04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

URBANUS REGIUS.

AD lacum Brigantinum, in illa agrorum parte, quae Comitum a monte forti imperium agnoscit, Arga longa nomen est oppido, Urbanus Regius, loco honesto natus est. Maiores eius Regum cognomine insignes fuerunt: sed cum id sublime et iocis aptum: ex rege regius factus est: ut ipse dictitare solitus. Urbani nomen infanti hoc casu inditum. Cum puerpera, mater eius, mulierculis baptismatis fonti infantulum oblaturis suggessisset, nomen in fastis natali eius inseriptum imponerent. illae dum abeunt obliviseuntur. Sacerdore postea nomen puerulo imponendum, exquirente, cum illae haesitarent, et ipse Urbani diem haud procul abesse subiceret: arreptum hocfuit infantique inditum.


page 71, image: s101

Pueritiae annos apud parentes exegit, in pietatis et honestatis studio educatus. Ut primum autem literarum capax animus se ostendit: Lindavium in ludum literarium ablegatus est: celebtem tunc et magistrorum doctrina, et diseipulorum frequentia. Hic tenellus animus praeceptorum excultus industria est ita: ut instar arbuseculae fructuum cum temporis incremento percipiendorum spem iucundam de se praeberet. Ubi ex ephebis excessit: Friburgum Brisgoiae venit: et viros in omni doctrinae genere praestantes gum. publice diligenterque audivit.
In Zasii Iurisconsulti etiam familiam receptus: disciplina eius domestica summum ei ad virtutem calcar addidit, adoque currentem, quod aiunt, incitavit. In huius praeterea bibliothecamita se abdidit: ut et libros suis studiis commodos accurate evolveret: et margines praesertim scriptorum studiose observaret: in quibus a Zasio multis ante annis annotata erant multa: quae ipse ad lychnuchum noctu in suos unsus descripsit. Itaque cum insomnia crebra Zasius ex curis diurnis laborarer: et interdum surgerer, ut obambulatiuncula et noctis horas falleret, et somnum conciliaremlucubtantem invenit in describendis illis scholiis, Urbanum: cuius auriculam Zasius blandiuscule vellicans, arte et scietia sua se ab ipso defraudari iocatus est: aut si quando somno ad candelam oppressum et inclinato in mensam capite dormitantem offendisset: iuris volumen grande unum atque alterum humeris im positum reliquit, donec excitaretur. Amavit eum Zasius utfilium: cum propter naturae morumque bonitatem: tum quod in flores propediem se induturum felicis ingenii illud germen praevideret: quam spem de se non fefellit Urbanus.
Friburgo, cum et iudicium informasser, et eruditionis egregiam supellectilem comparasser, Basileam discessit: ut ex artium et linguarum audiendis professoribus accessionem ad politam doctrinam faceret. Erat autem tunc inter alias Germaniae Academias celebris ea, que Ingolstadii a Ioanne Eccio gubernabatur: viro, quod ad philosophiam attinet, aliorum eriam iudicio, eruditissimo. Ad hunc audiendum cum in urbem illam undiquaque conflueret iu ventus: Urbanus quoque fama viri excitus Ingolstadium relicta Basilea abiit. Ibi cum in maxima adolescentum frequentia praeter publicas lectiones eriam privatae haberemptur scholae: Urbanus quoque; domi aliorum exemplo docuit, et quidem frequens auditorium: cuius rei monumenta in schedis eius reperta sunt permulta. Inter alios autem nobiles quidam adolescentes a parentib. ipsius fidei et disciplinae commendati fuerunt: ea lege, ut praeter morum studiosumque gubernationem, quaecumque ad librariam, ad vestimenta et alia requiterentur, sua fide pro ipsis interposita, a bibliopolis, cauponibus, atque opificibus emeret: se perscripta sumptuum ratione creditoribus satisfacturos. Hic Urbanus mediocriter omnia: illi


page 72, image: s102

contra modum in vestitu et victu ubique excedere. Urbanus videns nec admonitionibus locum dari, nec spem frugis superesse: ad parentes omnia [Gap desc: Greek word] perscribit: pecuniam mittant, filiosque domum revocent, rogat. Parentes bono animo esle iubent: sed vana spe credulum nimislactant. Crescente interea debito, cum solutionem creditores importune urgerent: discessus ipse consilium parat. Advenerant iisdem diebus Ingolstadium quidam militum duces, copias adversus Turcam Ungariae tum imminemptem, conscripturi. Quo cognito, Urbanus supellectilem suam librariam et vestiariam quanto liber pretio divendendam civibus credit: ipse in forum armatus prodit, et sacramento cum aliis obligatur. Forte autem fortuna Eccius cum collegis in publicum prodit, copias spectatum: ubi cum Urbanus quoque militari habitu appareret: ille primum defixis in eum oculis haeret: post cominus accedens, nomine com pellat causaque tantae mutationis cognita, bene sperare iubet; sacramento liberat: nobiles ad dissolvenda nomina cum principis sui inclementiae interminatione, hortatur compellitque: atque ita Urbanum in gratiam cum Musis reducit. Postea cum se ipsum exercendo indies in literarum studio longius progrederetur, famaque ingenii et doctrinae floreret: Maximilianus Imperator Ingolstadio transiens, poetam ipsum et oratorem lauru, sua manu imposita, designavit. Post Caesaris discessum, cum et principi Ernesto Bavaro et [Note: *De quo in vitis ICtorum. Professor Ingolstad. desisignatur.] Leonhardo Eccio, viro nobili, aliisque eximiis doctotibus gratus esset; adscitus est in numerum Academiae Ingolstadianae professorum: docuitque publico stipendio poeticen et oratoriam annis aliquor. Inde sub annum millesimum, quingentesimum, decimum sextum, principis sui nomine Erasmum Roterodamum Ingolstadium prolixe invitavit: sed in hoc quidem repulasam, de se autem ab Erasmo hoc elogium [Note: *Erasm. l. 2. epistolar.] tulit: quo virum eum praedicat candidum, prudentem, facundum, cruditum: in summa, omnibus omnium Gratiarum ac Musarum dotibus praeditum.
Ad Theologiam ubi deinde animum adiecit Urbanus: omnia sacris literis posthabuit: totumque mysteriis divinis scrutandis sese dedidit, prosagiens quasi operam suam ecclesiae necessariam utilemque futuram. Quamquam autem inter ipsum et Eccium Theologum Pontificium, magni tunc nominis, amicitia et familiaritas intercedebat summa: adeoque Urbanum obstrictum sibi beneficiis Eccius haberet: tamen orta inter Eccium et Lutherum de religione controversia; cum offendere Urbanus Eccium, ranquam praeceptorem nollet, eo relicto, Augustam abiit. Quo fimul ac venit, Magistratus civiumque precibus adductus, ecclesiae gubernandae curam suscepit: cumque videret impios et idololatricos cultus a Pontificiis stabiliri: ad Lutheri accessit partes, ac saniorem doctrinam per universam Sueviam propagavit.


page 73, image: s103

Docuit autem sacra non solum publice pro suggesto: sed et domi literis mandavit. Veritatem enim ubi vidit, palam eandem adseruit: atque confessus est. ZWinglius equidem sub annum Christi vicesimum sextum ita [Note: *Est ea lib. 1. epist. pag. 82.] epistola quadam ad ipsum: in eucharisiae re gratulor vobis, tenostrum essesactum. Verum gratiam meretur novitas: brevi enim spero omnes, qui adhuc obstrepunt, tropum, qui nullo negotio videri vobis debebat, visuros esse; ac sententiae nostrae simplicitatem ac claritatem. Una est spiritualis manducatio, quo Filio Dei pro nobis delitato fidimus, non duae: quarum alteranescio quod verborum figmentum prodimus, carnaliter, corporaliter, spiritualiter. Contulit eodem anno cum Z Winglio Urbanus super quaestione de peccato originali: ad quam epiltola bene longa respondit Z Winglius: quae [Note: *Lib. 1. epist. pag. 251.] exstat: In calce illius epistolae ita Urbanum hortatur: Nos in hoc oro simus, ut pietatem Christianam et anxie et pure depraedicemus: non simus ante tempus anxii: quo modo Missa aboleatur, aut imagines exautoxentur: sed in hoc sudemus, ut pector a mundo dedita, creatori suo restituantur: iam cecidit Missa; statuae sua, puto, sponte aufugient: frustra enim exterminabimus tam hac, quam alia, nisi publica pietas releget. Itaque visus est cum Zwinglio et aliis facere: adeo ut Lutherus alicubi [Note: *Tomo 2. epist. pag. 326 anna 1527.] scripserit: dolet mihi valde nobilissimum virum Oecolampadium tam ludicris et nihili cogitationibus in hoc barathrum prolapsum; pulsat eum sathanas: Dominus eripiat eum. Urbanus Regius in idem malum vel inclinat, vel iam cecidit: Dominus servet suos. Imo calamum in Lutherum striclurum Luthero relatum fuit: ut in [Note: *Tom. 2. epist. p. 330.] epistola ad Spalatinum: Praeterea, inquit, Urbanus Regius minari dicitur in me scripta, scilicet Oecolampadium et Zvvinglium tantos viros (ut sentie) non vult offendere: sic mutatus est ab illo.
Augustae autem dum egit, etiam Anabaptistarum secta suppullulavit. Magistratu itaque animadvertente in eos, qui contra leges civiles, clandestina celebrarent conventicula, et saera peragerent, compacta fuit in careerem femina quaedam, non infimae sortis, haereseos illius adsecla. Haec cum Urbano causam suam probaturam se, facultate colloquendi concessa, iactaret: a carcere in Senatum frequentem, cui et Urbanus aderat, sicut erat vincta, producitur. Ibi illa variis sacrarum literarum allatis locis, sed perperam applicatis et explicatis, errores suos stabilite conata est: contra Urbanus ita perspicue, ita dextre genuinum eorum sensum demonstra vit: ut vel caeco in proclivi fuerit, videre veritatem. Verum ipsa rantum abest, ut monitis locum dederit: ut pervicaciter ctiam Urbanum hisce fuerit adorta: Egregia enimvero, Urbane frater, haec disputandi ratio est inter me et te. Tu in molli culcitra ad latera Consulum adsidens, quasi ex Apollinis tripode proloqueris:


page 74, image: s104

ego misera humi prostrata, ex duris vinculis causam dicere cogor. Ad haec Urbanus: Nec vero, inquit, iniuria, soror: ut quae semel e servitute diaboli per Chrisium in libertatem adserta, tuae sponte iterum cervicem turpi iugo submisisti; et istis te ornamentis vesanus ostentat genius, aliis in exemplum. Senatus itaque, cum laterem se lavare videret; contagium illud exilio mulctavit, urbeque expulit.
Ipsum autem etiam Urbanum Pontisiciorum ctudelitas aliquoties urbe exegit: cum et purgatorium penu ipsorum locupletiss. destrueret, et indulgentiarum merces elevaret. Vallam itaque Athesinam exul perreptavit: in salinis et Oeniponte oberravit: donec frequentibus civium precibus Augustam ad docendi munus fuit revocatus: ubi ei elocata est in matrimonium Anna, civis Augustana, e Weisbruckerorum familia, tredecim postea liberorum mater.
Augustae ergo dum vixit Urbanus, certamen ei tum cum aliis, tum cum Eccio fuit; qui ipse Augustam excurrit: et coram Urbanum variis adductis rationibus attentavit: sed re infecta domum reversus per literas cum eo egit: quibus intrepide Urbanus respondit. Sed tanti sunt, ut exemplum carum subiciamus memoriae causa. Sic igitur Eccius:
Mentem saniorem.
Significarunt mihi amici, te librum contra me sarcinasse, et verius non contra me, sed contra sacerrimum Missae sacrificium multa blasphema evomuisse. Quod etsi condoluerim aliquando errori tuo, pro antiqua nostra amicitia, qua olim fuimus coniunctissimi, et omnia bona tibi precabar et optabam, et cum multorum etiam indignatione persaepe profectus tuos, et incrementa apud omnes promovebam: attamen quia malitia immutavit intellectum tuum, ut nulla mihi sit spes reliqua salutis tuae, nulla resipiscentiae tuae, sed haereticus homo, iuxta Pauli iussum, mihi vitandus es, quia ad mortem peccasti, non est pro te orandum. Perge igitur, quia ita malignitati tuae visum est, et Missae sacra et praeceptorem impugnare, experieris olim Praeceptoris tui acrimoniam in veritate afferenda: urbi et orbi notum fiat, qua iniquitate et virulentia Reseph vos ter periuros haereticos exagitet, atque victrix veritas speciosos tandem agat triumthos.
Unum praemoneo, exemplar corruptius exiit praelum, unde multa in eo desidero, quae suspicor vel a sciolo, vel a malevolo immutata, nec exemplar scriptum ad manum habeo, ideo noli te miscere contentioni verborum, quod satere assoletis. Paterer te tradi in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret,


page 75, image: s105

quod Baldasari olim meo precatus sum, sed timeo et corpus et animam eius una interiisse aeternis cruciatibus. Ingolstadii XXI. Martii. Anno M. D. XXVII.
Ioannes Eccius tam bene ad sidem tuendam animatus, quam
tu impugnandum
Urbano Regio.
Epistola Urbani Regii ad Eccium.
Fidem per charitatem operantem.
Non erat opus, ut me amici tui anteverterent hac parte nimium officiosi, ut qui te ante tempus exasperent, in negotio tibi narrando forsitan minus fidi. Nonne cum tibi colloquebar Augustae, haec abs te impetravi, ut citra virulentiam te responsurum obiectis meis promitteres, si qua haberem contra tuum de Missa libellum? Iam quasi ex insidiis te adoriar, antequam, quid a me scriptum sit, videris, bellum indicis, cum nulla maledicendi libidine, sed te hortante scripserim, idque modestissime, cum libellum tribus aut ad summum quatuor amiculis legendum exhibuerim, eo interim consilio, ut quicquid id est, quod confeceram, in spongiam incumberet. Praesagiebat enim iam ante mens, qua fronte esses libellum innocentem excepturus, nempe fastu Moabitico plena et convitiis acerbissimis. Quod si me ad scribendum animus male adfectus, et omnia sinistre interpretandi impulisset, ante annum prodiissem, quando contumeliarum in me tuarum vulnus a recenti plaga etiamnum hiaret: iam multa dies dolorem penitus ademit. Ceterum et gratias tibi ago nunc, et Domino pro hoc fido amore ago semper, quo tanti haeretici vicem aliquando doluisti. Nam et hodie quoties Eccii mentio incidit: ingenue fateor, neminem in orbe universo esse, qui mibi ob eruditionem et ingenium suerit unquam carior et venerabilior. Quantum enim faveris studiis meis, quam denique tu mihi fueris in delitiis, testatur Gymnasium Friburgense, ubi quondam impatientissimo amore erga Eccium Praeceptorem, patres ac moderatores tam praeclarae Academiae aculeato carmine in me sic concitavi, ut excommunicatus multis diebus propter Eccium, etiam meo iudicio, Diaboli mancipium fuerim. Mox Ingolstadium veni solo tui amore illectus, ibi cum satis amara mibi cum tristi pauperie aliquandiu pugna esset, tu apud virum literis et genere eximie nobilem, et erga me benesicentissimum Leonhard. Eccium, ab Wolffs Ecc, tantum effecisti, ut cratoriae publicitus docendae praefectus, aliquo etiam numero haberer, ut beneficiorum haudquaquam immemor, pro te sim Dominum semper oraturus; quamvis tu de mea resipiscentia haud secus, atque Arii cuiusdam


page 76, image: s106

plane desperaveris. Nam malitia, te iudice, immutavit intellectum meum. Audacter nimium Ecci, sed hominis iudicium audio, et Christi tribunal exspecto. Vitabis me ut haereticum, at vide, ne et scripturas vites, quibus nitor: quod inopis consilium si spreveris, non ages tam tuto, quam tibi polliceris, multis ad hoc perniciosissime blandientibus. Ad mortem peccasse Urbanum, certo definis, neque pro me porro orandum existimas. O infelicem Urbanum, si Eccii calculo caelum datur et negatur! Qui haereticum vitandum esse docuit, idem erudire obsistentes iubet, si quando det illis DEUS paenitentiam ad agnoscendam veritatem, ut resipiscant e Diaboli laqueo. Ad mortem vero peccat qui Christum negat, in eaque impietate perdurat: reicit autem Christum, qut neque suorum pecccatorum paenitentia tangitur, neque misericordia Dei per Christum promissa et exhibita gaudet. Talem me esse, etsi peccator sim, non convicisti. Christo enim nitor, utcumque misera ovicula; hoc autem quisquis fidit, confundi non potest, ne a portis quidem inferorum. Homo videt faciem, at Deus iuxta hominis intuitum non iudicat. Si convitium dixissem in Spiritum sanctum, recte iudicares, me aeterno iudicio obnoxium: cum autem veritatem agnitam non impugnarim unquam pertinaciter, non erat tam temere spes omnis de convertendo Urbano abicienda. Porro simul ac me velut totius Ecclesiae suffragiis bonestatum haereticum proclamasti, impietati scilicet meae calcar addis. Perge (inquis) quia ita malignitatituae visum est. Obsecro, Praeceptor, quae tanta est vel in stoico [Gap desc: Greek word] , quam hac tua acerbitate non commoveas? Sacra Missae non impugno, sed missae abusus, et ostende quae mihi contra haec sacra pugnare videantur. Quae, si minus pugnant, tuum erat monere, praesertim cum id coram promiseris: et antequam libellum vidisti, Urbanum pronuntias haereticum. Ubi hic animus praeceptore dignus? Ego nulla livoris fella in te evomo, sed candide commonstro, quid me impediat, ne statim Eccii de Missa sententiam amplectar, meliora amplexurus, si dacebor: Et tu protinus iudicem agis incognita causa. Minaris autem me experturum praeceptoris acrimoniam in adserenda veritate. Nondum, in veritate docenda de Missae officio, praeceptorem praestitisti, quemadmodum pollicebare: et iam minaris acrimoniam, quasi Christianus metuat acrimoniam maledictorum, dum veritatem quaerit: nullis acrimoniae tuae, quanta fuerit, tonitruis a vero deterrebor. At vera si docueris absque acrimonia, cupidissime tua omnia suscipiam. Tandem urbi et orbi notum fore scribis, qua iniquitate et virulentia Reseph noster periuros haereticos exagitet. Talibus enim titulis nos exornas.


page 77, image: s107

Quam urbem, Ecci, intelligis? Si Romam, quae gloria fuerit me proscindi in ea urbe, cuius quondam fides in toto mundo praedicabatur, iam nihil minus. Si augustam, haec iam pridem et Eccium novit et Urbanum. Quam festivum autem, quodnobis Reseph tam facis familiarem? Tusi a Reseph nihilunquam passus es, age primos in nos lapides proicito. Nam subolet nonnibil, quid velis. Urit enim te matrimonium nostrum, quod et tibi multo foret honestius, quam hoc, quod excusabile tibi suadet idem ille Reseph, qui Euam putatur versutia sua decepisse Quae si viribus integris non restitit male suadenti, sed a simplicitate primaevae rectitudinis corrumpi sensus passa est, quanto idfacilius tibi contigerit, tanto iam concupiscentiae malo, nonminus quam alii sunt, obnoxio? Periuros nos scribis quidem, at probare numquam potes. Et nos iam pridem propter nomen Christi male audire didicimus, gaudentes interim, quod haec non patimur propter scelera, sed honorabiles nuptias, nobis liberas decreto Spiritus sancti, prohibitas tamtum a spiritibus impostoribus. In calce praemones, ne male correcti exemplaris mendus insecter, et verborum contentioni studeam, addisque nos hoc solere facere: adeo non potes non honorisice de te sentire ubique, de nobis pessime. At ego non institui contendere cum Eccio, uter elegantius scribat, sed uter magis pie: de rebus, non verbis mihi certamen est; in hoc uno labor omnis mihi impenditur. Baltassarem coram vehementissime corhortabar, ne sic, ut coepit, pergeret: verum ille monitorem contempsit, at suum iudicium portabit. Ego nihiltale velmolitus sum hactenus, velmoliar unquam, nisi Christus, quod absit, me deseruerit, sed meliora spero. Tu vero penitus me despicis, non sic a me despectus, mihique tantopere despecto et deplorato minaris pugnam. Sed Dominus inter me et te iudicet. Dum recta doceo, nullius, quamlibet invicti et gloriosi disputatoris, minas et acrimoniam timeo: neminem item provocabo: at provocatus, quae vera sunt inexpugnabili constantia tuebor usque ad mortem. Dominumprecor, ne nos sinat rapi affectibus carnis. Nam siiis laxare habenas vetus homo permitteretur, nescio quo tandem prorumperet. At satis conviciorum tum ore, tum libellis tuis omnibus in Urbanum eiaculatus es, par cius post hac obsecro. Theologo enim indecorum est, acrimonias minitari, hoc est plaustra conviciorum Equidem blassphemias omnino nullas contra veram Missam, ut tupraeiudicas, evomui; at si erro, emenda. Nam nullis mundi praesidiis cinctus, scribo de religione Christiana, quodtu de te praedicare non audes. Sivera loquor, cohibe impetum iudiciitui praecipitis. Scio enim me non carnali sapientia, dolo aut impostura, annos iam aliquot Augustanae Ecclesiae praedicasse Evangelium. Tu secus omnia interpretaris. Precor autem te per Christum, ne iudices ante tempus, donec venerit Dominus, qui et illustraturus est occultatenebrarum, et patefaciet consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo. Augusta 24 Martii Anno 1528.
Urbanus Rhegiuc tam bene animatus ad tuendam veritatem, sine


page 78, image: s108

huius saeculi praesidiis, ac tu in magnificentia et potentia mundi. Ioanni Eccio Theologo.
Neque sic tamen Eccianum odium sopiri potuit: quin clam multoties subornati Faber et Cochlaeus, homines vafri et astuti: qui dolis et insidiis peterent Regium: suisqueipsum blandiciis in perniciem pellicerent. Verum ipse ita Eccianos conatus elusit: ut illi a proposito desistere, cum animum eius frustra selabefactare intelligerent, necesse habuerint.
Cum ergo omnia arderent in Germania contentionibus: dies dicta est comitiis Augustae habendis anno millesimo, quingentesimo, trigesimo: quibus inter alios Imperii principes interfuit et Ernestus dux Brunsuicensis, princeps pius et prudens. Hicexoravit ibi Urbanum; ut operam suam ecclesiae Lunaeburgensi polliceretur. Itaque eo conventu soluto Urbanum ptaemisit, ipse paulo post cum reliquo comitatu subsecutus. Isto in itinere Lutherum Coburgi invilit Urbanus: cumque eo familiariter de rebus gravissimis contulit: id quod ipse epistola ad amicum quendam Augustanum hisce testatur: Cum Saxoniam peterem (inquit) Coburgi integrum diem solus cum Luthero, viro Dei, transegeram: quo die nullus mihi in vita fuit iucundior. Talis enim ac tantus est Theologus Lutherus, ut nulla saecula habuerint similem. Hoc magis exsecror stultitiam et arrogantiam Carlostadianorum, qui sibi placent, quasi Luthero queant conferri, cuius umbram non assequuntur, cum omnieruditione quamiactant. Semper mihi magnus fuit Lutherus: at iam mihi maximus est. Vidi enim praesens et audivi, quae nullo calamo tradipossunt absentibus. Haec Urbanus: unde apparet ita rem habere, sicut Lutherus ad Wenceslaum Lincum seribit: [Note: *Tomo 2. epistolar. pag. 381. Luther. de Urbano.] Urbanum Regium quoque resipuisse, credo te nosse: et contra hostes Sacramentarios strenue nobiscum certare.
Ceterum princeps Ernestus fecit Urbanum plurimi: eumque ut patrem veneratus est. Itaque cum ex ipso Augusta reverso in nobilium consessu quaereretur: Ecquid novae ac pretiosae mercis, aliorum principum exemplo, secum apportasset? respondit, allatum esse a sethesaurum toti ducatui incomparabilem, quem omnibus anteponat deliciis. Cumque Augusta urbs anno trigesimo quinto Urbanum repeteret: dixit, perinde ut oeulos, ita et Urbanum se amittere nolle. Sutrogatus est ergo in erus locum Ioannes Forsterus civis Austanus, qui diaconum aliquandiu Wittenbergae egerat. Constituit autem Urbanum princeps idque amplo salario, inspectorem, vel si mavis episcopum ecclesiarum totius ducatus et usae sunt ipsius opera ecclesiae et res pub complures.
Nam ut primum in Saxoniam venit, petente Senatu Lunaeburgico, et permittente principe suo, Lunaeburgum venit: ubi cum praeposito ad S. Ioannem viro docto, Ioanne Colero, de missa per literas disputavit: ut et cum Augustino Gotelen, Pontificio plebano.


page 79, image: s109

Elapso biennio Cellam rediit, expetitus etiam ad tempus ab Hamburgensibus, Hannoveram etiam evocatus vicinas Hildesiae et aliarum urbium ecclesias ac scholas constituit; et Mundam usque pertractus est. Sub idem tempus cum Monasierium obsidererur, librum ad Osnabrugenses, Lutheri commendatione ornatum, emisit: in quo praecipuos Anabaptistarum articulos sacrarum lite. rarum reltimoniis saccurate refntavit. Deinde cum Smalcaldiae comventus Theologorum esset institutus, interfuit ei et Regius, uti postea quoque ad conventum Haganoensem cum suo principe venit: Lutherique articulis subscripsit. Acta alibi videantur.
In itinere cum Haganoa Cellam rediret, fluxus in tibiam dextram delapsus subsedit, unde enata pustula cum hiatu: quem medici consulti apertum reliquendum censuerunt. Sed is paucis ante obitum diebusse sponte occlusit: quod plaerumque praesagium mortis putant: ut et ipse Urbanus agnovit, et expertus est. Die enim Dominica, qua ecclesia in memoriam Salvatoris ad confirmationem fidei sacra Eucharistia utebatur, cum et ipse sacramenti istius particeps esset factus, sub vesperam obstructiones in cerebro ac dolores, frontem digito, ut solebar, fricans se sentire signisicavit: laerus tamen et nihil ceteroquin im mutatus. Postridie cum nondum illuxisset, dormiente uxore, de lecto surrecturus repentino morbo in pavimentum prosternitur: adeo graviter; ut lapsu illa excitaretur. Exterrita misera subito adeurrit, conaturque in lectum sublevare: sed cum sola id non posset, amicis et vicinis subvenientibus id factum. Hicipse tristes et casum miserantes, bono esse animo iubet: Deoque totum se commendari. Atque ita inter [Gap desc: Greek word] et suspiria tertia hora post, quam morbus invaserat, animam Salvatori suo reddidit, Cellae Saxonum, anno millesimo, quingentesimo, quadragesimo primo, die vicesime tertio, vel ut alii, quinto Maii Triduo post sepultus estibidem honorifice in aede Parochiali; et ab Hanoveranis suo in oppido, iter unius diei Cella distanti, epitaphio honoratus
Nactus est genus mortis, quale saepe in votis habuit; citum et placidum; cum semper deprecaretur diuturnos langnores et longas morborum periodos. Theologus fuit ob doctrinam ac pietatem bonis et piis carus, inprimis suo principi Ernesto: qui, uti diximus, in deliciis eum habuit, et ecclesiarum totius ducarus curam ei uni plane concredidit.
Monumenta eiusingenii, quae posteritati elaboravit, filius Ernestus collegit, inque certos tomos tributa Norinbergae in lucem edidit. Exstat inter alia liber eius, in quo annotatae sunt horridiores formae loquendi: et monstrantur propriae ac concinnae, utiles pietati ac concordiae. Has admonitiones scribi princeps Ernestus Lunaeburgicus voluit: quain re sapientiam et pietatem eius agnoscimus.


page 80, image: s110

Ut enim ex dentibus draconis, in Cadmaea historia, nata est soboles armatorum inter se dim icantium: sic ex improprio sermone dissidia opinionum in docentibus et in populo nascuntur. Post obitum eius prodiit et aliud scriptum opera Ioannis Freders Pomerani, cui titulus: loci Theologici ex patribus et scholasticis neotericisque collecti per D. Urbanum Regium. Ernestus Regius in vitapatris: Chytraeus in Saxonia: Crusius in annalibus: Sleidanus: consilia Theolog. Melanchth. alii.