04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 863, image: s893

BARTHOLOMAEUS COPPENIUS.

NAtus est Bartholomaeus Coppenius Rostochii, utbe ad litus maris
Baltici, Academia haud incelebri, anno Christi millesimo,
quingentesimo, sexagesimo quinto, ipso die Epiphaniorum, vel trium, ut
vulgo numerant, regum. Pater ei fuit Wolfgangus civis Rostochiensis,
vit honestus, ac praefectus alicubi principis Megapolensis. Hic, ut
erat literarum amans, filium a teneris in schola doctrinisiis, quibus
aetas puerilis impertiri debet, erudiendum curavit. Adultiorem factum
Davidi Chytraeo, cuius inclita tunc per universam Germaniam
cruditionis fama ferebatur, commendavit; doctrina diligentiaque viri
permotus. Parente paulo post rebus humanis exempto, ne adolescens apud
matrem viduam, otio torpesceret; ac, quod Comicus turpe putat, quae
didicerat dedisceret; avunculus, Caroli ducis, et postea regis Sueciae
cancellarius, Rostochio eum abduxit: et in Palatinatum cum principe
suo iter facturus, in comitatu suo habuit.
Hic Haidelbergam ubi venit: D. Nicolao Dobbino, Neostadii tunc agenti,
de meliore eum commendat: cuius ope ac favore in Electoralium
alumnorum numerum adscriptus, studia aliquandiu intermissa, recoluit:
et cum ingenio valeret, e suprema scho lae classe paulo post
Haidelbergam, in collegium Sapientiae, ut vocant, translatus, tanta
diligentia, tantoque fervore, ad literas incubuit: ut aliquot mensibus
pedem collegio illo non extulerit, non sine valetudinis detrimento.
Nam in gravem incidit [Gap desc: Greek word] , quae tamen sollertia
medici et venae sectione, brevi intervallo curata fuit.
Praeceptores igitur collegii illius, diligentiam, industriam,
assiduitatem Coppenii, cum ingenio, quod rarum, coniunctam
perspicientes, apud senatum Ecclesiasticum effecerunt: ut
illustrissimo Principi Ioanni Casimiro, tunc temporis Electoralis
Palatinatus tutori et administratori commendaretur; qui eum honesto
stipendio instructum, in exteras Academias mitteret.
Primo ergo anno millesimo, quingentesimo, nonagesimo primo, Basileam
adiit, inde Genevam: ubi Theodorum Bezam docentem, contionantem,
disputantem audivit; publice quoque disputando sese exercuit.
In Palatinatum a Maecenatibus revocatus Wittembergam, vivente adhuc
electore Saxoniae Christiano, missus fuit; ubi tanta diligentia et
assiduitate lectiones audivit; studiaquo ita ursit: ut mirari possis,
quomodo, tam brevi temporis


page 864, image: s894

spatio, tot tantaque volumina, etiam domi, privatimque calamo
exararit. Nam ne dicam de sphaericis et Geometricis principiis, quae
iam ante cognita perceptaque habebat, totam doctrinam secundorum
mobilium, et magnam partem Euclidis explicari audivit: cum interea
Theologicis et medicis quoque professoribus operam daret: e quibus
inprimis saepe celebravit medicum Scatonem: quem, Fernelio, si non
anteferre, conferre tamen non dubitaret.
Anno millesimo quingentesimo nonagesimo sexto, de suorum voluntate
mense Iunio ad iter se accinxit, et licet adversae impetuosaeque
tempestates ingruerent, ipse tamen animum obfirmavit, ac non sine
molestia et vexatione corporis in Palatinatum reversus est. Eo ut
rediit, tertius in collegio Sapientiae praeceptor, Haidelbergae primum
constituitur: quo reliquorum labores et onera ex parte sublevaret.
Huic officio non minore fidelitate; quam dexteritate praefuit. Quod
cum Senatus Academicus animadvertisset, Hebraeae linguae professionem,
tune vacantem, ei concessit.
Paulo post rectore Neuhusianae scholae, certis de causis Neostadium
concedente, ipse successit; et scholae illius gubernationem suscepit:
atque ibidem matrimonium contraxit. Verum enimvero, ut in rebus
humanis nihil est omni ex parte beatum, gravi mox cum morbo
conflictatus est, quem tamen naturae adhuc vegetae robur superavit:
acidulae vero Schwalbacenses penitus expulerunt. Neuhusii dum
commoratur Hebraeam linguam magis excoluit, et Rabinum Wormatienfem
mercede conduxit; quo cum se in Talmudicorum librorum lectione
exerceret, si quando Wormatiam commearet.
Interea dum ibi glebae quasi affixus, iuventutem sibi commissam
feliciter instituit; Locorum communium Theologiorum Professio
Haidelbergae, successorem desiderat. Matura igitur deliberatione ad
Academia instituta, Electore Friderico quarto illud permittente,
Coppenius vocatus est, anno millesimo, sexcentesimo, circa pascha;
codemque anno, vicesimo sexto Iulii, Theologo clarissimo D. Davide
Pareo, Promotore, supremos in Theolgoia honores est consecutus. Hoc in
munere, ipsos tredecim annos, tanta cum fide et industriae laude est
versatus: ut fama nominis eius excitatus Senatus Bremensis, cum anno
millesimo, sexcentesimo, nono, de schola instauranda cogitaret, et sic
quidem instauranda instituendave: ut discentes non minore cum fructu
studiorum ibi, quam in Academiis tempus collocare possent: scriptis
honorifice literis Coppenium ad regimen illius Gymnasii invitarit.
Expetendum enim eum talem idicavit: qui et antea in scholis
gubernandis versatus esset: et ad novelletum eiusmodi Phoebicm
excolendum, non solum


page 865, image: s895

doctrinam multiplicem; sed et nominis celebritatem posset afferre.
Coppenius, qui illud memoria teneret: deliberandum diu, quod
statuendum semel; aetatis ac valetudinis suae ratione subducta,
senatui illi honorifice gratiis actis, et alio, quem idoneum ei
provinciae iudicaret, nominato, munus id a se est deprecatus.
Infestabatur autem postremis vitae annis, frequentibus catarrhis,
capitis dolore, et insomnia: quae mala lucubrationes et continuae
meditations augebant. Nullum enim tempus inutiliter consumebat, vel
vacuum effluere patiebatur, nisi quod curationi corporis, et reliquis
valetudini necessariis decidebat. Saepe mane hora quarta meditari
ingressus, hora decima adhuc libris affixus deprehensus est:
nonnumquam de nocte surgens, tempus aliquid legendo fallebat. Probatos
priscos auctores maximi faciebat: Hebraeos, Graecos, Latinos, optimos
eligebat: praestantissimas Manutii, Roberti Henrici, Pauli
Stephanorum, et Plantini, librorum editiones sectabatur studiose, et
si forte in eas incidisset, magno pretio redimere non dubitabat. Ex
Rabinis plurimum utebatur Davide Kimchi, qui eleganter in Psalmos
commentatus est; quem et saepe pro lectione laudabat. Elia Levita
grammatico accuratissimo doctissimoque omnium, qui unquam de Hebraea
lingua scripserunt, vehementer delectabatur: Ex Talmudicis scriptis
libenter legebat [Gap desc: Hebrew text] hoc est, capitula patrum: qui est sextus liber,
quartae partis Talmud, in quinque capita divisus; atque sententias
continet egregias; ita ut optimus liber omnium Talmudicorum merito
censeatur. In Theologia, quae tradere solitus erat, quantum fieri
poterat, Graecorum et Latinorum paftrum verbis exprimere studebat. Ea
de causa Oecumenium in epistolas Catholicas, in Latinum sermonem
convertit, ac typis exscribendum curavit. Habuit in animo integrum
Theophylactum et Oecumenium edere: sed cum tam typographos, quam
plerosque Theologiae studiosos, ab eiusmodi libris abhorrere
animadverteret, incepto destitit.
Quod ad Philosophiam attinet, Platoni, Aristoteli, Theophrasto Graeco,
et recentioribus Scaligero, Zabarellae, Fernelio, Scheckio, plurimum
temporis tribuebat; et ab iis Philosophum accurate informari posse,
statuebat: interea tamen a Themistii, Philoponi, Simplicii, Ammonii
scriptis non abstinebat: sed eos subinde consulere, sententiamque
ipsorum exquirere consueverat.
Tres illas nobiliores linguas, viro docto praesertim Theologo maxime
necessarias arbitrabatur: nec eum, qui hasce nesciret, satis excultum
doctrina putabat. Hisce adminiculis eruditionem


page 866, image: s896

sibi comparavit non proletariam: iudicium accuratum; memoriam tenacem;
facultatem sensa animi proferendi elegantem.
Quicquid subsecivi temporis a Theologicis occupationibus et
lectionibus relinquebatur; id omne profanis auctoribus tribuebat,
plane ita persuasus: tantum abesse, ut istis studium Theologicum
impediatur; potius ut provehatur. Qua in sententia et veteres illos in
primitiva ecclesia fuisse constat. Nam doctores ecclesiae velut ex
consuetudine quadam minime prohibita, ab ineunte adolescentia, ad
extremam usque senectutem, in gentilium disciplinis se exercuisse
certum est: idque partim diserti sermonis, et mentis exercendae causa:
partim, ut eos ipsos scriptores doctrinae, in qua tradenda errore
lapsi sunt, penitus convincerent. Ea de causa hos sibi auctores
evolvendos existimabat: et alios ut idem institutum tenerent, subinde
hortabatur. Quin eo usque sese demittebat: ut optimae spei
adolescentibus, quo studiorum suorum fundamenta commodius iacere
possent, Terentii comoedias, Ciceronis Topica ad Trebatium, Topica
Aristotelis, privatim explicare non dedignaretur. Vere itaque de
Coppenio, quod olim de Catone dixeris: ipsum numquam minus otiosum
fuisse, quam cum esset otiosus, et in otio semper aliquid agere
consuesse, quo se vel alios exerceret.
Nec tamen hic ingenium, scientiae avidum, substitit. Nam horis aliis,
quas modo suffurari potuit, Iurisconsultorum libros evolvit; quod, ut
aiebat, corum quoque literarum monumentis, plurimum in Theologia uti
posset: aliis meditorum scripta non tantum cognoscendi; sed etiam
sanitatis causa perlegit: aliis aliud, quo animum pasceret, suscepit.
Continuis itaque laboribus ac vigiliis vires corporis satis prostratas
et afflictas, penitus exhausit: ut sufferendis amplius illis non
fuerint.
Cum ergo vigesimo tertio Maii anni sexcentesimi decimi septimi, vel
nullos dolores sensisset, vel dissimulasset: quod interdum faciebat,
ne domesticos affligeret: lectionem etiam publice habuisset; ante
cenam, exercitii causa ambulasset; dimidia octava mensae assidens,
primo gravedinem sensit, et caliginem oculis offundi; mox in deliquium
animi incidit, loquendi facultatem amisit, ac licet a medicis e
vestigio quaedam, ut catarrhum sisterent, adhibita fuerint: tamen
violentia fluxus natura oppressa succubuit; et vim morbi sustinere non
potuit. Circa undecimam igitur noctis horam, spiritum Christo, qui
dederat, placide reddidit: cum septendecim annis publice Haidelbergae
docuisset, ac bis Rectoris officium cum laude sustinuisset. Corpus
eius ad D. Petri in


page 867, image: s897

Adademiae crypta, Christiano ritu terrae mandatum, diem illium
[Gap desc: Greek words] , cum omnibus electis exspectat. Parentavit
demortui manibus oratione vera et gravi Balthasar Baumbachius linguae
sanctae et Graecae professor: epitaphiis vero carminibus prosecuti
funt amici viri docti ac celebres: de quibus Iani Gruteri est
eiusmodi:
Sic profecto est: semper altis invidet virtutibus
Nigra Parca, semper altis invidet scientiis
Nigra Parca, semper altis invidet conatibus
Nigra Parca; hinc ante lustra vix novem Koppenie,
In locum is communem, et, heu, nos nocte linquis in mera,
Dignus omni aternitate: nulla vel siaeternitas
Sole sub nostro moratur, dignus annos Nestoris
Vincere, atque anus Sibyllaepraeterire pulverem,
Absque morbo, imo absque curis, absque canitudine.
Sic tamen iaces iuventae vix peracto termino;
Sipotest iacere totus, parte qui optima sui
Vivit atque floret inter siderum festos choros,
Unde venerat: nil ossa praeter et pellem algidam
Terra possidere novit: spiritus parvi laris
Grandis hospes, evolavit ad quietem candidam;
Vinculisque erroris soluta tadiosi carceris,
In sinu Dei triumphat aeviterno gaudio,
Vita vera illic profecto, vera vita illic viget.
Ergonigra Parca summis invide conatibus,
Ergo nigra Parca summis invide scientiis,
Ergo nigra Parca summis invide virtutibus:
Nil tamen raptu lucraris tam immodesto, quam ut refreti
Aequoris per mille Syrtes, mille per voragines,
In vadum, in portum salutis transferamur ocius.
De mortis genere repentino varium solet esse vulgi iudicium: sed non
eorum qui in Christi schola sunt educati: qui credunt Deum singulorum
hominum curam gerere; qui sciunt capillum capitis non posse cadere,
citra voluntatem patris caelestis: qui persuasi sunt, omnia
credentibus cedere in bonm. Nec imparatus a morte opprimitur: qui
sacris meditationibus assidue deditus, in explicatione scripturae
quottidie versatus, ad immortalitatem toto vitae curriculo adspiravit.
Cuvis dictum: vigilate: nescitis enim, qua hora Dominus vester
venturus sit. Et vere sententiosus ethnicus: Quam serum est, tunc
vivere incipere, cum desinendum est! Vivere tota vita discendum est:
et quod magis miraberis, tota vita discendum est mori.


page 868, image: s898

Editae sunt ab ipso, ut modo attigimus, Cecumenii exegeses in septem
illas, quae Cathslicae dicuntur, epistolas: cum interpretatione Latina
Ioann. Hentenii, et annotatione ac indicis collectione Coppenii, ad S.
P. Q. Rostochiensem. Post obitum eius etiam foras datae sunt notae
eruditae in Psalmorum sacrorum librum; et latent plura in scriniis
apud heredes.
Haecque de Coppenio ex oratione dicta a D. Balthasaro Baumbachio
professore Haidelbergensi.