IN Misnia primam huius caeli lucem adspexit nobili familia Nicslaus ab Amsdorf, natus anno Christi millesimo, quadringentesimo, ostogesimo tertio, die tertio Decembris, prope Wurcenam. Ad gentilitiam autem nobilitatem, proposito honestissimo adiunxit a puero, literarum decus. sine quibus naturae bona inchoata aut manca sunt, aut nulli fructuosa.
Anno secundo, saeculidecimi quinti a nativitate Christi, in Saxonia ad Albim Wittenbergae auspiciis Friderici 3. Electotis aperta est schola publica. Hancrecens plantatam et feliciter tunc efflorescentem accessit Amsdorfius: et quod pauci ex nobilitate hodie quidem facere solent, animum ad sanctae Theologiae cognitionem, et divinarum rerum contemplationem adiecit. Incidit aetas eius in ipsam Evangelii [Gap desc: Greek word] , Lutheri potissinaum ac Melanchthonis opera sub extremam mundi senectam, quae Dei est benignitas, Germaniae, imo universo orbi Christiano indultam Ibi anno millesimo quingentesimo quarto, quartum promotionis actum, titulo magistri accepto, illustravit: ac paucis annis post Licentiatus Theologiae est renuntiatus.
Mature autem veritatis lucem ipse vidit, praesertim cum Lutherus prima adversus nundinationes illas indulgentiarum themata evulgasset. Nec cum carne et sanguine diu contulit: sed statim palam ad alios sidei confessionem constanter edidit. Itaque cum anno millesimo, quingentesimo, vicesimo primo, Lutherus ad causam dicendam coram Caesare et Imperio evocatus Wormatiam esset; Amsdorfius eo cum Hieronymo Schurfio Icto et Iusto Iona Theologo ipsum comitatus est. Postea codem anno Luthero in Pathmum, uti vocabat, suam abdito cum Wittembergae Augustiniani omnium primi missas intermisissent: ac Fridericus
Elector, rei novitare motus, metueret: ne quid turbarum maiorum resdaret: Academiae super eo facto sententiam exquirit. Delecti igitur eam ad rem quatuor ab Academia viri Iustus Ionas, Melanchthon, Amsdorfius. et Ioannes Dulcius vel Doltz Hiunanimi comsensu quanta inmissatico sacrificio sit cenae profanatio demonstrant: et ut non solum in uno templo, sed in omnibus aliis eam aboleat, rogant. Anno deinde vicesimo tertio supra millesimum quingentesimum, cum vir quidam pius ad electorem Saxoniae libellum misisset: in quo docebat tres esse Capitales errores: quibus in papatu Christianifuerint sedusti, de libero arbitrio, quodrevera sit servum: de meritis operum, quae sint potius fidei; de traditionibus hominum, cum in verbo Dei sit acquiescendism: Amsdorsius praefationem libello illi praefixit: qua demonstrat e scripturis: Papam esse Antichristum.
Anno vicesimo quarto Magdeburgenses sincerioris doctrinae cupidi, Lutherum Wittemberga evocant. Qui habitis quibusdam ibi contionibus, et paucos dies moratus, cum consilium suum de emendatione religionis onsuli Nicolao Sturmio, et delectis ci vium exposuisset: Amsdorfium seipsis missurum ostendit: cui non secus acsibi ipsi omnib. in reb. considere possent. Amsdorfius ergo, de sententia Lutheri, Magdeburgum profectus, ecclesias ibi, collega sido D. Eberardo Widenseio, doctrinae suae voce et consiliis sa Eberhardus Widenseius collega Amsd. Constituit ecclesiam Goslariensem Amsdorff. lutaribus, totos ostodecim annos rexit. Ibi etiam dum agit, Goslariam per Senatum illius reip evocatus, ordinem ibi rituu et do ctrinae in omnib templis. ad formam ecclesiae Wittembergensis, et Magdepurg. instivit; inspectione ecclesiarum Ioanni Amando comendata: literario autem ludo Michaele Volmetio praesecto. Anno irigesimo primo, dissidia docemptium coram senatuib dem cognovit: acduob. dimissis alios suffecit. Anno deinde quadragesimo primo, mortuo Philippo, comite Palatino, episcopo Naum burgensi, a collegio quidem in eius locum surrogatus est Iulius Pflugius: ab electore autem Saxoniae, qui non licere hoc collegio, nisi suo accedente consensu, contemdit, successor datus est hic Amsdorsius. Itaque die vicesimo Ianuarii anni quadragesimi secundi, presente I. Friderico electore, et I. Ernesto fratrib ducibus Saxoniae, in ipso oppido Naoburgi ad Salam, vir hic nobilis et caelebs episcopus ordinatus est a Luthero; simul manum imponentib. Nicolao Medlero, pastore Naoburgensi, Georgio Spalatino Aldenburgensi, et Wolfgango Steinio Leucopetraeo. Electionis huius et ordinationis defensionem, et causas cur Iulius Pflugius a collegio electus, contra ab ecclesia et ordinib ac patronis ecclesiae reiectus sit, libro publice edito postea Lutherus reddidit [Note: * Vide vitam lutheri.] . Actio autem ista electoris, inprimis Caroli U animum, iam ante alienatum, exacerbavit. Itaque cum in comiriis Spirae postea Iulius de iniuria illa Saxoniae ducis quereretur: Caesar eum ad exigui temporis patientiam hortatus: Tua causa, inquit, erit mea causa.
Sexto itaque anno post, a Carolo victore Pflugius restitutus est: Amsdorfius autem Magdeburgum profugit: quod proxime secutis annis commune fuit asylum multorum: qui Caesaris indignationem, quacumque de causa, incurrissent. Anno quadragesimo ostavo, evulgato libro Augustano, cum res per fines Mauritii electoris Saxonici ad mutationem spectare viderentur, Amsdorfius inter alios Wittembergensibus ac Lipsensibus sese opposuit; in tristi illa de Adiaphoris controversia: quae totum decennium duravit. Cumque anno quinquagesimo mense Octobri Magdeburgum obsidione cincta esser, Amsdorfuis nihilominus ibi substitit; motoque insuper bello Theologico anno quinquagesimo primo, de bonorum operum necessitate ad salutem: quam propositionem Gregorius Maior [Note: * In vita eius. Bona opera sunt perniciosa Aetas Amsdor sii.] defendendam susceperat, Amsdorfius ad contrariam delapsus partem, scripsir: Bona opera sunt ad salutem noxia et perniciosa. Ita in contentionibus saepe calor ingeniorum ab uno extremo in alterum incurrit.
Inter varias istiusmodi Theologorum digladiationes ad senectam pervenit summam: ut qui, si modo recte claculum subduximus, annum ostogesimum attigerit. Edidit quaedam de sacra cena ad quae Bucerus respondit: iudicium epistola quadam tulit de Erasmo, quae inserta operibus Lutheri: epitomen Chronicorum Naucleri de Paparum perfidia in Romanos Imperatores: strenam sive novianni votum, principibus viris oblatum: subscriptionem censurae et sententiae Saxonicarum Ecclesiarum adversus Georgii Maioris doctrinam, de bonis operibus veluti ad salutem necessariis. Polemicum denique aliud scriptum contra Tilemannum Heshusium, anno sexagesimo quinto Magdeburgi excusum. Tantum de Amsdorfio, e Sleidani commentariis; Chytraei Saxonia: Bucholceri chron. et aliis.