlib n. h. e. Andreas Bodenstenius, non auditus, non convictus, a Martino Luthero eiectus.
Thuringia relicta Carolostadius petiit Argentoratum, ubi allocutus est Othonem Braunfelsium medicum: inde Basileam, ubi libellos quosdam de cena Domini, a se conscriptos, solis Anabaptistis eius loci consciis, typis exscribendos curavit: qua de causa [Note: *Erasmus lib. 19. epist. pag. 604. Lutherus tom. 2. epist. pag. 26] duo typographi in carcerem, iussu Magistratus, fuerunt coniecti. Summa eius doctrinae de Cena Domini fuit: Corpus Christi nonesse in cena aut comedi corporaliter: sed celebrari ibi corporis pro nobis traditi, et sanguinis pro nobis fusi, memoriam. Tropun. igitur inesse verbis institutionis: et [Gap desc: Greek word] non panem, sed corpus Christi denotare: ut sensus sit: accipite, edite panem hunc in mei memoriam. Hic enim sedet corpus meum, quodpro vobis traditur. Ad tropum confugiendum esse: nepanem pronobis crucifixum esse affirmare necesse habeamus. Adsuit et alia; quae in libellis eius leguntur. Quos ne publice apud suos venderentur, prohibuit Senatus Tigurmus, rei novitate commotus: sed Zvvinglius etiam pro suggesto hortatus est: ut legerent, et iudicium postea ferrent. Dixit praeterea, idem Carolostadio accidisse, quod Tyroni: cui arma quidem adpugnandum non desint, sed armorum peritia. Carolostadium veritatem quidem agnoscere: sed quia troporum viam cognitam non habeat, verba non recto ordine collocare.
Interea, dum passim per superiorem Germaniam vagatur Carolostadius: seditio rusticorum oritur: cuius tuba Muncerus. Ipse tandem Rotenburgi, ad Tubarim, consedit, et cum, oppressa illa seditione, passim ad supplicia multi etiam ministri raperentur: Carolostadius in sporta de muro Rotenburgensi demissus, et elapsus est. In summis itaque constitutus angustiis, libellum conscribit; quo sollicite se purgat, ac seditionis crimen a se amovet. Lutherum etiam orat literis, ut libellum illum edendum curet, suam que innocentiam defendat. Lutherus, etsi sciebat dissidere a se vehementer Carolostadium: memor tamen quid officii sit hominis Christiani, rogat magistratum, et in universum omnes: quandoquidem et crimen intentatum a se removeat, et notionem non recuset, et legitimo iudicio parere velit; ut hoc ipsi concedatur. Hoc enim plenum esse aequitatis et


page 85, image: s115

officii. Submittit deinde Carolostadius et alterum libellum: quo prositetur, quae de cena Domini scripserit, non definiendi, sed disputandi, et veritatis eruendae causa scripsisse. Accipit excusarionem Lutherus: monet tamen alios, cum Carolostadius ipsemet testetur, se dubitare, nec certum quid definiat; ut ab eius opinione sibi caveant: aut si forte et ipsi dubitent, eousque differant: donec, quid certo sequantur, appareat. Nam de iis, quae nobis credenda sune, minime esse dubitandum aut vacillandum: verum adeo certam cognitionem esse comparandam: ut potius, quama sententia discedamus, millies mori non recusemus.
Illud autem Carolostadii factum ab aliis alitertunc fuit acceptum. Autenim serio scripsisse, aut simulate iudicarumt. Si serio, improbandam eius in defendenda prius thesi vehernentiam: sin simulate; levitatem ingenii culpandam. Quicquid fuerit, impetravit Lutheri ope ab Electore Saxoniae: ut fide publica in Saxoniam redire sibi liceret: imo antequam elector assensisset: apud Lutherum in monasterio, nemine nisi Wolfgango, Lutheri famulo, conscio, Carolostadium latuisse [Note: *Erasm. Alberus contra Carolostad.] ; sunt qui assirmare non dubitent.
Vixit dein de ruri aliquantisper privatus Chembergi, et alibi. Ita enim Lutherus [Note: *Tom. 2. epist. pag. 312.] : Heri Carolstadiofilium baptisavimus, vel Baptisma potius rebaptisavimus. Compatres sunt lonas, Philippus, Kethamea: Egobospes cum aliis fui. Segrenae haec facta sunt trans Albim: ubi Carolostadius est habitans. Et [Note: *Tom. 2. epist. pag. 317.] alibi: Carolstadius apud nos degit in vicinio Wittenbergae, et rusticatur in Berquitz, milliario ab urbe nostra. Hoc impetravi ego vix magnis et assiduisprecibus a principe contra totam aulam: Deus convertat eum tandem perfecte. Sed cum haeteret ibi invitus, nec gratus hospes, Tigurum commigravit [Note: *V. tom. 2. Lutheri p. 355. b. Melancht. ad Camerar. epist. pag. 78.] , sub annum trigesimum. Docebat ibi tune Zvvinglius: qui cum Carolostadium vio lentam illam verborum Cenae interpretationem abiecisse sensit; susceptus ab eo atque ecclesiae factus est diaconus: qua re multi existimarunt Lutherum non patum fuisse exacerba tum. Post Zvvinglii obitum Basileam profectus est: ubi annis decem et in templo Petrino et in schola sacras literas docuit. Vivendi finem ibidem fecit, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo primo, die nativitati Christi sacro. Elatus est postridie funere honorifico, comitantibus multis, praesertim ex Academia.
De hoc vito varia scimus esse variorum iudicia. Fieri potuit, ut aliqua principio, quemadmodum alias ab aliis factum, non recte caverit, nec providerit, aut aggressus sit. Fraudi certe esse ipsi non debet erronea illa verborum sacrae cenae glossa: quam auctor ipse melius edoctus, reiecit. Gaudeat eadem venia, qua non nemo alius: qui primo transsubstantiationem et unam


page 86, image: s116

speciem docuit: rectius edoctus errorem mutavit. Qualis vit visus sit Oecolampadio: ex dialogo ipsius patet: Lutherus etiam ipse, ante istam [Gap desc: Greek word] , quanti Carolostadium fecetit: vel ex hac videre est epistolae cuiusdam parte, anno decimo nono s e culi decimi quinti ad illum scriptae: quam adscribere visum.
Eruditissimo viro [Note: *Exsiat tom. 1. epistolar. pag. 158.] et praestantissimo D. Andreae Bodenstein Carolostadio, sincerioris Theologiae assertorifacile primario, Archidiacono Wittebergensi, Praeceptori ac maiori suo in Christo Iesu.
Salutem. Edidit Eccius noster, inclite vir, schedulam, in qua magnificis ampullis verborum crepat (id autem homini moris est) seseadversus te disputaturum Lipsiae; et ego id nomine tuo cum ipsotractaram Augustae; si qua ratione contentio vestra, coram et amica familiarique congressione componeretur, quod nec tu pro tua dignitate detrectasti. Sed ecce homo, pulchre memor, et sibi constans postquam te foede infamarat, tandem promittit inte, sed vertit in me impetum ranarumne an muscarum suarum nescio. Speraveram ego tractatum futurum de seriis tuis, et de gratia DEI, humana miseria, omninoque de ea re, quae inter vos vertitur. Atmeus Eccius in meas interim nugas debacchatur, aut more istorum dierum larvis tocatur potius, stultas quaesiiones de indulgentiis, pene ex erco tandem revocat, tua velut parerga, et summo (quod aiunt) digito vix attingens. Forte Spiritus sanctus praevidens hoc hominis ludibrium et nugacitatem, dedit in cor egregiorum Dominorum Docterum Lipsensissiudii, ut recusarent vobis hocnegotium apud se gerendum. Sed et ego nolo te, optime Andrea, infrivolam et larvatam hanc disputationem descendere, tum quoa mea et me petit, lauta haec et [Gap desc: Greek word] et, [Gap desc: Greek word] et persona, tum quod ingenium tuum et disputatio tua digniora sint, quam ut inhas Sophistae et meas nugas, indulgentias inquam, seu rectius et vere negligentias humilentur. Hactenus [Note: *Lutherus etiam Carolsta. et Petr Lupino dedicavit comm. in Gal. tom. 1. epist. p. 132.] Lutherus.
De obitu quoque eius cum varia in vulgus sparsa sint: Petri Boquini iuvat narrationem adicere: qui eo tempore, quo Carolostadius obiit Basileae, studiorum gratia vixit. Sic ergo ille [Note: *In lib. de causis diuturnit. controversiae de Cena.] Carolostadii in praesentia patrocinium susciperenolo: sedbellam illam de virograndi, qui ipsi contionanti apparuit, fabellam intactam praeterirenonpossum. Eam primum me audire memini, cum controversia ista moveri cepit in hac [Note: *Heidelberg.] sehola et Ecclesia. Cunaeus quidam, quem Heshusius, cum cogitaret de imperioso suo Archiepiscopatu hic constituendo, et organum adid, quod instituebat, idoneum, obingenii similitudinem, delegerat; et ex Martis tyrocinio ad ministerium Christitraduxerat istam narratiunculampro suggestu, quo utebatur, ut quadam impudentiae arce, occinebat Ecclesiae ad multitudinem


page 87, image: s117

perterrefaciendam et absterrendam a nostra sententia, quae sensim radices agebat atque serpebat. Fabulam hanc eo nomine indignius audiebam, atque ferebam, quod in memoriam veniebat, me Basileae sub finem anni millesimi, quingentesimi, quadragesimi primi egisse, docentibus in schola Miconio, Carolostadio, et Seb, Munstero, quos audiebam. Saeviebat acriter pestis per Germaniam passim et Basileae quoque. Atque inter alios multos diem suum extremum Carolostadius, in die nativitatis Christi sacro clausit: ac postridie elatum honorisice fuit cadaver, comitantibus multis, praesertim ex Academia, inter quos etiam ipse eram. De grandi homine aut atro cane (quem addebaet Cunaeus ille illustrandae narrationis gratia) ne verbulum quidem audiebatur. Quare apparet haec postea concinnata fuisse, astu Sathanae, per vanos homines, ad veritatem odio gravandam. Sunt enim similima illis, quae de Luthero quoque a male feriatis hominibus, in Evangelicae doctrinae odium, ficta sparsaque esse audivimus. Sed haectalia nec nova nec deipso primum excogitata a malevolis facile statuet, qui recordabitur, quid de Georgio Podibracio, rege Boemiae, de Luthero ipso, de Beza, et aliis malevolorum commenta fuerit temeritas.
Evulgavit opuscula complura, praesertim vernacule: de quorum elencho haec nominamus: de utraque specie cena et quia symbola sacra operentur et signisicent; et non esse Boemos aut hareticos, sed evangelicos Christianos, qui sacramentum integrum accipiunt libellum: de iis qui Sacra cena utuntur; de symbolis et promissione illis addita, commert tiuncula: de abusu panis et ealicis Domini minime Christiano tractatus: quo etiam impugnat dogma illud, quo iubentur homines remissionem peccatorum in sacramento quaerere: de aqua benedicta et sale: de efficacia indulgentiarum: de discrimine librorum Biblicorum seu canonicorum et non Biblicorum seu Apocryphorum ad Wolsfgangum Sturcium civem et praefectum rei metallicae in valle Ioachimica anno vigesimo: de Pontisice Romano; in quo probat Pontificem Romanum errare posse et multipliciter errare ac peccare; quique id nec credat, eum pseudochristianum esse: ad Nidhartum a Thungen equitem auratum, anno vicesimo: sermo de statu animae Christiani, Abrahae sinu, et purgatorio: de caelibatu, monachatu et viduitate: de varietate simplicis unicae voluntatis DEI: quid sit peccatum: Item utrum lente procedendum et offendiculo infirmiorum parcendum in causis ad DEI gloriam pertinentibus.
Exstat etiam explicatio ex cap. X. prioris ad Corinth. verborum i llorum: Panis quem frangimus, an non est communio corporis Christi: u bi respomsio Carolostadii ad Lutheri scriptum, et quomodo revocet


page 88, image: s118

Carolostadius. Ioaann. Sturmius etiam [Note: *In Antipappo 4. pag. 20.] meminit: quod Carolostadius adversus Simonem Grynaeum controversiam moverit, circa annum trigesimum octavum: postulans ab ipso, ut, si Theologiam publice docere vellet, Theologum se Doctorem creari pateretur. Ista controversia ut componeretur; missi sunt Basileam a Senatu Argentoratensi Capito, Bucerus, et Sturmius ipse. Lutherus insuper [Note: *Tom. 1. epist. pag. 162.] mentionem facit et currus Catolostadii: mitto, inquit ad Ioannem Langum, Theologiae Magistrum, scribens, currum Carlsladinum: qui Moriam fingit Theologorum, et in quem mira bile grassantur Lipsiae: alius in suggestu publicitus dilacerat manibus: alius adolescentulos in cenfessione explorat: num riserint de curru, aut Martini opuscula tenuerint: confessos male mulctant. Sed quid script: id fuerit, necdum videre nobis eontigit. Et hae satis de Catolostadio: cui quamvis non per omnia subscribamus: penitius tamen inspicientibus apparet; pleraque non frustra monuisse. Carnem enim et sanguinem Christi hoc modo signis assignare, quomodo et olim a quibusdam fuit doctum, et hodie docetur: non solum communi sensui et scripturae repugnat: sed et gloriae Christi officit. Extomo 1. et 2. operum Lutheri: epistolis eiusdem: Chytraei Saxonia: Sleidano: Ludovici Lavateri historia Sacramentaria: Sturmii Antipappo: Camerario in vita Melanchthonis, et aliis.