04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

IOANNES SCHWEBELIUS.

IOannes Schwebelius parentibus haud obscuris, familiaeque suae originem Wasserburgo, Boiariae oppido, derivantibus, eaitus est anno Christi millsimo, quadringentesimo, nonagesimo, in oppido amoeno ad Hercyniae silvae radices, quod vulgo Pfortzhemium appellamus. Haec patria conciliavit ipsi amicitram cum viris ceieberrimis, Ioanne Reuchlino, [Gap desc: Greek words] , et Nicolao Gerbelio seniore Icto, popularibus sempiterna memoria dignis.
Iactis utriusque linguae fundamentis, quae tunc a paucis excolebantur, a plerisque negligebantur, marime vero a sacrisicis pertinaci odio depravabantur: animum in ipsa pueritia ad Theologiae studium adiecit. et ordini, qui Spiritui sansto dicatus, adolescens voluitinitiari. Postea, ut alios quoque pieratem doceret, ad sacerdotii adspiravit dignitatem: cuius testimonium ei communicatum legimus eiusimodi:
Nos Conradus, Dei et Apestolicae sedis gratia, episcopus Aurensis, reverendissimique in Christo patris et Domini, Domini Wilhelmi, eadem gratia episcopi Argentinensis, Alsatiaeque Landgravii, vicarius in Pontisicalibus generalis, notum facimus, quod sub anno Domini millesimo quingentesimo XIIII. die sabbatho sansto vigilia Paschae, sacros clericorum ordines Argentinae apud Wilhelmitas celebrantes, dilestum nobis in Christo fratrem Ioannem Schvveblin de Pfortzheim, ordinis sansti Spiritus in Steffansueldt, in sacerdetem promovimus atque ordinavimus, iuxta formam sanstae matris Ecclesiae, cooperante nobis gratia Spiritus Sansti In cums tesiimonium sigillum officii Vicariatus in Pontisicalibus ecclesiae Argentinensis, praeientibsis est appenium. Anno, die. et toco, quibus supra. 10. Grumer Nois.
Cum autem statim post Euangehcae doctrinae radii per Germaniam diffunderetur universam: Schvvehelius iisdem illustratus,


page 63, image: s093

vestirum monasticum mutavit. et cum aliis ecclesiae doctoribus superstitiones abiecit. Pro hoc benesicio, quod Deus errabundam in tenebris Pontificiis oviculam quaesisser, humeris suis gestasset, et ad pascua aeternae salutis recta duxisser: per omnem vitam, et in contionibus, et scriptis precibusque, gratias agit:identidemillud usurpare sancti senis solitus: Nunc dimittis servum tuum Domine: quia oculimei viderunt Salutare tuum. Anno decimo nono, supra millesimum quingentesimum scripsit [Note: * Vide epist 11 ad Schvvebelium.] ad eum Melanchthon: tamquam ad veterem [Note: * Vide epist 11 ad Schvvebelium.] amicum, desolida siudii Theologici institutione: cum eo ipso tempore purius docere verbum DEII fortze. miicepisset. Sed dominante in Marchionatu Badensi tunc Papatu, rehcta patria, Rhenum traiecir ad Franciscum a Sickingen, heroem nobilissimum: qui inter primos veritatem Evangelicam et magno animo est amplexus, et contra hostes cum aliis intrepide propugnavit.
Fovebar ille sub id tempus multos viros, pietate, vittute, et doctrina praestantes, inptimis vero Theologos insignes: qui ad ipsum, tamquam ad asylum, confugiebant. Inter eos tuncin arcibus Sickingii Landstenio et Ebernburgo agebant; Ulricus Huttenus, nobilitatis literarae ornamentum: Caspar Aquila: Martinus Bucerus: loannes Oecolampadius: et hic Schvvebelius. Hic ergo cum sidem erus et pietatem nobilissimus eques perspexisset: testandi amoris, et confirmandae doctrinae crgo, quae tum in ecclesiis Sickinganistradebatur: Schvvebelio sponso, sollemnem nuptiarum festivitatem in arce Landstenio anno Christi, millesimo quingentesimo, vigesimo primo, suo sumptu celebravit.
Sequenm anno prodierunt epistolae Francisci a Sickingen ad Theodorum ab Hendschuschsheim socerum: et Hartmuthi a Cronenburg ad Franciscum a Sickingen: quibus Schvvebelius praefationem ptaefixit: in qua inter alia ait: miram esse rerum conversionem eo tempore: olim a sacerdotibus laicos didicisse legem Domini: nunc sacerdotibus a laicis discendum esse. Olim episcopos gladio verbi usos suisse ad salutem animarum: nunc eosdem urigladio corporali ad opprimendum Dei verbum.
Abeodem Francisco a Sickingen, cui propagatio doctrinae evangelicae unice curae erat, princip pi Ludovico Comiri Palatino Rheni, commendatus est hac occasione Petebatur bello illea Sickingen a Trevirensi et Palatino, Electoribus; quibus se Philippus Hassiae Landgnaurus adiunxit. Itaque, ne domestici sui penculo impliearentur: honest e in receptus tutos eos dimisit Venitergo Oecolampadius Basileam: Bucerus Argentoratum: Aquila lienacum Thurmgiae: Schvvebelius Bipontum, a piissimo principe Ludovico accersitus. Hic primus ecelesias a Pontisiciorum fermento repurgavit et fundamenta doctrinae evangelii cum fructu iecit. Interea autem Fransiscus a Sickingen obsidetur: qui dum in arce sua


page 64, image: s094

Landstenio [Note: * Aliistanostai vel Nunstal.] , pro liberrate sua fortiter pugnat, globo tormemptarid in arcem exploso trabs disrupta est: e cuius ictu letale ipsi vulnus inflictum: quo horis viginti quatuor post, anno vicesimo tertio, die secundo [Note: * Alii septimo. Occnmbit Sickingisis.] Maii, aetatis quadragesimo secundo exspiravit. Ante obitum principes eum inviserunt, ac humaniter allocuti sunt. Humatus est sollenni pompa, in templo parochiali, oppidi Landstul: vir bonorum omnium memoria dignus: togae et sagi artibus excellens: literarum ac literatorum magnisicus et munificus fautor: gratus Capnionis discipulus: qui inter primos evangehi et evangelicorum doctorum patrocinium suscepit, et filios nepotesque vere generosos reliquit Symboli loco fertur habuisse in ore axioma Philosophicum: Nihil sine causa: Nichts ohne Ursach quae etiamnum quidam gentilium eius utuntur. Sed ad instirurum redeamus.
Bipontinae itaque ecclesiae initium idem fere est cum Argentoratensi: ac in Bipontinatu quidem Ludovicus Palatinus, Dei solius fretus ope, ac Schvvebelii usus opera, Papatum abrogavit: missisiscosque omnes eliminavit: quam vis episcopi vicim accerime sese opponerent: et a pio instituto averrere manibus pedibusque anniterentur. Hoceiuszelo cognito, matrimonio ipsi iuncta est ex illustriss. Landgraviorum Hassiae stirpe Elisabetha, [Note: * Wilhelmi senioris silia: queobiit 1563.] anno millesimo, quingentesimo vicesimo quinto, mense Septembri. Haec singulari itidem pietateaccensa princeps, Schvvebelium favore et gratia sua semper est prosecuta.
In officio ergo tali cum et laborum patiens, et linguatum perquam studiosus esset: quippe qui praeter linguae Graece peritiam, quae tunc, ut in Papatu, prorsus fere erar ignota, nulloque in pretio, ipsi autem non minus ac Latinafamiliaris, in Hebraicis [Note: * U.epist. 25-Schvvebelii.] ita excelluit: ut ex fontibus ipsis veritatem haurire, aliisque impertiri pofset: tanta de eo fama per Germaniam increbuit: ut apud primarios ecclesiae doctores, obacre in rebus ecclesiasticis iudicium, singularem erga veram religionem zelum, eximiam doctrinam, linguarum screntiam, rerumque experienriam, in admirationem venerit. Itaque in amicitiam Lutheri, Melanchthonis, Gerbelii senioris, Buceri, Capitonis, Hedionis, Zellii, Pellicani, et aliotum celeberrimorum virorum, cooptatus estrid quod epistolae ad ipsum scriptae satis superque demonstrant. Etcum eo tempore Iacobus Sturmius, vir ut nobiliss. ita prudentissimus, gratia atque auctoritate apud Germaniae principes, ipsum que adeo Imperatorem floreret. Schvvebelius auctor suo principi suit; uteundem in negotiis ecclesiasticis consuleret. Quem principis affectum Sturmius laudi sibi ducens, gtatias egit maximas, et vicissim Argentoratensem ecclesiam principi humiliter commendavit: et consilia sua ad ecclesiarum Bipontinatus rationem direxit. ur ex Astis publicis Germanicorum operum Scbvvebelianorum, si lucem aliquando viderint, patebit.


page 65, image: s095

Post intempestivum principis [Note: * Ludovicus Palat 1532. d.3.Decemb. at.30 guber.18] sui e vita discessum: totus in eo fuit Schvvebelius, ut vir quispiam egregie doctus, verae reiigionis studiosus, vitaeque inculpatae deligeretur: qui relicti a Ludovico si lii Wolfgangi [Note: * Zui natus 1526 obiit 1569.] , tunc iexennis pueri, moderator studiorum et informaroridoneus esset. Iudicavit autem pise idoneum Casparum Glaserum, ex Marchionatu Badenst oriundum; Gemmingae tuc in Graichgoia agentem, et ludum literarium aperientem. Communicato itaque cum aliis consilio, Glaserum illum, quamvis pri mo munus eiusmodi abnuentem, et a suo patrono nobili Gemmingio invite discedentem, principi ephorum praesecit.
Fecit interea et ipse suum officium, sinceram doctrinam fideliter tradendo, et vitae sanctimonia ministerium suum ornando. Quamobrem utomnium ora in ipsum suerunt conversa: ita styli etiam ad versariorum contra ipsum sunt stricti. Nam, praeter Pontificios, cum Anabaptistis et Schvvenckfeldianis, multum ipsi negotiifuit: quorum tamen omnium impetus mansuetudine fre git: patientia vicit: et lenitate in ordinem coegit: ut omnia eius seripta aut respensa, pro libris potlus doctrina et consolatione plenis, quam contentiones ac dissidia reserentibus habenda sint. In colloquiis et disputationib solis sacrarum literatum restimo niis nisus est; nec ullius unquam hominis scripta iis anteposuit. In lectione Patrum, quorum copia eius bibliotheca instrticta erat, multum fuit versatus: ius etiam Canonicum eum in finem diligempter evolvit: ut ipsis Pontificum decretis Pontificios revincere pos set. Hac ratione non solum laudem apud orthodoxos est consecutus: sed terrorem etsam adversariis suis incussir. Quanta autem fide evangelii veritarem propugnarir: et quae ipsius sententia de articulis fuerit: qui in controversiam a contenriosis et ambitiosis quibusdam vocati sunt: ac quam candide dextreque cosdem explicuerit: libri manu eius scripti [Note: * Perspicue se explicat epist. 53.quam vid. Dostrina Schvvebellii.] hodieque restantur: quorum tamen pars non minima post ipsius obitu in alienas manus pervenit. Constanter retinuit fundamentum seripturae, catholicorum doctorum, et veteris ecclesiae Argentoratensis consensum: cuius restimonium est conventus Suinfurti [Note: * An. 1532. Confessio civitatum.] habitus, et consessioilla Civitatum quatuor illustrata; a Luthero admissa: Normbergae ab ab Impern ordimbus approbata Argentorati anno trigesimo tersio repetita: auctoritate magistratus civibuscommendata.
Anno trigesimo quarto Bucerus controversiam inter Ambrosium Blaurerum et Erhardum Snepfium de Cena Domini ortam, rogatu Ulrici Wirtembergici, compositurus consilio Schvvebellii usus est: feliciterque negotium expedivit. Inprimis vero Schvvebelius concordiam [Note: * Capita illius vide in vita Buteriinfra.] illam, Wirtembergae anno trigesimo sexto inter superioris Germaniae quatuorcivitates, et Theologos Saxo niae, suo petito et communicato consilio, initam; est amplexus, et ad extremum usque vitae spiritum approbavit: utque alii ducatus Bipontini


page 66, image: s096

pontini ministri approbarent, suasor atque auctoriis fuit. Concordia enim illa, per quam Augustanae Confessionis articulus decimus de Cena Domini, paulo obscurius positus, explicabatur, non solum in priore Confessione civitatum et Apologia, quam Bipontini quoque amplectebantur, erat fundata: sed ipsa dcclaratio eius ex verbo Dei desumpta: qua utriusque partis consensus mutuus stabilitus est. Hinc ergo patet; genuinum Confessionis Augustae exhibitae, sensum, eriam deipsius Lutheri voluntate, iuxta declarationem Concordiae Wittembergensis accipiendum esse. Sed hoc disceptare, nostrum non est.
Schvvebelius cum ita annos septendecim sememptem in agro Domini ducatus Bipontini, cum fructu fecisset, atque cursum suum feliciter absolvissetad vitam abiit meliorem, anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo, die decima nona Maii, aetatis suae anno quinquagesimo circiter: relicto silio Henrico, postea I. U. Licentiato, et cancellario Bipontino Sepultus est in templo Bipontino, cum epitaphio tali, a Iacobo Schorrio ab Hasel, consiliario primum, post cancellario Bipontino, scripto:
Vixit, et hoc templo docuit vir, Lestor, honestus:
Ianus Schvvebelius, dostus amansque DEI.
Fidus erat monitor, facundus, et usque mondestus,
Mansuetus, clemens, mitis, et aquanimus.
Sedatus, conis, facilis, totusque benignus,
Sermoilli lenis, mens pia, mosque probus.
Vitam dostrinae, dostrinam sedulo vitae
Aequabat: nulli non venerandus erat.
Aequales utinam liceat nos semper habere
Pastores! quid enim sanctius, oro, foret?
Dicifelices numquid tum, perque beati
Possemus merito, semidcique viri?
Hic magno tandem oppetiit maerore suorum:
Mens caelo: corpus clauditur hac sub humo.
Successorem habuit ipsum illum Casparum Glaserum, Wolfgangi principis Palatini ephorum: qui doctrinam verbi divini, quam Schvvebelius ibi plantaverat, fideliter servara conformitate adseruit; et ad posteros magno pietatis zelo propagavit.
Hic Schvvebelius primus fuit principis bipontini orthodoxus ecclesiastes: et testimonio gravissimorum Theologorum, acerrimus antagonista omnium [Gap desc: Greek words] : deomni Christiana causa probe institutus: iudicio et dicendi facultate non vulgari. Sed quid de se ipse scribat; [Note: * Epistola 95. p. 337.] silubet, audiamus: Falso me calumniantur: sed rationem reddere paratus sum. Quod missas Germanica lingua lego: non tantum sacinus arbitror: ut huius me pudeat, aut lucem fugiam, sed palam id facio; optans, ut omnes id faciant. Quod sierro: per scripturas sanetas ad viam veritatis me reducite


page 67, image: s097

precor Canonem, quem vocant, Missae, hastenus nefas fuit aliis audientibus legere: proinde sic eum occulto, ne facile quisquam possit conqueri, me illum prodiaisse. At ubi velminuam, vel augea a Christotr aditum cano0nem, benigne moneri cupio. Nam illic deviare non ast animus. Lutheranus vero non sum, sed Christianus. Nonenim pro mepassus Lutherus: nec in nomine Lutheri baptizatus sum. Sin ob hoc Lutheranum vocant: quod aliquot huius libros legi: cur non potius Davidicum a Davide, aut Ioannianum a Ioanne, aut Paulinum a Paulo appellant: quorum libros indies lego, et publice praedico. Non iuravi in verba Lutheri, sed in verba DEI. Ab his ne mors quide, Deopropitio, me avellet. Falso mihi imponunt, sanstorum me prohibere vener ationem. Toties enim publice docui: sanstos venerandos: et qui verus sie sanstorum honor, e scripturis declaravi. Nolvi aute, ut ulla creatura Deo velaequetur, velpraeponatur, dicente Deo: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Haec ipse. Culpata in eo fuit modestia. quae in multis eius ordinis desideratur: verum modestia eius adiunctam habuit severitatem. et ut a convitiis abstinuit: ita iudicium et iram Dei incredulis et impaenitentibus serio ac graviter annuntiavit. Haec vero qui facie, peccatoribus minime adulatur. Nec enim contionatoris pro suggestu ira aut maledicentia cogit resipiscere eum. quem ira et iudicium DEI non terret. Convitiis et austerirateintempestiva sepe ab evangeho avertuntur homines: et calamus quassatus confringitur Summa, Spiritus Christi satyricam conviciandi consuetudinem non habet: nec histrionica levitate homines insestatur. De Sacramentis quid sentiret; epistola [Note: * Est 43. in epist. Schvvebelianis.] quadam satis declaratur: signa nimirum esse gratiae; sed quae nos non ex opere operato, verumfide participamus: secundum illud, quo et Lutherus et Melanchthon usi sunt: non sacramentum, sed fides sacramenti iustificat. Peccatum originale, unde torum humanum genus perit, non elevavit; ut tumc et etiamnum multi. Iustificationem omnem tribuit Christo. et tam audibilia, quam visibilia verba (ita vocantur Augustino symbola sacramentorum) agnovit, quarenus a ministro exhibentur, esse plantarionem et rigationem; fructiferam tamen, quando suppeditat incrementum Deus, fidemque in Christum, quae per dilectionem operatur, Spiritus sanctus docet. Vitam autem omnem ita instituit. ut doctrinae responderet, qua sane ratione plurimum utilitatis et emolumenti ecclesiis Ducatus Bipontini, benedicente Domino, attulit. A puero tanto pietatis amore flagravit. ut non tamtum, quemadmodum initio dictum, ordini, qui Spirirui sancto consecratus, nomen dederit. verum etiam universam patrimonii sui, (quod adeo exile non fuit) substantiam eidem ordini destinarit. Particulam tamen eius, postquam Bipontum concessit, curante Ludovico Palatino principe, et permittente Marchione Badensi, recepit. In cursu autem verae pieratis strenue perrexit, nec se


page 68, image: s098

iniquitatehominum aut aliis quibuscumque impedimentis, ab optimis consiliis depelli est passus.
De scriptis post obitum eius publici iuris facta sunt haee:
Parsprimaoperum Theologicorum, de praecipuis sacrae Scripturae locis.
Centuria epistolarum Theologicarum ad Schvvebelium, a Melanchthone, Bucero, Capitone, Hedione, conventu Theologico Argentinensi, Pellicano, Zasio IC. Erasmo, Gerbelio, et aliis; gravislimis de argumentis scriptarum, ab anno Christi millesimo, quingentesimo, decimo nono, ad annum usque quadragesimum: quo ex hae vita Schvvebelius discessit. Plura eius M. S. ut supra attigimus, apud heredes aliosve adservantur.
Ex epistolis Schvvebelii, et vita ipsius iisdempraefixa.