ORtum suum Urbanus Pierius traxit ex Sueto oppido ad Viadri ripam, in
territorio tunc Martini comitis Hohensteinii, et ordinis D. Ioanis,
seu Teutonicorum equitum per Marchiam, Saxoniam, Pomeraniam et
Vandaliam magistri Eo in loco parentibus natus est humili sorte ac
conditione contentis, sub annum Christi millesimum, quingentesimum,
quadragesimum sextum die ... mensis ...
Sed ut non domo dominus; verum domino domus honestatur: ita et ipse
splendorem non a patria accepit: sed patriae attulit. Cum enim indolem
pueri, literis abditi, probasset Comes Hohensteinius; uberioris
ingenii cultus capiendi gratia Francofurtum ad Oderam sive Viadrum,
adolescentem a primis literarum rudimentis mediocriter instructum
misit, dato in annos aliquot stipendio liberali.
In Academia itaque Marchica probitatis atque sollertiae laudem ingenio,
calamo, et officiis adeptus, favorem sibi bonorum atque gratiam
collegit. Virtuti enim omnes etiam inimici favent; et
in adolescentia praecipuam quandam laudem egregia indoles meretur. Ad
iuris autem studium principio animum adiecit ducta uxore filia
causidici divitis et opulenti: sed ab obitu soceri illius totum se
studio Philosophico dedit: ita tamen ut Theologiam rerumque divinarum
scientiam minime negligeret. Hic cum multus in exercitio qua publice
qua privatim disputandi esset, locum inter Philosophos nactus, Decanus
vice repetita fuit.
Deinde ubi profectus suos in Theologia collegio illius Academiae
Theologico approbasset: Theologiae doctor ab Andrea Musculo
renuntiatus, facultatis illius pars quoque et professor declaratus
est. Exinde Brandeburgum, urbem Havelo fluvio dividuam, evocatus,
primarium ibidem ecclesiae pastorem egit. Postea Custrinum accitus,
aliquantisper ibi ecclesiae contionando praefuit profuitve.
Accidit autem postea ut Christianus I. Saxoniae elector, contionibus
eius in Marchia aliquando interesset: nec sine affectu easdem audiret.
Dresdam ergo ab ipso et senatu oppidano evocatus; eo venit,
superintendens simul civitatis, et aulae contionator designatus.
Wittembergam inde missus ac vocatus, consilio, ut volunt, inprimis
Nicolai Crellii, electoris Saxoniae cancellarii, primum vicepastor;
deinde anno nonagesimo supra millesimum quingentesimum Academiae
professor, ecclesiae pastor, et superintendens ab Henrico Maio Theol.
Doct. publice in templo est declaratus. Ubi quae docuerit tum de sacro
suggesto, tum de scholastica cathedra; quaeve motae controversiae
fuerint super Exorcismo, ut vocant, in Baptismo: pleni de eo sunt
libri, plena superiorum annorum historia. Illud saltem addimus:
Pierium, ut primum Wittembergae docere cepit, et quaedam aliter, quam
in libro concordiae praescribitur, [Note: * Inprimis propter exorcismum omissum. Incurrit in odium Pierius.]
explicaret: in summum incurrisse
odium non solum apud plebeculam imperitam, sed etiam apud vulgus
studiosorum. Itaque et libellis famosis fere quottidie fuit proscissus;
et aedes furiose oppugnatae: et vita ipsa in praesentissimum discrimen
adducta, cuius culpa, notum vel lippis.
Rebus humanis Christiano I. Electore Saxoniae exempto, anno nonagesimo
primo, die vicesimo quinto Septembris, cum Fridericus Wilhelmus, dux
Saxoniae, et Administrator electoratus, visitationem Academiarum
Wittembergensis et Lipsensis, ut et ecclesiarum in Saxonia et Misnia,
super articulis de Saxonia et persona Christi, de Baptismo, de cena
Domini, de Praedestinatione, instituisset; ac prior religionis status
immutatus esset: Pierius cum aliis Theologis in publico Wittembergae
concilio haereseos Calvinianae damnatus, et a duobus oppidi
consulibus in careerem arcis ductus, ultraque anni decursum in eo
attentus fuit.
Inde tandem anno nonagesimo secundo, intercessione potissrmum Angliae
reginae, Elisabethae, cui aliquando et carmine triumphali de classe
Hispanica victa conscripto, innotuerat, liberatus: Servestae
Anhaldinorum aliquantisper commoratus, postea a Palatino electore
Ambergam superioris Palatinatus caput, translatus est: ubi cum Iosanne
Salmutho Theol. Licent. principem locum obtinuit.
E Palatinatu deinde Bremam, celebrem Saxoniae urbem, vocatus, eo
commigravit: fidelique opera doctrinam Christi docuit, collega et
laborum socio Christophoro Pezelio, viro de scriptis suis satis noto.
Tandem ad meliorem vitam abit ipse vitae satur, anno millesimo,
sexcentesimo, decimo sexto, die duodecimo Maii, aetatis suae
septuagesimo.
Huius viri actiones in illo reformationis negotio excusarifortasse
omnes non possunt: quando [Gap desc: Greek words] : tamen laudanda in
eo est constantia in veritatis orthodoxae semel agnitae confessione:
in qua, periculis maximis propositis, perstitut. De cena autem
Domini, quid senserit ac docuerit; haec eius confessio ad Electorem
Saxoniae loquitur. In sacra cena Domini nostri Iesu Christi duplex
est cibus et potus. Visibilia enim sacramenta panis et vinum sunt
corporalis cibus et potus: caelestia autem bona, quae nobis pane et
vino offeruntur et exhibentur, sunt verum corpus, pro nobis in mortem
traditum, et verus sanguis Iesu Christi, pro nobis effusus. Sicut
itaque duplex cibus et potus in eucharistia nobis offertur: ita et
duplici modo illorum participes fimus. Iuxta hominem externum
percipimus externa visibilia signa panem et vinum, ad sacrum usum,
utpote sucramenta, ordinata: sed secundum internum hominem percipimus
simul operatione Spirtus sancti, vera fide ipsum Christum, verum eius
corpus ac sanguinem: sicut corpus suum pro nobis tradidit et sanguinem
suum pro nobis fudit: atque hoc corpore eius et sanguine vere
percipimus etiam totum eius meritum et omnium eius beneficiorum
participes fimus. Alius itaque cibus est qui ventrem intrat: alius qui
mentem animamque; et qui fide per cipitur nobisque aequiritur. Hac
enim de re Suevici Theologi in suo syngrammate recte scripserunt:
Ventrem, quod terimus; mentem, quod credimus, intrat. Et ipse D.
Lutherus in maiori catechesi Christi corpus, animae cibum nominat: qui
novum hominem nutriat et confortet: Christiana praeterea ecclesia in
hymno Paschali canit:
Christus wil die koste sein/
Und speisen die Seel allein/
Der glaub wil keins andern leben. hoc est:
Christus hic vult cibus esse, et animam pascere solam. Fides alius nil
satagit. Quapropter ad cenam Domini non afferendae sunt crassae illae
et Capernaiticae cogitationes: ac si ibi corpus eius edere et
sanguinem bibere possimus, ut cibus potusque communis editur et
bibitur: cum caro nostra Christicarnem et sanguinem nec percipere nec
sibi applicare possit: sed percipiendum est Christi corpus et sanguis
adeoque totum ipius meritum, utpote caelestia et spiritualia dona,
spirituali modo: cum verum Christi corpus et sanguis verbo ipsius ad
id ordinata sint; ut animas fide pascant ad vitam aeternam, ut
Lutherus loquitur. Et in catechesi maiori idem: cum tantus thesaurus
in verbo nobis offeratur apprehendi aliter, quam corde anmove non
potest: manu certe capi eiusmodi dona et thesauri non queunt. Iuiunare
et precari externa sane sit praeparatio: ut corpus se modeste, et
gestu decenti erga Christi corpus et sanguinem gerat: sed quod in eo
datur, id corpus percipere non potest. Item quod in pane traditur, id
corpus accipere nequit; fides autem cordis id facit, tantum thesaurum
agnoscens et desiderans. Eandem plane in sententiam syngramma Suevicum
loquitur: sicut fides verbum Dei, quod aures percipiunt, secundum
fidei naturam accipit et intelligit: ita substantiale Christi et reale
corpus, quod in pane sacrae cenae accipitur, hominis corde animo ac
fide non alia ratione aut modo, quam ratione et modo fidei, quae
spiritualis est, accipitur, etsi Christi corpus in se corporeum et
carneum est. Quare, ut concludam, hoc tenendum est: benedictum panem
et pcoulum ore corporis; corpus autem et sanguinem Christiore animae
et vera fide accipi: et qui non ita discernit corpus Domini, is sibi
edit et bibit iudicium. Hactnus Pierii confessio. Mota praeterea ipsi
fuit lis super hoc quod scripserat enuntiationem hanc: Deus est homo:
figuratam esse: unde etiam Arianismi non nemo insimulare eum ausus
est. Sed ipse et ex carcere ad Electoratus Saxoniae Administratorem,
et alias ita respondit: Christum una in persona verum esse DEUM ac
hominem: sed quod propositiones istas attinet: Deus est homo: et
conversim, Homo est Deus: duplici modo eas improprias, figuratas aut
tropicas diciposse. Primo quatenus habitudo et affectio praedicati ad
subiectum consideretur. Aliud enim esse; rationem et modum
praedicationis; aliud, Christum in persona sua considerare. Persona,
inquit, Christi in se considerata: Deus est homo proprie: et homo est
eadem persona, quae et Deus: sed si modum praedicandi alterum de
altere consona, quae et Deus: sed si modum praedicandi aliis dicitur,
inusitata enuntiatio. Deinde affirmat posse eiusmodi propositiones
etiam tropicas et improprias dici, quatenus propriis opponuntur. Sed
de his satis.
Scripta ab ipso edita sunt: oratio [Gap desc: Greek words]
Christianae: Brevis repetitio doctrinae de persona et officio Christi,
in tres disputationes distributa: Typus doctrinae orthodoxae de
persona et officio Christi: examen contionis in funere Nicolai
Crellii, capite plexi, quondam cancellarii Saxoniae, a Nicolao Blumio
habitae: confessio publica: Absolutio et precatio, ut ca Custrini post
contionem dici solita: Negatio seu refutatio vi extorta, quod verum
non sit, quod Magnus Christophorus sub titulo: Refutatio D. Urbani
Pierii typis evulgavit: Formulae item precum; et si quae alia, nobis
ignota.
Hactenus de Pierio ex comment. Marchicae historiae Nicolai
Leuthingeri, et scriptis Pierii.